Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Abhinc DXXVII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 12. Okt 2019, 22:57

Ignotas tetigit tribus actis mensibus oras
litora naue petens Indica nauta Ligur
.Traditur hanc terram tunc inuenisse Columbus,
ast aliis fuerat terra reperta domus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15580
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMLXXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Di 15. Okt 2019, 21:24

Troianos Italosque mouentes arma sacrasti
et uoluere tbi pastor agerque cani.
Hausisti primas Octobribus Idibus auras,
qua solet ut quondam Mincius ire, Maro.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15580
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » Mi 13. Nov 2019, 00:04

Imperium periit. nunc Austria publica res est.
heu, incerta quidem fata manent populum.

:sad:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10451
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CI annos

Beitragvon Tiberis » Mi 13. Nov 2019, 00:05

Imperium periit, nunc Austria publica res est:
Heu, incerta quidem fata manent populum.

:sad:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10451
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Mi 13. Nov 2019, 09:10

Tiberis hat geschrieben:Heu, incerta quidem fata manent populum.


Quas partes cancellarium Brevem nolentem volentem in matrimonium ducturum putas? Qui ipse amatam suam uxorem ducere velle non videtur. Felix Austria olim nubendi cupida his diebus nubere videtur invitissima. ;-)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7928
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » Fr 15. Nov 2019, 17:52

Curtius nullam nisi veste nuptam
ducet indutam prasina, nisi erro.
nuptiis pars talibus haud abhorret
maxima plebis,

nuptiae tales et ab exterarum
gentium rectoribus approbantur.
Curtii nil tam intererit quam amari
atque probari.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10451
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CLV annos

Beitragvon consus » So 8. Dez 2019, 12:07

Abhinc CLV annos Romae iussu Pii IX pp Syllabus qui dicitur errorum* editus est. Legite modo ipsi, et intellegetis, quas opiniones papa tum pravas vitiosasque iudicaverit. Ecce pravae quae vocatur opinionis exemplum: "Liberum cuique homini est eam amplecti ac profiteri religionem, quam rationis lumine quis ductus veram putaverit" (l. c. § III, XV; p. 170).

* ASS vol. III (MDCCCLXVII) A pp. 168 sqq.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13901
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Abhinc CLV annos

Beitragvon mystica » So 8. Dez 2019, 16:04

consus hat geschrieben:"Liberum cuique homini est eam amplecti ac profiteri religionem, quam rationis lumine quis ductus veram putaverit"


Salve optime Conse, mi amice carissime!

Haec est sententia Pii IX pp. ,quae "Syllabus" seu "collectio errorum modernorum" (MDXXXLXIV) inscribitur. Sed etiam ista verba duo maximi momenti scribenda sunt: "anathema sit!"

Bild

"Si quis dixerit, liberum cuique homini est eam amplecti ac profiteri religionem, quam rationis lumine quis ductus veram putaverit – anathema sit".(Cf.Pius IX., „Syllabus”
seu"collectio errorum modernorum"(1864), nr.15)


Nam haec est aeterna Catholica veritas et sacra doctrina ecclesiae! "Extra ecclesiam nulla salus" ! Deo gratias Catholica sum! :D

Bild


Vale! Mystica ;-)
Zuletzt geändert von mystica am Do 26. Dez 2019, 19:26, insgesamt 5-mal geändert.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Abbas Bernardus Clarevallis)
Benutzeravatar
mystica
Proconsul
 
Beiträge: 430
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Abhinc CLV annos

Beitragvon Exinterator » So 8. Dez 2019, 17:43

consus hat geschrieben:Abhinc CLV annos Romae iussu Pii IX pp Syllabus qui dicitur errorum* editus est. Legite modo ipsi, et intellegetis, quas opiniones papa tum pravas vitiosasque iudicaverit. Ecce pravae quae vocatur opinionis exemplum: "Liberum cuique homini est eam amplecti ac profiteri religionem, quam rationis lumine quis ductus veram putaverit" (l. c. § III, XV; p. 170).

* ASS vol. III (MDCCCLXVII) A pp. 168 sqq.


Immo recte et prout ipsum decebat, praesertim tum temporis, iudicavit. Gravissimum autem putandum est quod nuper idola quaedam amazonica in ecclesia S. Mariae in Transpontina posita sunt.
Zuletzt geändert von Exinterator am So 8. Dez 2019, 18:02, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 356
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » So 8. Dez 2019, 17:48

mystica hat geschrieben:"Si quis dixerit, liberum cuique homini est eam amplecti ac profiteri religionem, quam rationis lumine quis ductus veram putaverit – anathema sit".(Cf.Pius IX., „Syllabus”

Nonne est religio quaeque , quae rationis lumine non ducatur, periculosa et perniciosa?
Nonne et aliae religiones viae ad Deum inveniendum sunt?
Nonne homo vere humanus homo Christianus? (cf. Carolus Rahner "der anonyme Christ")?
Nonne quidquid est inhumanum, "inchristianum"?
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7928
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Exinterator » So 8. Dez 2019, 18:12

marcus03 hat geschrieben:
mystica hat geschrieben:"Si quis dixerit, liberum cuique homini est eam amplecti ac profiteri religionem, quam rationis lumine quis ductus veram putaverit – anathema sit".(Cf.Pius IX., „Syllabus”

Nonne est religio quaeque , quae rationis lumine non ducatur, periculosa et perniciosa?
Nonne et aliae religiones viae ad Deum inveniendum sunt?
Nonne homo vere humanus homo Christianus? (cf. Carolus Rahner "der anonyme Christ")?
Nonne quidquid est inhumanum, "inchristianum"?


haec nihil ad rem de qua agitur momenti habent. intelligit enim theismum sub religione "quae rationis lumine" ducatur
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 356
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Abhinc fere MM annos

Beitragvon Zythophilus » Do 26. Dez 2019, 18:47

Te, Stephane, occidunt populique tui ira lapisque
teque uidens gaudet uulnere turba mori,
sed sic prima tibi paradisi palma parata,
morte corona data est, morte tributus honor.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15580
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste