aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Beitragvon consus » Mi 6. Feb 2019, 17:11

Est exadversio sive litotes, optime medice: haud mediocris = egregius.
Praeterea subter Tiberis nostri verba ut eminentiora fiant quasi duplicem lineam velim ducere.
Quando ordo noster te vocabit?
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13862
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 7. Feb 2019, 02:31

Ecce novum:

Quaeritur liber, in quo de his rebus legimus:

Bello furente commoratur ad lacum
miles per annum sauciatus corpore.
Nec falsa profuere testimonia,
vitare ut arma posset imminentia.
Amansque militavit, uxoris procul
dum militat coniunx; necatque patruum,
qui comprehenderit, ducem qui offenderat.


quomodo liber inscribitur?
nomen scriptoris?
nomen militis?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10336
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 7. Feb 2019, 08:25

quomodo liber inscribitur? Unter der Drachenwand
nomen scriptoris? Arno Geiger
nomen militis? Veit

Confiteor me dubitare, an librum offenderim abs te quaesitum.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7736
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 7. Feb 2019, 12:15

rupem draconis repperisti. gratulor!
nunc , litterate amice, partes sunt tuae.
:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10336
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Sa 9. Feb 2019, 12:01

medicus hat geschrieben:Aenigmata vestra interdum difficillima solutu sunt. Vehiculum Italianum nomine ape mihi ignotum fuit, sed gaudeo in solutionibus legendis. Medicus talis tantum sum, qui medicus silvarum et pratorum Germanice vocetur. :x
Linguae Latinae scribendae et legendae valde peritus non sum. Aetate provectus linguam Latinam. quam olim in schola didici, integro. :book:


id genus vehiculorum aetate provectis potissimum in usu est qui licentiam autocineti regendi non iam habent. nam, ad apem gubernandam, licentia opus non est: cave igitur tibi ab "apibus" si huc venis ...
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 354
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 9. Feb 2019, 12:17

Gratias ago pro me admonendo, Exinterator. Thomas Vulpio absente et tu nusquam in foro videri potes :hairy: Qua de causa :?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 4529
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re:

Beitragvon Exinterator » Sa 9. Feb 2019, 12:36

consus hat geschrieben:Consus Tiberi Italiae amico s. d. p.
Avem puto esse merulam; Italis enim constante fama notissimi sunt dies qui vocantur merulae, id est Italice: i cosiddetti giorni della merla. Iuvat legere versus tuos!
:D


Romae vulgo dici quoque solebat: 2 febbraio Candelora, de l'inverno semo fora, ma se piove e tira vento, nell'inverno semo dentro ... candelora scilicet dictum a festo candelarum qui a. d. IIII Non. februarias recurrit.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 354
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Sa 9. Feb 2019, 12:44

medicus hat geschrieben:Gratias ago pro me admonendo, Exinterator. Thomas Vulpio absente et tu nusquam in foro videri potes :hairy: Qua de causa :?

quia plurimis officiis nunc demum distringor! :lol:
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 354
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 9. Feb 2019, 14:09

Exinterator hat geschrieben: 2 febbraio Candelora, de l'inverno semo fora, ma se piove e tira vento, nell'inverno semo dentro

quod attinet ad diem Candelorae, in Austria proverbium habemus illi contrarium:
"Wenn's zu Lichtmess stürmt und schneit, ist das Frühjahr nicht mehr weit." id est:
"Si saevit ventus candelarum festo et nivem secum fert, ver non iam procul est."
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10336
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 14. Feb 2019, 00:05

ad Marcum 03
Quando novum pones, sodalis, aenigma?
en, tempus urget: iam diebus exactis
septem te oportet commonere cessantem.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10336
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 14. Feb 2019, 10:40

Aenigma non difficilius:

Ex materia terrena olim composita esse dicor calamitate casu ingente facta. Quae si facta non esset, terra nihil vivi ferre potuisset, ut periti putant. Maria mihi sunt, quae aqua carent.

Quis sum? Qua calamitate nata sum? Qua ex causa vita sine me facta non esset?
Qua ex causa hoc propono aenigma hoc anno?
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7736
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Do 14. Feb 2019, 11:36

aenigma de cometis esse puto. at ego mundum a cometis creatum esse non puto.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 354
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 14. Feb 2019, 12:10

Exinterator hat geschrieben:aenigma de cometis esse puto

De cometa non est. Res quidem cometae similis magni momenti fuisse putatur, ut fieri possem.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7736
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 14. Feb 2019, 13:07

Luna abs te quaeri videtur, quae plus decies milies quadringenis milibus abhinc annorum (si recte id computavi :roll: ) nata esse dicitur collisione inter terram et massam ingentem facta.
sunt, qui dicant zonam magneticam, qua a radiis letiferis protegimur, futuram non fuisse, nisi lunae gravitatio hoc tutamen efficeret.
marcus03 hat geschrieben:Qua ex causa hoc propono aenigma hoc anno?

cogitationes tuas ignoro :D ; tamen causam fuisse opinor Sinenses, qui primi aversae lunae partis Imagines in publicum protulerint.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10336
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 14. Feb 2019, 13:24

Ita est, mi tiberis optime. Luna mihi ob oculos versata est. Gratulor.

Causa quidem est: Ante annos L generi humano primum contigit, ut illum satellitem intraret. :)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7736
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast