aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 26. Jan 2019, 18:31

Fortasse in pellicula "Selfless" cum actoribus Ryan Reynolds et Ben Kingsley? :nixweiss:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 26. Jan 2019, 20:25

minime, optime Christophore. :sad:
agitur de pellicula notissima quinquaginta fere abhinc annis facta.
ceterum colloquium, quod Latine reddidi, ad editionem Theodiscam pertinet, quae ab originali in eo variat, quod Illic haec verba audiuntur:
"spero te aliquando rediturum." ille abiturus: "aliquando".
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 26. Jan 2019, 20:58

Abs te clementer adiutus nunc dicere ausim:

Aliquando in occidente/Cane mihi carmen mortis :D

Personae sunt Claudia Cardinale ("Jill") et Carolus Bronson ("Harmonica oris").
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 26. Jan 2019, 22:20

denuo, mi Christophore, Oedipodem sagacissimum te praestitisti. gratulor ! :klatsch: nunc te vocat ordo.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mo 28. Jan 2019, 20:18

Nunc quaeritur verbum, quod significat duos homines vel duo genera hominum.

Alter homo est inutilis et obstat hominibus boni animi.
Alter homo est utilis et opere suo adiuvat mimos spectatoresque eorum.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 1. Feb 2019, 14:08

ad quam linguam, quaeso, illud verbum pertinet?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 1. Feb 2019, 15:09

Ad duas, Theodiscam et Anglicam.

Homo inutilis vel potius verbum in Germania (saepe :( ) invenitur, homo utilis in pelliculis fabricandis.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Sa 2. Feb 2019, 15:05

Tiberi nostro, mi Christophore, necessariam quaestionem afferenti bene respondisti: Quamquam non omnem mihi dubitationem expulisti, audeo nunc scribere cogitare te de verbo Theodisco "Statist".
:roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 2. Feb 2019, 15:21

consus hat geschrieben:Statist


de hoc vocabulo ego quoque primo cogitaveram, deinde autem id reieci: nam quomodo ad linguam Anglicam pertinet? praeterea: num is, qui "hominibus boni animi obstat", ita appellatur? :roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Sa 2. Feb 2019, 15:41

Nonne Christophorus noster appellandus videtur esse ὁ Σκοτεινός?
:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 2. Feb 2019, 17:20

Verbum Statist non quaesivi.

Sed non procul a solutione estis.

Vir quaesitus in pellicula videri non potest, sed curat, ut omnes melius videre possint.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 2. Feb 2019, 19:48

Christophorus hat geschrieben:sed curat, ut omnes melius videre possint.

nonne id est officium illuminatoris? quo verbo tamen homines inutiles appellari non solent. :? :verwirrt:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 2. Feb 2019, 20:19

Personam invenisti, neque nomen verbumve.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Sa 2. Feb 2019, 20:19

Quaesita est a te uox Anglica “Gaffer” an erro?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15759
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 2. Feb 2019, 20:27

Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 10 Gäste