Ecce Mysticae verba alio loco ad nos missa:
Ich hoffe, dass die Administration von Latein.at … schon bald ein Forum für die Hebräische Sprache einrichten wird.
Equidem contra dico, neque vero perinde ac si priscam illam linguam et antiquam omnino a nostris foris cohibendam esse censerem – di meliora! -, quod hac ratione vobis me probaturum esse spero:
Quamvis quibusdam de causis ipse linguam Hebraicam, quae nostra aetate apud nos quoque עברית (vel ut facilius legatur: עִבְרִית) appellatur, magni aestimem, tamen hoc loco forum Hebraicum eodem iure a reliquis separatum instituendum esse nego quo iam inde a principio forum nostrum Graecum institutum est; quis enim nostrum dubitet quin lingua Graeca cultu atque humanitate quasi familiarissime coniuncta sit cum Latinis litteris? Quod vero ad linguam Hebraicam attinet, facile intellegi potest longe aliter se rem habere. Est quidem lingua gravissima maximique ea imprimis de causa aestimanda, quod libri sacri a scriptoribus Hebraice loquentibus compositi sunt, sed aetatem Christianam praetermittenti mihi parum apparet ratio quae illi linguae intercedit cum litteris Graecis et Latinis.
Ut finem faciam, in hac ego sum sententia, ut, si res postulet, etiam de lingua Hebraica libere nobis liceat colloqui, neque vero in foro proprio, sed in quolibet foro iam diu instituto.
כּל טוּב! Valete.