aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon consus » So 5. Mai 2019, 17:51

Tiberis scripsit / hat geschrieben:...eheu! Quot horas in isto poematio investigando iam perdidi ! ...
Ingenti mihi dolori est, mi amice, iste labor frustra abs te susceptus. :cry: :oops: Quamobrem maximo te nunc censeo dignum esse auxilio: Aenigma de sane insueto est carmine: Poeta enim, cuius nomen haud scio an ductum sit a natrice natrice, illis quattuor versibus, quos verborum ordine quantum fieri poterat conservato Theodisce reddidi, quasi instar praeconis nobilissimam laudat rem ad scribendum necessariam, quae Hamburgi in celeberrima officina conficitur.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 5. Mai 2019, 22:19

Sphingi adiutrici sal.

De Ioachimo Ringelnatz iam pridem cogitabam, sed poematium abs te quaesitum me latuit. :oops:
quod numquam me investigaturum fuisse aperte fateor, nisi a te benigne adiutus essem.
Ecce:
Mir ist um mein Gepäck nicht bang.
Ich trage, was ich besitze,
Novellen, Gedichte, Witze,
im Füllfederhalter Montblanc.


:D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor

Beitragvon consus » Mo 6. Mai 2019, 10:17

:klatsch:
Gaudeo, mi Tiberis, quod aenigma feliciter solvisti, quod supra modum difficile solutu fuisse fateor.- Cum prisco more ipse calamo qui atramento repletur ad scribendum uti soleam, quid mirum est, si illud mihi poematium casu nuperrime repertum placet?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 9. Mai 2019, 13:14

Amicis litteratissimis sal.

Quaeritur liber saeculo XXI. editus, qui quodammodo ad musicam pertinet...
Qui liber ab his fere verbis (scilicet Latine redditis) incipit:



Quidnam est, quod una mecum proficiscitur, quid est, quod me trahit? Umbra mea nullo modo id esse potest, quam praetermiserim, quae per omne tempus post me fuerit. Saepius eam praeteribam, quae tamen mecum ire, una mecum proficisci noluit. Possumusne eam proicere, deinde animo prompto in eam insilire? Potestne umbra id, quod fuit, perfringere, cum praecurrit? Nescio.

Inscriptio libri?
A quo liber est compositus?

:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Do 9. Mai 2019, 14:48

Rubore quodam suffusus, mi Tiberis, te oro benigne accipias hoc responsum tam brevi tempore repertum:
Inscriptio libri? Winterreise*
A quo liber est compositus? Ab Elfriede Jelinek, celeberrima auctore Austriaca.
:D
__________________________________________________________________________
* Cf. https://www.schauspiel.koeln/spielplan/monatsuebersicht/winterreise/2708/
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 9. Mai 2019, 15:24

Eheu ! Nihil fere est, quin brevissimo tempore abs te, mi doctissime amice, investigetur. Quamvis verba Latina haud mediocriter a Theodiscis differant, sine ulla difficultate librum eiusque auctricem invenisti. gratulor! :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma pictorium

Beitragvon consus » Fr 10. Mai 2019, 10:31

Ecce aenigma, optimi amici, de praeclarissima tabula saec. XVI picta
quam cum diligenter contuerer distichon componendum esse censui:

Haec pictura manum miram tibi monstrat, amice:
Nonne potes digitos cernere bis ter ibi?

Quae tabula picta?

Cuius manus miram hanc speciem videtur praebere?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 10. Mai 2019, 11:47

Sixtinam dominam est depictus Sixtus adorans*:
Papae dextra manus sex numerat digitos.


* scil. ab Raffaelo pictore

Bild
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor

Beitragvon consus » Sa 11. Mai 2019, 10:34

Gratulor tibi, optime Tiberis, non modo de aenigmate omni ex parte soluto :klatsch: , sed etiam de singulari tua celeritate in solvendo :lol: .
(Quod ad illam manum quasi arcanam pertinet, hoc velim addere: Sunt qui negent esse manum sex habentem digitos, sed putent digitum minimum qui videatur sextum re vera esse partem palmae interioris gestumque manus dextrae diligenter esse a pictore et perspectum et in conspectu positum. Equidem certum non habeo, sed profecto cavendum est ne oculorum ducamur errore.)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 12. Mai 2019, 23:49

Ecce novum:

A Cantiano devoratus respuor
ex faucibus Ioannis alio nomine.



Quis sum?

:chefren:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 13. Mai 2019, 10:29

Consus Tiberi geographo doctissimo s. d. p.
Forsitan errore sim captus, tamen facere non possum quin hoc tibi scribam:
Reka fluvius apud S. Cantianum (Škocjan) in terram demergitur et apud S. Iohannem Tubinensem (S. Giovanni di Duino) Timavus (Timavo) vocatus procedit.
Vale.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 13. Mai 2019, 16:01

non te , docte, latent occultis flumina in antris.
Reka quod ante fuit, deinde Timavus erit.


gratulor! :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Ecce novum...

Beitragvon consus » Di 14. Mai 2019, 13:29

Quis vestrum, amici, investigabit qua de re hoc sit aenigma?
Fuit quondam vallis cava rupibusque circumsaepta, sed saec. XIX ab hominibus lucri studiosis nulla naturae ratione habita penitus commutata est: Nihil nostra aetate aliud est nisi vallis oculos gramine pascens et herbis. Neque tamen nominis gloriam amisit; in rupium enim reliquiis aliquid repertum est quo etiamnunc homines ad verum investigandum commoventur.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 14. Mai 2019, 17:58

Tiberis Conso suo sal.

Nisi fallor, vallis Neandri abs te quaeritur, quae haud procul a patria tua sita est. :-D
Illic enim saeculo XIX. calce effossa loci natura commutata est. locus ipse postea ossibus humanis repertis famam adeptus est.

:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor

Beitragvon consus » Di 14. Mai 2019, 21:44

Equidem pro certo scio, optime Tiberis, hominem neanderthalensem, si apud inferos verba tua legere posset, maximis te laudibus ornaturum fuisse.
:lol:
Zuletzt geändert von consus am Fr 17. Mai 2019, 12:39, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 9 Gäste

cron