"Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

"Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Beitragvon consus » Di 6. Aug 2019, 20:18

Haec declinatio progressa est cum protestantismo, per suam negationem sacrificii Missae, valoris absolutionis sacramentalis, proinde confessionis, per suam negationem infallibilitatis Ecclesiae, et Traditionis seu Magisterii, et necessitatis observandi praecepta ad salutem. Sunt quatuor negationes maximae quae evertunt fundamenta vitae christianae.

Consus amicis suis sal.
His diebus Mystica socia nostra studiosissima quoddam nobis opus proponit, quod inscribitur „De sanctificatione Sacerdotum secundum exigentias nostri temporis“. Composuit Romae anno aetatis nostrae MCMXLV Reginaldus Garrigou-Lagrange.
Quamvis ad hoc tempus nulla alia operis pars mihi nota sit nisi ea quam Mystica benigne ad nos misit, tamen primo aspectu confisus hoc iam breviter dicere velim:
Operis quidem scriptori ipsi minime obicio, quod doctrinae catholicae toto pectore videtur deditus esse, sed fateor, quo saepius verba illa legam et perpendam, eo graviore obloquendi me cupiditate affici ne dicam inflammari; religiosus enim vir in protestantismo condemnando mea quidem sententia sermone tam intolerabilis adrogantiae pleno utitur, ut quicumque fidem evangelicam profiteatur gravissime offendatur: Nonne ii quoque qui ex animi sententia protestantismo favent „fundamenta vitae christianae“ magni aestimant? Praeterea: Quibus argumentis e ratione ductis confirmatur ecclesiam, id est contionem quandam hominum mortalium eandem fidem profitentium, „infallibilem“ esse? Plura dicere possum, sed in praesens iam satis verborum.
Valete.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: "Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Beitragvon mystica » Di 6. Aug 2019, 20:59

.
Zuletzt geändert von mystica am Mi 13. Jul 2022, 12:29, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: "Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Beitragvon Exinterator » Sa 10. Aug 2019, 14:59

consus hat geschrieben:
...
Praeterea: Quibus argumentis e ratione ductis confirmatur ecclesiam, id est contionem quandam hominum mortalium eandem fidem profitentium, „infallibilem“ esse? Plura dicere possum, sed in praesens iam satis verborum.
Valete.

hoc enim interest inter catholicos et evangelicos, quod evangelici Ecclesiam societatem quandam hominum eandem fidem profitentium putant, catholici vero non item ...
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: "Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Beitragvon mystica » So 11. Aug 2019, 15:54

.
Zuletzt geändert von mystica am Mi 13. Jul 2022, 12:30, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: "Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Beitragvon marcus03 » So 11. Aug 2019, 16:09

mystica hat geschrieben: ex cathedra loquens infallibilitate in rebus fidei ac morum pollet.


Nostine hunc librum:
Hans Küng, Unfehlbar, Eine Anfrage, 1970.

Responsa;
https://www.amazon.de/Problem-Unfehlbar ... B004JDN0F6
(In hoc libro inter alios et Josef Ratzinger responderat)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: "Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Beitragvon mystica » So 11. Aug 2019, 19:19

.
Zuletzt geändert von mystica am Mi 13. Jul 2022, 12:30, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: "Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Beitragvon Exinterator » Mi 14. Aug 2019, 04:09

mystica hat geschrieben:
Exinterator hat geschrieben:Et secundum doctrinam Catholicam papa, Episcopus Romanus, Summus Pontifex Ecclesiae Catholicae, ex cathedra loquens infallibilitate in rebus fidei ac morum pollet. Vale! ;-)


Recte dicis, tamen si memoriter id retineo, infallibilitas Papae palam pro dogmate haberi coepta est solummodo inde a Concilio Vaticano I; sed quaestiones theologicae de supremo Papae magisterio potissimum tempore Jansenismi ortae sunt.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: "Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Beitragvon mystica » Mi 14. Aug 2019, 12:32

.
Zuletzt geändert von mystica am Mi 13. Jul 2022, 12:30, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: "Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Beitragvon marcus03 » Mi 14. Aug 2019, 14:04

Exstinxi. Falso in foro scripseram.
Zuletzt geändert von marcus03 am Mi 14. Aug 2019, 14:42, insgesamt 1-mal geändert.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: "Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Beitragvon Tiberis » Mi 14. Aug 2019, 14:34

nunc tuum est, optime Marce, id, quod scripsisti, in Latinum convertere. nam sumus in foro quod dicitur Latine loquendi. :D quod num es oblitus?
agedum, converte ! :lol:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: "Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Beitragvon marcus03 » Mi 14. Aug 2019, 14:44

Veniam peto. Forum falsum petiveram.
Contributum modo alium in forum transtuli. :)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: "Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Beitragvon consus » Mi 14. Aug 2019, 21:51

mystica scripsit / hat geschrieben:De Infallibilitate Papali
Itaque Nos...docemus et divinitus revelatum dogma esse definimus: Romanum Pontificem, cum ex Cathedra loquitur... ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit... Si quis autem huic Nostrae definitioni contradicere ...praesumpserit; anathema sit.

Quam arroganter demonstretur papam "ex cathedra" loquentem errare non posse ex hoc apparet dogmate vel decreto quod verbis anathema sit, id est removeatur a societate Christianorum, ad finem venit. Quid Iesus ipse de gravissima hac sententia dixisset?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: "Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Beitragvon mystica » Do 15. Aug 2019, 10:06

.
Zuletzt geändert von mystica am Mi 13. Jul 2022, 12:31, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: "Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Beitragvon consus » Do 15. Aug 2019, 12:07

Equidem, o Mystica, nego id quod scriptum legimus in Math. 16, 18-19 ab ipso Iesu dictum esse. Paucae enim sunt sententiae quas ab ipso Iesu pronuntiatas esse sine ulla dubitatione licet existimari; maior earum pars ab iis qui evangelia scripsisse traduntur inventa videtur esse, ut fidei doctrina confirmaretur.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: "Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Beitragvon mystica » Do 15. Aug 2019, 12:33

.
Zuletzt geändert von mystica am Mi 13. Jul 2022, 12:31, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 14 Gäste