Nox, ut fit, sequitur diem quieta et cras post Domini diem relinquam lectum mane uocante me labore. Vt sint somnia grata dormienti, opto, sitque quies, uti cubile det uires animoque corporique.
A multis hilares dies aguntur, a multis bibitur, ioci mouentur. Bacchanturque canuntque uoce laeta, uultus larua quibus tegit caputque aut uelamina picta tergus ornant. Vsus ueste, quis esse uis, es – aude! –, nam cuncta his fieri licet diebus, sed cum gaudia erunt caroque dempta, ut mos est, cinerum die silebis.
Castor stagna colit colitque flumen: Cur non adnumeretur hic natator uelox piscibus, incolis aquarum? Cum nunc lege pii sacra uetemur haec per tempora dura carne uesci, castorem ut capiam, lacus petetur unda, quem possim merito uocare piscem. https://de.wikipedia.org/wiki/Biber#Kulturaspekte
Cum nescire uolare pumilones cognorim, uideo tamen uolantes et cursu celeri uehi per auras miror: Sunt auibus pares et usis ala papilionibus dolone paruos Daedaleo licet leuare artus? Non licet: Vt uolent, uirorum hos ui crede iaci manuque forti. http://danceswithbass.com/2018/01/08/th ... f-tossing/