Consus amicis suis sagacissimis sal.
Anno
MCMLXIII cum per Europam meridianam iter facerem, saepe sedi in carruca
LX fere pedes longa. Quae in quadam Europae meridianae regione plurimos annos in usu erat et propter conspicuum structurae genus insolitum sane ibi accepit nomen, quo audito in memoriam – mirum in modum!
- reducta mihi tum erat antiquissima urbs in Aegypto sita. Quam describens in Iliadis
IX Homerus vocabulo utitur quod in nostrae aetatis linguam Europae meridianae conversum idem significat ac nomen illius carrucae.
Cuius urbis mentionem facit Homerus? Quo vocabulo Graeco eam describit? (
Utere modo litteris Latinis; scriptum enim legimus apud Ammianum Marcellinum.)
Quo vocabulo carruca in illius regionis Europae meridianae lingua appellatur?