aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 15. Nov 2019, 00:31

consus hat geschrieben:quod ex implicitis verbis meis tantam te video cepisse molestiam.

cave putes , mi amice, me ullam ex verbis tuis cepisse molestiam! res ipsa, de qua agebatur, implicata atque obscura mihi visa est.

sed nunc aliquid novi:


Oppidulum quaero, mediis situm in Alpibus altis:
fluminis Alpini nomen ab ore trahit.
Huc, alibi dum belligeratur, homo ingeniosus
venit, ut in tuto continuaret opus.


nomen oppiduli?
quis homo ingeniosus?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10451
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 15. Nov 2019, 14:44

Tiberis scripsit / hat geschrieben:...cave putes ... me ullam ex verbis tuis cepisse molestiam! ...
Gratias tibi ago, mi Tiberis, quod his lectis humanis verbis animo nunc conquiesco.
Quod quidem ad aenigma attinet, cogitare te puto de Ferdinando Porsche et de oppidulo in Carinthia sito cui nomen est Gmünd.

:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13901
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 15. Nov 2019, 21:10

Denuo aenigma, ut abs te fieri solet, brevissimo tempore perfecte solvisti. gratulor! :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10451
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma brevissimum

Beitragvon consus » Sa 16. Nov 2019, 12:11

Qua de causa, optimi amici, imprimis urbes Tergeste Massilia Amsterodamumque apud eos qui maxima cum cura quasdam Europae regiones in tabulis geographicis depingunt magni sunt momenti?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13901
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 16. Nov 2019, 14:26

Conso suo sal.

mihi ut geographo esset pudori, nisi hoc aenigma solverem. :D
in tabulis geographicis uniuscuiusque loci altitudo ad mediam aequoris altitudinem referri solet, scilicet eius maris, quod proximum est terrae, quae Illis tabulis depingitur. ita fit, ut in tabulis Austriacis omnes altitudines ad mediam aquae superficiem in portu Tergestino referantur, in tabulis Batavis ad medium aequor Amstelodamense eqs.

:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10451
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor

Beitragvon consus » So 17. Nov 2019, 13:17

Gaudeo, mi Tiberis, quod nunc quidem sine ulla molestia hoc aenigma solvisti. :D
Faustum tibi precor diem Solis.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13901
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 18. Nov 2019, 01:13

Liber quidam saec. XXI. editus est de matre, quae filia casu repentino amissa operi cuidam musico se dat, ne memoria filiae oblivione obruatur. clavicymbalo cum canit, filiam prope se esse credit.

quis scripsit?
quod opus musicum?

:chefren:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10451
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mo 18. Nov 2019, 07:13

marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7928
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 18. Nov 2019, 12:51

gratulor tibi, mi Marce, de libro féliciter investigato! :klatsch: nunc te vocat ordo !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10451
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mo 18. Nov 2019, 13:54

marcus03 hat geschrieben:06:13

Multo mane quidem biblothecam suam marcus03 noster perscrutatus est. :book:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 4638
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mo 18. Nov 2019, 15:04

Quaeritur aedificium, in quo semper sat conclavium suppeditant, etsi hospites advenire non desinunt.

Quale aedificium dico? Qui vir ingeniosissimus de eo "philosophatus" est? Quod problema describere
studuit?
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7928
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mo 18. Nov 2019, 15:39

Thrasybulus Marco03 s.p.d.
Respondendi facultates:
Deversorium/hospitium magnum David Hilbert inducit, ut paradoxa infinitatis - sit venia illis verbis paucis - nobis illustrare possit.
Vale
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2402
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mo 18. Nov 2019, 15:57

Aenigna celerius vento solvisti. :klatsch:

Tuum nunc est videre, ut tibi novum veniat in mentem, quod tibi difficultati non fore mihi persuasi. :)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7928
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mo 18. Nov 2019, 17:52

Nunc sodalibus illustratissimis et aenigmatum cupidis et doctis Thrasybulus s.p.d.

videtis iuvenem quendam insertum a me, ut imagine partim mutata et alienata aenigma gugulantibus difficilius fiat.

Bild

Qui iuvenis
de illa virgine sancta malleum in imagine pictoris Germani/Theodisci portante
et de litteris Eusebii
deliberans
vos quaerit:

Quae virgo hic videri potest?

Valete
Thr.
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2402
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Beitragvon consus » Mo 18. Nov 2019, 19:51

Thrasybulo amico suo doctissimo s. p. d. Consus.
Proponis nobis imaginem* a Ioanne Alemanno pictam quam in capite Civitatum Foederatarum Americae admiramur. Videmus Sanctam Apolloniam quae malleo instructa scalas escendit ut idolum paganum destruat.
Vale.
_________________________________________________
* Monstras imaginem quasi in speculo expressam.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13901
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste