aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » So 30. Dez 2018, 19:21

Mons nomine monachus ("Mönch") ?
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 30. Dez 2018, 19:49

Christophorus hat geschrieben:Mons nomine monachus ("Mönch") ?


Gratulor, Christophore! :thumbup:
Zuletzt geändert von medicus am Mo 31. Dez 2018, 06:17, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5371
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mo 31. Dez 2018, 01:24

Quaeritur nunc res, quae in se continet nonnulla ad vitam necessaria.
Si mutas primam litteram, habes instrumentum, quod vitam demit.
Si mutas tertiam litteram, habes partem corporis, quae quasi vitam protegit.

Omnia verba habent septem litteras et inveniuntur in eo notissimo libro Conradi Duden, quamvis non omnia sint Theodiscae originis.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

???????-?

Beitragvon consus » Do 3. Jan 2019, 13:58

Consus Christophoro s. d. p.
In culina laboranti mihi haec tria verba - nescio quo pacto - in mentem venerunt:
Karotte > Garotte > Kalotte.
Felicem annum novum tibi ceterisque amicis pariter omnibus exopto.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 3. Jan 2019, 15:58

Conso gratulor et item salutarem felicemque annum opto. :D :klatsch:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Aenigma pictorium

Beitragvon consus » Fr 4. Jan 2019, 21:07

Consus amicis suis artis pingendi studiosis sal.

Ecce descriptio tabulae quae medio saec. XX picta est:

Conspicitur conclave foribus carens et nulla alia re instructum nisi candelabro, in quo candela infixa est. Pictum est temporis punctum quo aquila, quae in conclave involat, parumper pennis dependentibus super limine suspensa rostro flammam candelae restinguit.

Quae tabula picta?

Ad quod pingendi genus pertinet?

Quis eam pinxit?

(Auxilio vobis fore spero hoc distichon:
Est celeber pictor, celeber quoque filius eius:
Namque librum scripsit qui 'sine fine' placet.)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 8. Jan 2019, 20:27

Tiberis Conso, amico suo artis amantissimo, s.p.d.

paene in hac tabula investiganda hastam abieci, nisi forte distichon tuum aenigmati additum legissem. quo adiutus tandem sine difficultate rem solvere potui. :D
Ecce:
Quae tabula picta? > Aquila lumen restinguens
Quis eam pinxit? > Edgar Ende
Ad quod pingendi genus pertinet? > ad genus irreale (vel "suprareale")

Filius eius Michael Ende scriptor est illustrissimus: cuius "fabulam fine carentem" quis est, qui nesciat?
:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10817
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Di 8. Jan 2019, 20:51

Addendum--> tabula picta

http://www.artnet.com/artists/edgar-end ... uquON29ew2

Mihi quidem Google nil nisi dīversōria nomine aquilae demonstravit :hairy:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5371
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mi 9. Jan 2019, 17:06

Consus TIBERI et MEDICO amicis suis spectatissimis s. p. d.
Gaudeo, mi Tiberis, quod hastam non abiecisti: Rem perfecte ad exitum adduxisti, gratulor. :D (Aenigmate iterum ac saepius retractato illud distichon addendum mihi esse censebam, ne re difficiliore stomachum vobis facerem.)
Gratias et tibi ago, mi Medice, quod ipsam tabulam pictam rete pervagatus investigasti.
Valete!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 10. Jan 2019, 00:28

Ecce novum:

Ne , qui a te bibitur, liquor in curvamine bracas
polluat usque tuas, construor ac reputor.
Nomine me miro populus vocat insolitoque :
Parcae, ut forte putas, filia non ego sum.


quo nomine appellor?
8)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10817
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

???

Beitragvon consus » Do 10. Jan 2019, 14:20

Hoc aenigma lagunculare pulchrum
Admiror, Tiberis. Videtur uno
solvi posse vocabulo faceto.
Parvam significat lagunculam, qua
usus se reficit viator algens.
„Flachmann“ nonne lagoena nuncupata est?

:?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 10. Jan 2019, 15:30

Vera longe abes a solutione,
spectatissime amice. Namque nulla
hoc aenigmate quaeritur lagoena,
Parcae filia quae putetur esse
a nullo. Lege, amice, diligenter,
quod scripsi: Reputabitur lagoena?
sed pro certo habeo fore, ut vel illa
abs te sit superata difficultas.
:D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10817
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Rubore suffusus...

Beitragvon consus » Do 10. Jan 2019, 16:43

Versibus tuis perpensis, mi Tiberis, facere non possum quin hoc confitear: Vi faceti illius vocabuli Teutonici nescio quo pacto adeo superatus sum, ut inconsiderate responderem. :oops: Nunc hominem consilii aeque expertem me esse vides atque antea…
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 10. Jan 2019, 21:18

Respice quod scriptum est, animum ad curvamina verte!
Sic fortasse tibi Parca erit auxilio.

:idea: :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10817
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 11. Jan 2019, 19:23

Quaerimusne verbum Theodiscum?
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste