s.p.d.

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

s.p.d.

Beitragvon ille ego qui » Do 11. Okt 2018, 09:29

Christianus sodalibus salutem plurimam dic...

... hem ... „Hier stock‘ ich schon, hic iam haesito“, ut ait poeta. Quaero enim, unde sciamus in illo SPD (in Bavaria mox fore comitia quis non audivit?) illam D litteram scribi solitam pro „dicit“ (ut omnes discipuli discere solent). Nonne potest etiam esse „dico“? Vos quid censetis: Utrum probabibilius, utrum Latinius videtur?

Valete! :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: s.p.d.

Beitragvon Tiberis » Do 11. Okt 2018, 13:50

Tiberis Christiano suo s.p.d.

nonne hoc modo eos, qui nostri familiares sunt, in epistula alloqui solemus? (cf. ad fam.5,9: Vatinius Ciceroni suo sal.) Ex quo quidem apparet fieri non posse, quin dicamus "dicit" (non "dico")
;-)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: s.p.d.

Beitragvon ille ego qui » Do 11. Okt 2018, 15:01

rectissime. saltem illis locis, ubi reflexivum adhibitum videmus, apparet pronuntiandam esse primam personam :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: s.p.d.

Beitragvon ille ego qui » Do 11. Okt 2018, 15:04

Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: s.p.d.

Beitragvon ille ego qui » Do 11. Okt 2018, 15:07

sed sine subiecto!

obiter:
qui nunc pelliculas Latinas apud youtube ponere solent, multi sic ordiri consuerunt, ut dicant „Salvete! Daniel/Iustus/... loquor.“
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: s.p.d.

Beitragvon Tiberis » Do 11. Okt 2018, 19:13

ille ego qui hat geschrieben:ubi reflexivum adhibitum videmus, apparet pronuntiandam esse primam personam

:?
immo prorsus tertiam! num reflexivum cum prima persona congruit?
quod attinet ad Frontonis modum alloquendi, recte memorasti eum nomen suum omisisse. nam dubito, quin bene Latine dicturus fuerit, si scripsisset " Fronto magistro meo saluto". :roll:
ergo non errabimus, si in ea re Ciceronem vel Plinium sequemur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: s.p.d.

Beitragvon ille ego qui » Do 11. Okt 2018, 22:42

numerus me fefellit sane!
ad rem: recte mones! sic et mihi visum est argumento tuo considerato. quamquam mihi videor iam nescioubi - fortasse apud aliquem humanistam - scriptum vidisse „Erasmus Moro [exemplum!] salutem plurimam dico“. quod haud absurdum mihi tum est visum - similiter atque illud, quod attuli, „Iustus loquor“. Vale!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: s.p.d.

Beitragvon ille ego qui » Do 11. Okt 2018, 22:47

Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 17 Gäste