aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon consus » Sa 2. Feb 2019, 15:05

Tiberi nostro, mi Christophore, necessariam quaestionem afferenti bene respondisti: Quamquam non omnem mihi dubitationem expulisti, audeo nunc scribere cogitare te de verbo Theodisco "Statist".
:roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 2. Feb 2019, 15:21

consus hat geschrieben:Statist


de hoc vocabulo ego quoque primo cogitaveram, deinde autem id reieci: nam quomodo ad linguam Anglicam pertinet? praeterea: num is, qui "hominibus boni animi obstat", ita appellatur? :roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Sa 2. Feb 2019, 15:41

Nonne Christophorus noster appellandus videtur esse ὁ Σκοτεινός?
:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 2. Feb 2019, 17:20

Verbum Statist non quaesivi.

Sed non procul a solutione estis.

Vir quaesitus in pellicula videri non potest, sed curat, ut omnes melius videre possint.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 2. Feb 2019, 19:48

Christophorus hat geschrieben:sed curat, ut omnes melius videre possint.

nonne id est officium illuminatoris? quo verbo tamen homines inutiles appellari non solent. :? :verwirrt:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 2. Feb 2019, 20:19

Personam invenisti, neque nomen verbumve.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Sa 2. Feb 2019, 20:19

Quaesita est a te uox Anglica “Gaffer” an erro?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 2. Feb 2019, 20:27

Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Sa 2. Feb 2019, 22:51

Quaeritur oppidulum, quod notum est uitibus, a me,
et breue Vindobona moenia ad haec fit iter.
Hic quod saeuierat, monstri sunt ferrea signa,
cum minimo fuerit corpore belua atrox.
Oppiduli nomen, nomen mihi dicite monstri,
quisque prius sese tale fuisse canat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 3. Feb 2019, 02:55

Est locus undique vinetis circumdatus amplis,
quondam ubi Guntpaldum sedem* habuisse ferunt.
Dactylosphaerae** haud immemores sunt vina colentes:
belua quae vitis saeviit in foliis.
Quam cecinit Iohannes Moser se ante fuisse:
mimum hunc egregium nunc titulus memorat.


* Gumpoldskirchen
** dactylosphaera vitifolii (Reblaus)

https://www.komoot.de/highlight/355806
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » So 3. Feb 2019, 09:44

Oppidulum atque animal, Tiberis, tibi cognita constat
nec mimi lepidum te latuisse modum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 3. Feb 2019, 19:23

Hanc Itali narrare fabulam solent:
Vexata quondam Ianuario gelu
ut posset in nido manere commodo,
conquirit ante frigus alba avis cibum.
Sed exeunte gloriatur mense avis :
« Non iam mihi nocebis », inquiit procax,
« nam praeteristi, Ianuari pessime. »
Qui iratus addit frigidos trinos dies
quos Februario dolose ademerat.
Misella avis, ne frigori succumberet,
petens latebras in caminum se abdidit.
Ex tempore illo fusca avis fuligine est.

quae avis?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 4. Feb 2019, 00:23

Consus Tiberi Italiae amico s. d. p.
Avem puto esse merulam; Italis enim constante fama notissimi sunt dies qui vocantur merulae, id est Italice: i cosiddetti giorni della merla. Iuvat legere versus tuos!
:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 4. Feb 2019, 14:30

quis te, doctissime amice, peritior rerum Italicarum? aenigma perfecte, ut soles, solvisti. gratulor! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma musicum

Beitragvon consus » Mo 4. Feb 2019, 21:25

Hodie, amici spectatissimi, nihil aliud nisi hoc:

Quis mirus musicus
mortem occubuit
eodem die
eodem mense
eodem anno
atque torvus tyrannus?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 21 Gäste