aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Beitragvon consus » Mo 4. Feb 2019, 00:23

Consus Tiberi Italiae amico s. d. p.
Avem puto esse merulam; Italis enim constante fama notissimi sunt dies qui vocantur merulae, id est Italice: i cosiddetti giorni della merla. Iuvat legere versus tuos!
:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13862
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 4. Feb 2019, 14:30

quis te, doctissime amice, peritior rerum Italicarum? aenigma perfecte, ut soles, solvisti. gratulor! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10336
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma musicum

Beitragvon consus » Mo 4. Feb 2019, 21:25

Hodie, amici spectatissimi, nihil aliud nisi hoc:

Quis mirus musicus
mortem occubuit
eodem die
eodem mense
eodem anno
atque torvus tyrannus?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13862
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mo 4. Feb 2019, 21:44

Fortasse Ede Donath, qui mortem obiit pridie Kal. Mai. MCMXLV?
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2789
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Mo 4. Feb 2019, 22:10

Consus Christophoro amico suo doctissimo s. d. p.
Fieri non potest quin fatear aenigma excogitanti mihi ante oculos obversatum esse Sergium Sergii filium Prokofjew qui eodem die mortuus est atque Stalin (anno MCMLIII, III. Non. Mart.). Nihilo minus constat aenigma abs te recte solutum esse. Gratulor. Ede Donáth ad hunc diem mihi prorsus erat ignotus. Non est finis addiscendi!
Vale.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13862
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mo 4. Feb 2019, 22:33

Non plane consentio. Saepius sunt variae solutiones. Virum abs te quaesitum non inveni. Sed nunc vir aenigma non est. :D
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2789
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Mo 4. Feb 2019, 23:08

Nonne aenigmata excogitantes diligentius nos oportet res contrectare ne variae solutiones oriantur?
;-)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13862
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mo 4. Feb 2019, 23:24

Fortasse ... Sit ita!

Nunc quaeritur verbum, quod in duabus linguis hodiernis et Europaeis significat duo animalia.
Alterum volare potest et parvum est (avis non est), interdum rotis utitur :P :hammer: , alterum currit, interdum "volat" - sed non sine auxilio, multo maius est.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2789
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 5. Feb 2019, 15:19

Addendum: Tantummodo in ea lingua illud animal tribus rotis utitur!
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2789
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 5. Feb 2019, 18:05

Christophorus hat geschrieben:tribus rotis

:idea:
nonne in Italia quaedam inveniuntur vehicula trium rotarum, quae "ape" appellantur?
ex quo evenit, ut alterum animal, ni fallor, apis sit.
alterum simia esse videtur, quam Britanni eodem vocabulo (sed non eadem locutione) significant.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10336
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 5. Feb 2019, 18:17

Ita est, optime Tiberis! :klatsch:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2789
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mi 6. Feb 2019, 11:23

Aenigmata vestra legens multas res novas discere possum. Gratias vobis ago, sodales doctissimi! :klatsch:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 4529
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 6. Feb 2019, 14:25

gaudeo, optime medice, quod aenigmata nostra tibi lectitanti haud mediocri usui esse videntur. Quorum saepius participem esse nonne te iuvabit? :smile:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10336
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mi 6. Feb 2019, 15:01

Aenigmata vestra interdum difficillima solutu sunt. Vehiculum Italianum nomine ape mihi ignotum fuit, sed gaudeo in solutionibus legendis. Medicus talis tantum sum, qui medicus silvarum et pratorum Germanice vocetur. :x
Linguae Latinae scribendae et legendae valde peritus non sum. Aetate provectus linguam Latinam. quam olim in schola didici, integro. :book:
Zuletzt geändert von medicus am Mi 6. Feb 2019, 17:09, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 4529
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mi 6. Feb 2019, 15:08

Tiberis hat geschrieben: haud mediocri usui esse

Estne haec litotes? :help:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 4529
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste