aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 18. Jun 2019, 20:04

consus hat geschrieben:* Ecclesia S. Pauli nonne "anno MDCCCXXIII ... afflicta"?


recte mones. scribere quidem volui "MDCCCXXIII" (1823), sed nimis neglegens fui in notis inserendis :oops:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 19. Jun 2019, 10:42

Musicus quidam ad cenam invitatus adversus virginem sedit venustissimam et veste elegantissima indutam. Quae cum iterum atque iterum cum illo sermonem instituere conata esset, vir, qui vultum eius vix sustinere potuit, paucissima tantum respondit. Tum illa: “miror”, inquit, “vir illustrissime, quod me ne aspicis quidem, nedum alloqueris, quae tibi honori vestem meam novissimam induerim!” quibus verbis perturbatus musicus balbutiens “per me”, inquit, “virgo carissima, tibi licuit nihil omnino induere.”.

quis musicus?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 24. Jun 2019, 18:17

Quis musicus? Tandem, mi Tiberis, quamvis acerrimo hac hora solis ardore torrear, nomen inveni Antonii Bruckner*. :D
___________________________________________________________________________
* Bruckner galt als ziemlich ungeschickt im gesellschaftlichen Umgang. Ein Mädchen, dem er bei Tisch nicht in die Augen zu schauen getraute, sagte: »Sie würdigen mich ja kaum eines Blickes, dabei habe ich Ihnen zu Ehren mein neuestes Kleid angezogen!« Bruckner soll verlegen geantwortet haben: ... c) »Ach, wegen mir hätten’s doch überhaupt nix anzuziehen brauchen!« (WDR1, Bruckner-Quiz)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13772
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 24. Jun 2019, 18:41

Aenigma haud facile perfecte solvisti, mi amice ! gratulor ! nunc anxio animo verba obscura Sphingis Rhenanae exspecto… :D
:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma historicum vel geographicum

Beitragvon consus » Di 25. Jun 2019, 10:57

Amicis suis doctissimis sal.
Ecce itineris cuiusdam scriptoris verba (a me scilicet Latine reddita):
… inde ignea praetervecti profluvia ad sinum advenimus Austri cornu vocatum. In intima eius parte insula erat … lacum complectens circumfluentem alteram insulam hominum plenam agrestium. Quorum maior pars feminae erant toto villosae corpore.
Quis haec scripsisse dicitur?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13772
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 25. Jun 2019, 13:52

Fortasse Hanno nauta fuit? :wink:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2734
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Gratulor.

Beitragvon consus » Di 25. Jun 2019, 17:11

Est Hanno Carthaginiensis, mi Christophore. Cf. etiam Mela 3, 9, 90 sqq.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13772
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 25. Jun 2019, 23:03

Nunc quaeruntur duo viri eiusdem praenominis et eiusdem nominis familiaris.

Alter homo politicus erat, ante centum fere annos - adhuc iuvenis - per insidias necatus est.

Alteri, qui nunc senex est, ad terram incognitam navigare licuit, mundum autem novum intrare non.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2734
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Do 27. Jun 2019, 22:29

Verbis arcanis vexas nos, optime amice.
‚Res redit ad restim‘*: iam miserens fer opem!

___________
* Cf. Ter. Phorm. 686.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13772
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 27. Jun 2019, 23:38

Sit ita! :D

Itineris secundi viri et duorum sodalium hoc anno meminimus.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2734
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 28. Jun 2019, 01:12

Christophoro suo sal.

auxilio abs te lato haec respondere ausim:
uterque Michael Collins vocatur.
alter Hibernianus fuit, qui propter pactionem cum Britannis factam multis popularibus invisus erat et anno MCMXXII per insidias necatus est.
alter autem Americanus, qui una cum Nigelio (Neil) Armstrong et Edvino Eugenio Aldrin anno MCMLXIX ad lunam profectus est, quam ipse non intravit.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 28. Jun 2019, 19:24

Ita est, optime Tiberis! :) :klatsch:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2734
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 29. Jun 2019, 14:48

Ecce novum:

Per iuga aprica procul fortasse putaveris ire
miro habitu innumeros insolitoque homines.
Ire tamen nequeunt, nequit hos absolvere papa,
quos natura poli solvere sola potest.


Quis hanc rem explicabit?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

???

Beitragvon consus » So 30. Jun 2019, 11:50

Nonne, mi Tiberis, caeli aer qui supra montes est apricos in speculi modum saepe reddit imagines quibus oculi mendacio afficiuntur? Quae res quae Italice Fata Morgana vocatur disticha illa mihi perpendenti venit in mentem, sed summa me fateor teneri dubitatione; nescio enim, cur papae facias mentionem. Verbis autem "natura poli" significari puto nihil aliud nisi caelum.
:o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13772
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » So 30. Jun 2019, 12:36

In mentem mihi venerunt luces polares, quas olim homines animas putabant.

https://de.wikipedia.org/wiki/Polarlicht#Historisches
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2734
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste