De caelo servando

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: De caelo servando

Beitragvon Tiberis » Mi 9. Okt 2019, 14:49

Longipes hat geschrieben: Certe nos harum rerum imperitos iudicio abstinere oportet.

sit ita. quod autem ad me ipsum attinet, eo tempore, cum geographiae studui, imprimis climatologiae, quae dicitur, incubui et praeter cetera in mole glaciali emetienda occupatus fui. quam ob rem quodam iure dicere possum me haud imperitum esse rerum,de quibus nunc disputatur. ;-)
Longipes hat geschrieben:Non cuncti studiosi seditiosi.

ita est. lege , quaeso, , quod supra scripsi:
Tiberis hat geschrieben: Non nego in eius asseclis esse, quibus caelum servandum sit curae

sed in rebellionibus vel seditionibus nonne saepissime fit, ut bona proposita malos habeant eventus?sectatores illius Margaretae licet vi abstineant, tamen iam inveniuntur, qui - gregem dico, qui se "Exstinctio-Rebellio" appellat - urbes commeatu intercludere velint neque a vi abhorreant, dummodo consilia sua impetrare possint.
Ne tu credideris, optime Longipes, me necessitatem agendi parvi existimare. Sed raro fit, ut temeritas atque insania hominibus sint saluti.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10455
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De caelo servando

Beitragvon Longipes » Mi 9. Okt 2019, 22:56

Tiberis hat geschrieben:quod autem ad me ipsum attinet, eo tempore, cum geographiae studui, imprimis climatologiae, quae dicitur, incubui et praeter cetera in mole glaciali emetienda occupatus fui. quam ob rem quodam iure dicere possum me haud imperitum esse rerum,de quibus nunc disputatur. ;-)

Scilicet non contradicam.

Tiberis hat geschrieben:Sed raro fit, ut temeritas atque insania hominibus sint saluti.

Sed prudentia ratio consilium animos hominum parum movent, qui enim perfacile a rebus magni momenti avertuntur, nisi quadam ira vel cura inflammantur. Si, exempli gratia, denuo quaedam multitudo profugorum in Europam pervenerit, non est dubium, quin multi non iam de caelo servando cogitent, cuius timore metus peregrinorum maior est.

Quot res iam timuimus! Hominum urbes incolentium esse videtur metu interitus omnium rerum facile permotos eundem metum neglegentia opprimere. Quam ob rem fieri potest, ut nos periculis profecto imminentibus non obiciamus.

Mediocritate opus est aurea: Ardore quodam inflammari debemus, ut ratione usi id, quod necesse est, audeamus.
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1731
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Re: De caelo servando

Beitragvon Tiberis » Do 10. Okt 2019, 12:53

modo legi, quid nescioqui psychologus de ea re scripserit: eos, qui caelo calefacto parum commoverentur, aegrotare (!) . calefactionem caeli hominibus esse letalem. quapropter illos, ne de morte sibi imminente (!) desperarent, periculum neglegere. medicorum autem esse illos sanare. non multum afuit, quin scriberet illos cogendos esse, ut sanationem subirent.https://www.psychotherapeutenjournal.de/blaetterkatalog/PTJ-3-2019/28/index.html#zoom=z
:hairy:
multitudine tam excitata novam credas religionem esse ortam, in qua Sancta illa Margareta quasi dea adoratur. cuius autem religionis sacerdotes vel potius prophetae sunt viri Illi peritissimi qui dicuntur, quibus nisi confidis, ex societate bonorum excluderis impietatisque damnaris.
Zuletzt geändert von Tiberis am Do 10. Okt 2019, 19:33, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10455
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De caelo servando

Beitragvon consus » Do 10. Okt 2019, 16:58

Tiberis hat geschrieben:... novam credas religionem esse ortam...
Tetigisti acu, mi Tiberis! Restat ut ad linguam liberam et mentem coercendam quasi nova „ Congregatio Romanae et universalis Inquisitionis“ instituatur.
His autem ipsis diebus defectionem rationis admiramur adeo ingravescere ut id quod auctore illa virguncula Sueca incitatum est a quibusdam hominibus, qui „exstinguendi et rebellandi“ ius sibi esse asseverant, prorsus obrui videatur et obumbrari. Neque tamen perniciosam rem ad finem iam adductam esse suspicor, quin potius timeo ne furor in dies augeatur et insania. Nonne tandem aliquando moderatio adhibenda est in considerando quid faciendum sit ne caeli temperatio magis magisque in peius mutetur?
:sad:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13901
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De caelo servando

Beitragvon Longipes » Do 10. Okt 2019, 17:23

Consus hat geschrieben:... auctore illa virguncula Sueca ...

Iure eam auctricem vocari non credo – una e multis est, quae tamen audientiam sibi fecit. Num puellulam solam tantam seditionem conflare posse creditis?

Quomodo olim existimabitur, scriptorum historiarum est – aut nova Ioanna Arcensis aut venefica.
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1731
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Re: De caelo servando

Beitragvon consus » Do 10. Okt 2019, 19:59

Longipes scripsit / hat geschrieben:...Iure eam auctricem vocari non credo – ...
Scribenti mihi, optime Longipes, "auctore* illa virguncula Sueca" auctoritas ante oculos obversabatur quam puella imprimis apud iuventutem nancta est. Neglexi cetera.
___________________________________________________________________
* Nomen auctoris generis communis (cf. Lewis&Short, Georges et. al.) in consuetudine sermonis Latini videtur fuisse; lege modo Cic. div. 1, 27: "...sibi eas aves quibus auctoribus officium et fidem secutus esset bene consuluisse..." et Verg. Aen. 12, 159: "auctor ego audiendi" (loquitur Iuno).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13901
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De caelo servando

Beitragvon Longipes » Fr 11. Okt 2019, 00:18

Quamvis Margarethae quaedam auctoritas sit, non magis iuvenes quam diurnorum scriptores illius audientiam factos esse animadverti, qui enim simpliciora praeferant veris.

Omnes fere adulescentes, quos ego cognovi, nec insania nec temeritate incitati nec rebellionem nec seditionem conflare videntur, immo persaepe moderate iis de rebus disputant, quae in urbibus vel regionibus, quas ipsi incolant, fieri possint.

Initio de studio discipulorum disputavimus. Ad quod ista secta "Extinction-Rebellion" non pertinet, cuius fautores odio commoti videntur.

Adulescentibus nulla arma sunt nisi ira. Adultorum autem est illam iram iustam in consilia convertere, non eadem ira inflammatos seditiones facere.
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1731
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Re: De caelo servando

Beitragvon consus » Fr 11. Okt 2019, 17:18

Longipes scripsit / hat geschrieben:...Initio de studio discipulorum disputavimus. Ad quod ista secta "Extinction-Rebellion" non pertinet
Ita quidem videtur esse, mi Longipes, sed, ut scripsi, timeo ne homines isti immoderati legitimo discipulorum obsint studio.
Ceteris in rebus magna tecum ex parte consentio.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13901
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De caelo servando

Beitragvon Longipes » Fr 11. Okt 2019, 19:30

consus hat geschrieben:... timeo ne homines isti immoderati legitimo discipulorum obsint studio.

Hominibus seditiosis omnis occasio tumultus commovendi grata erit. Proximis annis autem nulla factio eorum, qui rebus novis studerent, diu valuit. Ut homines perfacile concitantur, ita a studio cito avertuntur.
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1731
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Re: De caelo servando

Beitragvon Tiberis » Fr 11. Okt 2019, 20:54

vehementer gaudeo, quod non sancta illa Margareta, cui a multitudine favebatur, sed Abiy Ahmed, qui de pace optime meritus est, praemio Nobeliano honoratus est. ergo eos, quorum erat dignissimum vel dignissimam eligere, ad sanitatem revertisse apparet, praesertim cum illud praemium nimis saepe iis tributum sit, qui tanta laude indignissimos se praestiterunt. Margareta Thunberg licet de caelo servando sit merita, ad pacem servandam vel faciendam studium eius minime pertinet.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10455
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De caelo servando

Beitragvon consus » Sa 12. Okt 2019, 11:47

Tiberis scripsit / hat geschrieben:vehementer gaudeo, quod non sancta illa Margareta, cui a multitudine favebatur, sed Abiy Ahmed, ....
Mihi quoque scito admodum placere praemio Nobeliano optimum illum virum Aethiopem esse affectum. Puto enim, si aliter de praemio tribuendo decretum esset, futurum fuisse ut virguncula Sueca iam nunc quasi pro sancta habita omnino canonizaretur. Di meliora…!
:roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13901
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De caelo servando

Beitragvon marcus03 » Sa 12. Okt 2019, 12:58

Ceterum censeo illam puellam statim esse canonizandam. Nonne illis, qui caelum servare cupiunt, patrona opus est, quam colant et adorent quaeque sibi locum praeparet caelestem orbe aestu exstincto.
Ille gigas ruber, in quem sol olim convertetur, nos salvere iubet. :wink:
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7933
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De caelo servando

Beitragvon mystica » Mo 14. Okt 2019, 18:44

Tiberis hat geschrieben: multitudine tam excitata novam credas religionem esse ortam, in qua Sancta illa Margareta quasi dea adoratur. cuius autem religionis sacerdotes vel potius prophetae sunt viri Illi peritissimi qui dicuntur, quibus nisi confidis, ex societate bonorum excluderis impietatisque damnaris.


Salve optime Tiberis!
Si vales, bene est, ego quidem valeo!

Discipula Greta Thunberg videtur mihi nulla quasi dea nec propheta nec sancta esse. Puto discipulam Gretam Thunberg tantum id referre, quod in disputationibus peritorum scientiarum iamdudum notum est. Ergo de origine religionis novae loqui videtur mihi absurdum esse. Nam Greta ipsa enim nos admonet, ut cognitiones scientiarum sequamur, quas nos periti scientiarum docent. Certe dissensio inter peritos scientiarum est, sed multi eorum de periculis caeli mutantis maxime consentire videntur. Itaque videtur mihi maximi momenti esse, quod de hac quaestione rationem sequimur.

Cura ut valeas ! Tua Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Abbas Bernardus Clarevallis)
Benutzeravatar
mystica
Proconsul
 
Beiträge: 431
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De caelo servando

Beitragvon Tiberis » Mo 14. Okt 2019, 22:36

Mysticae suae sal.

Longe aliter de ea re sentio. Nonne apparet Sueculam istam iam pridem in statum sanctae virginis esse redactam, quam qui reprehendit, ab iis, qui in civitate plurimum valent, palam detrectatur ? non multum abest, quin a Francisco pontifice maximo canonizetur, quod de salute gentis humanae optime sit merita. sed num quandam rerum meteorologicarum habeat notitiam, vehementer dubito. quibus rebus quod summa diligentia non studuit, quid ergo ei reliquum est nisi ut viris doctis, qui dicuntur, quique quasi sacerdotes novae religionis habentur, confidat hominesque moneat, ut ipsi iis credant? quid? nonne id ipsum religionis proprium est, ut homines, ubi nil sciunt, sacerdotibus confidant? Sed isti sacerdotes nostri temporis nonne possunt errare? licet caelum his decenniis calescat , quod nemo fere dubitet, tamen caelum, quale futurum sit, certa ratione praedici non potest. nonne id ipsum caeli proprium est, ut usque commutetur? miror homines promptos ad credulitatem, qui, cum de caelo calescente agitur, temere Illis credant, qui tempestatem, qualis proxima septimana futura sit, praedicere nequeant. nonne ipsi Illi, qui caelo nunc calescente gravissimam orbi terrarum cladem praedicunt, XL abhinc annis dicititabant aetatem glacialem nobis imminere?
utcumque se habet res: neque insania nec temeritate opus est. Non memini tantam umquam praevaluisse insaniam , ne eo quidem tempore, cum anno MCMLXII bellum *nucleare imminuit.

vale :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10455
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De caelo servando

Beitragvon mystica » Di 22. Okt 2019, 15:08

Tiberis hat geschrieben: non multum abest, quin a Francisco pontifice maximo canonizetur, quod de salute gentis humanae optime sit merita.


Salve optime Tiberis, mi amice carissime!

Tuum responsum diligenter legi. Argumenta tua videntur mihi ad hominem esse. Pontifici maximo Francisco Gretam Thunberg sanctam proclamare non licet. Haec enim est res Sanctae Sedis Apostolicae Romae cui causa "Gretae Thunberg" probanda est. Sed verba tua de Pontifice Francisco, sacerdotibus et religione videntur mihi bellica esse. Nam ea revera sunt absurda.

Constat discipulam Gretam Thunberg de caelo servando valde sollicitatam esse. Puto discipulam Gretam Thunberg iure periculis caeli mutantis angi et cruciari . Haec enim est non solum opinio discipulae Gretae Thunberg, sed etiam sententia multorum peritorum scientiarum. Cura nostri temporis futuri me iungit cum Greta Thunberg. Sentio curam temporis futuri maximi momenti esse ut homines aetatum futurarum in hoc mundo vivere possint. Nunc autem tempus nobis adest agendi est et vitam nostram mutandi!

Cura ut valeas! Tua amica et studiosa Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Abbas Bernardus Clarevallis)
Benutzeravatar
mystica
Proconsul
 
Beiträge: 431
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast