Consus Tiberi geographo eximio et curruum mirorum amico s. p. d.
Aenigma legenti mihi miro quodam modo in mentem venit vocabulum Italicum „oca“ < Lat. auca, i. e. anser. Notissimam fabulam scimus esse de anseribus, „clangore quorum alarumque crepitu“ Capitolium servatum esse Livius narrat (5, 47, 4). Quamobrem de duobus cogitavi fluminibus et de quodam curru Russico:
Oka: flumen quod in Wolgam influit;
Oka: flumen quod in Angaram influit:
Oka: nomen quod parvo
currui Russico datum est.
Nihil nunc aliud habeo quod scribam…
Vale.