aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 29. Okt 2019, 18:00

Der Kinder Brockhaus (1992) 54 hat geschrieben:Quod genus pingendi hodie multis hominibus non iam placet.

Qua de causa, o Longipes? Scire velim. :lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Do 31. Okt 2019, 13:22

Thrasybulus sodalibus aenigmatum peritis cupidisque s.p.d.


In ea regione Franconiae, ex qua Piemontanus puer in regiones Bohemicas profectus esse dicitur, videmus hanc imaginem parientalem "castigationi reformationis anticatholicae" deditam:

Bild

Interpretes docti putant
ab illo ansere albo (vide in imagine infra) ante fauces crocodili diabolici apertas sito
factionem anticatholicam quandam significatam esse. Nam "anser" in lingua bohemica .....

Quae factio?

additum non ad usum delphini: :chefren:

Bild

Valete!
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 31. Okt 2019, 14:06

(delevi)
Zuletzt geändert von Tiberis am Do 31. Okt 2019, 14:16, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Do 31. Okt 2019, 14:14

Быстрее молнии, дорогой Лонджипс, ты разгадал тайну. Так что заказ звонит тебе.
Приветствую вас
Szybciej niż błyskawice, drogi Longipesie, rozwiązałeś zagadkę. Więc rozkaz wzywa cię.
Pozdrowienia

Celerius fulgure aenigma solvisti, care Longipes. Nunc te ordo vocat.

Vale
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mo 4. Nov 2019, 19:23

O Longipes, iam longe te ordo vocat.
:)
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mo 4. Nov 2019, 21:32

Fortasse quaeris Mariam Annam Lenormand?

https://de.wikipedia.org/wiki/Marie_Anne_Lenormand
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 5. Nov 2019, 00:00

femina abs te quaesita, optime Longipes, est Christina de Pizan, nata Venetiae anno MCCCLXIV, quae "librum de civitate mulierum" (livre de la cité des dames) composuit.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 6. Nov 2019, 20:17

Ecce novum:

musicus quidam praeclarissimus, cum ab ea, quae ei favebat, iterum atque iterum peteretur, ut opus trium instrumentorum componeret, diu ab hoc munere abhorrebat, quod ea instrumenta parum inter se congruerent. sed postremo precibus fautricis indulsit et opus trium instrumentorum fecit vere eximium.

quis musicus?
quod opus?
cui deditum?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

?

Beitragvon consus » Do 7. Nov 2019, 16:47

Quibusdam de causis, mi Tiberis, aliquamdiu impeditus sum quominus in forum descenderem. Etiam hodie vix aenigmati solvendo habeo tempus, sed quaestione musica proposita facere non possum quin, quamvis animi pendeam, hoc tibi reddam responsum :
Ludwig van Beethoven trium instrumentorum composuit opus, cui nomen populare est Gassenhauer-Trio (op. 11). Dedicatum est Mariae Gulielmae de Thun comiti Vindobonensi.
:roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 7. Nov 2019, 19:26

Tiberis Conso, amico suo spectatissimo, s.d.p.

iam diu te, mi amice, in nostro foro desiderabam. quo magis gaudeo, quod aenigmata nostra non omnino oblitus esse videris. :-D quod autem attinet ad hoc aenigma musicum, doleo, quod erras. nam qui potuit fieri, ut Beethoven ab opere III instrumentorum componendo abhorreret, praesertim cum eo genere musico iam in opere suo primo usus esset? quaerere ergo modulatorem oportebit, qui antea hoc genus musicum nondum temptavit.
Zuletzt geändert von Tiberis am Fr 8. Nov 2019, 00:01, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

????????????

Beitragvon consus » Do 7. Nov 2019, 23:41

Consus Tiberi amico suo rerum musicarum peritissimo s.p.d.

Festinanter hoc (ignosce quaeso):

Erravi quod de nulla alia re cogitabam nisi de tribus instrumentis in op. 11 miro modo inter se coniunctis (imprimis de tibia quae vocatur clarisona).

Re denuo paulo diligentius retractata suspicor ante oculos tibi obversari Petrum Tschaikowsky, idque hac de causa: Anno MDCCCLXXX modulator ad Nadeshdam de Meck fautricem epistulam misit ut ei declararet se precibus eius moveri non posse ad componendum opus trium instrumentorum; prorsus enim displicere sibi illum modum canendi. Tamen biennio fere post (mirum!) composuit op. 50 (a minor).

Vale.

:-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 8. Nov 2019, 00:10

omni ex parte nunc aenigma perfecte solvisti. GRATVLOR ! :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma geographicum

Beitragvon consus » Sa 9. Nov 2019, 14:54

Equidem spero, optimi amici, hoc aenigma vobis fore iucundum. Est de America septemtrionali.
Cum quondam finitimis civitatibus Americanis termini circino et regula designarentur, quodam mensurae errore perexiguum inter eas relictum est territorium. De cuius possessione (quid mirum) diu litigabatur, sed abhinc centum fere annos controversia dirempta est.
Quae civitates Americanae?
Quod territorium perexiguum? Quod ei est nomen?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon consus » So 10. Nov 2019, 01:36

:sad:
Doleo quod erras, mi Longipes; illud enim Sartaginis Manubrium, nisi in computando lapsus sum, XXXIII (!) partibus maius* est territorio illo "perexiguo" de quo est aenigma. Computando id parvo invenies negotio.
Agedum!
_____________________________
* Cogito de mensura quae nostra aetate in usu est: square-miles.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

???

Beitragvon Tiberis » Di 12. Nov 2019, 21:22

Sphinx denuo nos excruciat nimis
Rhenana, nulloque auxilio dato
nostri labores sublevari
nec poterunt neque mitigari.


:nixweiss: :help:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 13 Gäste