Tiberi nostro, mi Christophore, necessariam quaestionem afferenti bene respondisti: Quamquam non omnem mihi dubitationem expulisti, audeo nunc scribere cogitare te de verbo Theodisco "Statist".
de hoc vocabulo ego quoque primo cogitaveram, deinde autem id reieci: nam quomodo ad linguam Anglicam pertinet? praeterea: num is, qui "hominibus boni animi obstat", ita appellatur?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Hanc Itali narrare fabulam solent: Vexata quondam Ianuario gelu ut posset in nido manere commodo, conquirit ante frigus alba avis cibum. Sed exeunte gloriatur mense avis : « Non iam mihi nocebis », inquiit procax, « nam praeteristi, Ianuari pessime. » Qui iratus addit frigidos trinos dies quos Februario dolose ademerat. Misella avis, ne frigori succumberet, petens latebras in caminum se abdidit. Ex tempore illo fusca avis fuligine est.
quae avis?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Consus Tiberi Italiae amico s. d. p. Avem puto esse merulam; Italis enim constante fama notissimi sunt dies qui vocantur merulae, id est Italice: i cosiddetti giorni della merla. Iuvat legere versus tuos!