Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Abhinc CXIV annos

Beitragvon Zythophilus » So 20. Jan 2019, 16:39

Pons ruit in fluuii gelidas Aegyptius undas;
non perit ullus homo, sed moriuntur equi.
https://de.wikipedia.org/wiki/Ägyptische_Brücke
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15523
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XC annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 11. Feb 2019, 21:59

Tradita foederibus Romae res publica papae,
ut sua pontifici denique regna forent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15523
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXXX annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 2. Mär 2019, 18:02

Fit Pius Eugenius papalem nactus honorem.
Romae quinque prius sexque fuere Pii.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15523
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXLIII annos

Beitragvon Tiberis » Di 19. Mär 2019, 00:31

CXLIII annis abhinc Ferdinandus Freiligrath poeta mortuus est. Qui adulescens XIX annorum carmen composuit dulcissimum maestissimumque, quo adductus Franciscus Liszt hos modos fecit vere immortales : https://www.youtube.com/watch?v=sU6Jj44ht6o
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10335
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc MCDLXXII annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 22. Mär 2019, 00:15

Est pater Europae Benedictus morte peremptus.
uirque cruce et charta uomeribusque potens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15523
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXC annos

Beitragvon Zythophilus » So 31. Mär 2019, 08:51

Cum iam cuncta uirent et candet floribus arbos,
Martius exhausto tempore mensis abit.
Laeta salutabit uolucrum cras turba sequentem,
annus quem solito iusserit ire modo.
Hoc conclaue die delectus papa relinquens
suscipit octauus sceptra Petrina Pius.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15523
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 8. Apr 2019, 14:26

En, ubi festa Iouis nobis Victoris agentur?
Nonne locus Melites insula dignus erit?
Quare festa Iouis uideantur, quaeris, agenda.
Non refert. Melites insula causa mihi est.
Vos, afferte citi Melitenses dolia magna,
praesto ut sit laticis me ueniente satis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15523
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon medicus » Mo 8. Apr 2019, 17:27

Zythophilus hat geschrieben:praesto ut sit laticis me ueniente satis.

Non impenso pretio ibi cervisiam emes. :klatsch:
http://malta24.net/de/preisniveau
medicus
Augustus
 
Beiträge: 4529
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 8. Apr 2019, 18:03

Ecce loco falso positum est - ignoscite! - carmen.
Quid faciam? Moueam metra sinamne tamen?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15523
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMDCCLXXII annos

Beitragvon Zythophilus » So 21. Apr 2019, 21:03

Qua resonat Tiberis, conduntur moenia Romae.
Romulus huic nomen – fabula nota – dedit.
Quodsi fraterna cecidisset Romulus ira
et saeuis gladiis, urbs Rema dicta foret.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15523
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CV annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 29. Jun 2019, 14:00

Mars iubet insidiis capere arma cruenta uocatus.
Austria cui sua erat sceptra datura, perit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15523
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc L annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 20. Jul 2019, 13:19

Humanis pedibus licuit contingere lunam:
Quando ad clara poli signa uolabit homo?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15523
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CLXXXIX annos

Beitragvon Zythophilus » So 18. Aug 2019, 21:13

Qui te regnauit paenultimus, Austria, Caesar,
hoc a matre die natus, uti fit, erat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15523
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDXCIX annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 28. Aug 2019, 09:47

Augustinus obit. Deus iubet cor
doctoris requiescere inquietum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15523
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc fere MDCCL annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 9. Okt 2019, 20:24

Qui capite absciso periit, Dionysius affert
ad sua cunctata morte sepulcra caput.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15523
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 2 Gäste