aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 14. Jun 2019, 15:42

consus hat geschrieben:(Nonne taeterrimum illud bellum arrogantia quadam Borussorum commotum est?)

est quidem, ut dicis. sed - eheu - nonne plerumque accidit, ut bella arrogantia superbiaque potentium commoveantur, qui salute populi sibi commissi neglecta vanam sibi gloriam sperent? :sad:


sed ecce novum:


Urbem quaerite nunc miro quae nomine nota est:
namque virum memorat, quod caput ante fuit.


quae urbs? quis vir?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 14. Jun 2019, 18:43

Fortasse quaeris caput Kasachstanis, Nur-Sultan?
Urbs nomen novum habet a praeside priore Nursultan Äbischuly Nasarbajew.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 14. Jun 2019, 21:33

Christophoro suo sal.

gratulor! est Astana,novum quae praeside ab illo
nomen habet. populo num placeat, dubito.

:klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 14. Jun 2019, 23:09

Casu hoc nomen paucis diebus ante in rete legi, cum nuntios de electione in ea terra facta quaererem.
Tum etiam mihi nomen aenigmate dignum visum est, sed Tiberis noster celerior fuit.

Nunc aenigma celere:

Quaeritur cibus coctus.
Habet quinque litteras.
Si mutas mediam litteram alio modo, duae urbes apparent.
Una in urbe hodie homines optime vivunt, universitas prisca nota est.
Alia in urbe olim homines certe bene vivere poterant, sed deo uni invisa erat.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 15. Jun 2019, 00:34

salve, Christophore !

nisi fallor, cibus, quem quaeris, est Bagel; media littera mutata hae fiunt urbes: Basel et Babel.

:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 15. Jun 2019, 01:59

Scilicet non falleris, optime Tiberis! :klatsch:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 15. Jun 2019, 15:25

Litoreis ingens saxis inserta figura est,
immanem concham quae tulit olim umeris.

Afflictatum opus est graviter belloque marique,
concha tamen gravius: rudera sola manent.


ubi?
nomen figurae?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » So 16. Jun 2019, 18:11

Equidem, mi Tiberis, cogitare te puto de Neptuno qui vocatur Giganteo quem in litore oppiduli Montis Russi sito admiramur. Forsitan errore ducar...
(Memini aenigmatis quod nobis abhinc plus decem annos proposuisti.)
:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 16. Jun 2019, 23:40

consus hat geschrieben:Memini aenigmatis quod nobis abhinc plus decem annos proposuisti.)


hercle ! nunc factum est, quod ne fieret, iam pridem timueram :oops: . quid mirum, quod in tanta aenigmatum copia periculum iterandi augetur? utinam ne consilium uxoris secutus essem, quae iterum mihi suasit, ut illud proponerem! :cry:
nihilo minus tibi de aenigmate soluto gratulor! :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma ecclesiasticum

Beitragvon consus » Di 18. Jun 2019, 10:54

Tiberis scripsit / hat geschrieben:... utinam ne consilium uxoris secutus essem ...
Cave irascaris uxori! Quam pro certo scio te adiuturam esse in solvendo hoc aenigmate...: :lol:
---------------------------------------------------------------------------------------------------------
Flammis afflicta est aedes hoc anno sacra,
Undae cui segnes allabuntur Sequanae.
Iam multas aedes devoravit Mulciber:
Extra urbem templum circiter bis centum abhinc
Vastatum est prorsus igne Vulcani fero;
Quod voverat olim sancto gens Christi viro;
Sed annis cives ter denis uno pii
Ex toto templum restaurarunt nobile.

Quae aedes sacrae? Ubi sitae sunt?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 18. Jun 2019, 13:26

Conso suo sal.

uxore adiutrice non opus fuit. :D neque enim dubito, quin aedes sacrae, quas quaeris, hae sint:
1) Ecclesia Nostrae Dominae (Lutetiae)
2) Ecclesia S. Pauli extra muros (Romae) , quae anno MDCCCXIII incendio graviter afflicta est.

:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor.

Beitragvon consus » Di 18. Jun 2019, 17:39

:thumbup: Non accidit, mi amice, contra opinionem quod in totum solvisti hoc aenigma*. (Quo anno eccelesiam Nostrae Dominae restauratam admirabimur? :nixweiss:)
________________________
* Ecclesia S. Pauli nonne "anno MDCCCXXIII ... afflicta"?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 18. Jun 2019, 20:04

consus hat geschrieben:* Ecclesia S. Pauli nonne "anno MDCCCXXIII ... afflicta"?


recte mones. scribere quidem volui "MDCCCXXIII" (1823), sed nimis neglegens fui in notis inserendis :oops:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 19. Jun 2019, 10:42

Musicus quidam ad cenam invitatus adversus virginem sedit venustissimam et veste elegantissima indutam. Quae cum iterum atque iterum cum illo sermonem instituere conata esset, vir, qui vultum eius vix sustinere potuit, paucissima tantum respondit. Tum illa: “miror”, inquit, “vir illustrissime, quod me ne aspicis quidem, nedum alloqueris, quae tibi honori vestem meam novissimam induerim!” quibus verbis perturbatus musicus balbutiens “per me”, inquit, “virgo carissima, tibi licuit nihil omnino induere.”.

quis musicus?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 24. Jun 2019, 18:17

Quis musicus? Tandem, mi Tiberis, quamvis acerrimo hac hora solis ardore torrear, nomen inveni Antonii Bruckner*. :D
___________________________________________________________________________
* Bruckner galt als ziemlich ungeschickt im gesellschaftlichen Umgang. Ein Mädchen, dem er bei Tisch nicht in die Augen zu schauen getraute, sagte: »Sie würdigen mich ja kaum eines Blickes, dabei habe ich Ihnen zu Ehren mein neuestes Kleid angezogen!« Bruckner soll verlegen geantwortet haben: ... c) »Ach, wegen mir hätten’s doch überhaupt nix anzuziehen brauchen!« (WDR1, Bruckner-Quiz)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 19 Gäste