Ingenti mihi dolori est, mi amice, iste labor frustra abs te susceptus. Quamobrem maximo te nunc censeo dignum esse auxilio: Aenigma de sane insueto est carmine: Poeta enim, cuius nomen haud scio an ductum sit a natrice natrice, illis quattuor versibus, quos verborum ordine quantum fieri poterat conservato Theodisce reddidi, quasi instar praeconis nobilissimam laudat rem ad scribendum necessariam, quae Hamburgi in celeberrima officina conficitur.Tiberis scripsit / hat geschrieben:...eheu! Quot horas in isto poematio investigando iam perdidi ! ...