Ubi terrarum sunt, qui investigare velint, quamdiu protona vivant? Illa terra in Asia sita est. Experimentum sub terra peragitur nec adhuc ne unum protonum dissolutum quidem probare potuit.
Scribere audeo te, Marce, cogitare : Protona, de quibus experimenta fiunt in Iaponia. Elementum, quod observatur ad illud temporis spatium indagandum et definiendum: Hydrogenium.
Salvete collegae in rebus naturae peritissimi,hilare Pascha exopto! Hic est aenigma novum:
Inveniri possum in corpore hominum animaliumque et in silvis cresco. Sunt duae res,quae eodem nomine appelantur in lingua nostra, sed in lingua Latina nomina se differunt.
Christophorus hat geschrieben: Vel potius candida?
Tu certe de candida albicante deliberavisti. https://de.wikipedia.org/wiki/Candida_albicans Sed pars corporis hominum et animalium ossibus facta sum.Non solum in silvis cresco sed etiam variis locis naturae.
Tiberis interrogavit / hat geschrieben:...nomen tyranni ?
Urbe Moscovia attente perlustrata, mi amice, feliciter domum reversus cum carmen elegantissime abs te compositum semel iterumque legissem, in nomen incidi Iohannis-Bidelli Bocassae (Gallice: Jean-Bédel Bokassa).