von consus » Do 1. Nov 2018, 11:25
Consus MEDICO et TIBERI v. c. s. d. p.
Quamquam liberalitate tua, optime Medice, me delectatum esse fateor, tamen fieri non potest quin hoc addam: Nonne in hac causa nobis cogitandum est etiam de Tiberi nostro ut qui simul mecum matrem Ismaelis investigaverit?
Ne autem res plus aequo difficilior sit, ego quidem recedo de negotio. Detur ergo ius proponendi aenigmatis et Medico et Tiberi, sed hac condicione: „cum uterque dignus ... videatur esse, qui novum proponat, is quidem iusta causa faciet, qui prior aenigma proposuerit“*.
Valete.
___________________
* Tiberis verbis usus sum.