aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mi 9. Jan 2019, 17:06

Consus TIBERI et MEDICO amicis suis spectatissimis s. p. d.
Gaudeo, mi Tiberis, quod hastam non abiecisti: Rem perfecte ad exitum adduxisti, gratulor. :D (Aenigmate iterum ac saepius retractato illud distichon addendum mihi esse censebam, ne re difficiliore stomachum vobis facerem.)
Gratias et tibi ago, mi Medice, quod ipsam tabulam pictam rete pervagatus investigasti.
Valete!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 10. Jan 2019, 00:28

Ecce novum:

Ne , qui a te bibitur, liquor in curvamine bracas
polluat usque tuas, construor ac reputor.
Nomine me miro populus vocat insolitoque :
Parcae, ut forte putas, filia non ego sum.


quo nomine appellor?
8)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

???

Beitragvon consus » Do 10. Jan 2019, 14:20

Hoc aenigma lagunculare pulchrum
Admiror, Tiberis. Videtur uno
solvi posse vocabulo faceto.
Parvam significat lagunculam, qua
usus se reficit viator algens.
„Flachmann“ nonne lagoena nuncupata est?

:?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 10. Jan 2019, 15:30

Vera longe abes a solutione,
spectatissime amice. Namque nulla
hoc aenigmate quaeritur lagoena,
Parcae filia quae putetur esse
a nullo. Lege, amice, diligenter,
quod scripsi: Reputabitur lagoena?
sed pro certo habeo fore, ut vel illa
abs te sit superata difficultas.
:D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Rubore suffusus...

Beitragvon consus » Do 10. Jan 2019, 16:43

Versibus tuis perpensis, mi Tiberis, facere non possum quin hoc confitear: Vi faceti illius vocabuli Teutonici nescio quo pacto adeo superatus sum, ut inconsiderate responderem. :oops: Nunc hominem consilii aeque expertem me esse vides atque antea…
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 10. Jan 2019, 21:18

Respice quod scriptum est, animum ad curvamina verte!
Sic fortasse tibi Parca erit auxilio.

:idea: :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 11. Jan 2019, 19:23

Quaerimusne verbum Theodiscum?
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 11. Jan 2019, 21:13

quamquam pauci sunt, qui hoc vocabulum sciunt et pauciores eo utuntur, in lexico Dudeniano id reperitur.
vocabulum ipsum non ad linguam Theodiscam pertinet.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 12. Jan 2019, 00:07

Praeter modum ne torqueamini, dabo
vobis levamen: ad vias res pertinet.
:idea:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Curvamen clothoides

Beitragvon consus » Do 17. Jan 2019, 12:50

Consus Tiberi optimo viarum curatori s. p. d.

Mens mea torta dolet. Nunc ausim scribere verbum
Ex Clotho ductum: Filia curva deae est.

Klothoide

Vale.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 17. Jan 2019, 13:45

Te abiecisse hastam iam putavi, mi amice . eo magis gaudeo admirorque, quod rem tenuisti et mente sagacissima postremo aenigma solvisti. GRATULOR! :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma geographicum

Beitragvon consus » Sa 19. Jan 2019, 14:07

Civibus Europaeis pariter omnibus sal.

Insula caemento constructa est orbiculata,
Undis cincta lacus, sterilis quem decorat ulva.
Fluctibus infixa est, fines ut gentibus essent
Finitimis stabiles. Signum est hoc tempore pacis.


Quae insula? Ubinam gentium?

:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Vermessungspunkt B0

Beitragvon Tiberis » Sa 19. Jan 2019, 16:44

Est mediis Peisonis aquis - sic Plinius undas
appellasse lacus fertur - quae quaeritur abs te
insula, quae facta Hungaricis mensoribus olim
pacis signum hodie populis est conciliatis.
:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Sa 19. Jan 2019, 18:16

Insula nota tibi est: sic arbitror, optime amice.
Ulva virens cingat nunc caput omne tuum!

:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 21. Jan 2019, 00:12

Est pellicula, in cuius fine haec fere verba audimus:

"Suaves", inquit, "aquae te exspectant." Ille abiturus:
"Semper, qui exspectant," inquit, "adesse solent."


quae pellicula?
Quorum verba ? (nomina actorum vel personarum)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste