Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Mihi quoque scito admodum placere praemio Nobeliano optimum illum virum Aethiopem esse affectum. Puto enim, si aliter de praemio tribuendo decretum esset, futurum fuisse ut virguncula Sueca iam nunc quasi pro sancta habita omnino canonizaretur. Di meliora…!Tiberis scripsit / hat geschrieben:vehementer gaudeo, quod non sancta illa Margareta, cui a multitudine favebatur, sed Abiy Ahmed, ....
Tiberis hat geschrieben: multitudine tam excitata novam credas religionem esse ortam, in qua Sancta illa Margareta quasi dea adoratur. cuius autem religionis sacerdotes vel potius prophetae sunt viri Illi peritissimi qui dicuntur, quibus nisi confidis, ex societate bonorum excluderis impietatisque damnaris.
Tiberis hat geschrieben: non multum abest, quin a Francisco pontifice maximo canonizetur, quod de salute gentis humanae optime sit merita.
Tiberis scripsit / hat geschrieben:... vae nobis, si ii, qui aliter sentiunt ac multitudo, non solum non audiuntur, sed etiam in libertate dicendi vi minisque coercentur. ...
Longipes hat geschrieben:Dubito me scriptoribus harum paginarum magis credere quam illis, quos "turbam Thunbergianorum" vocasti.
Longipes hat geschrieben:At ii, qui verbis "links-grüner Faschismus" vel "grüner Klima-Terror" utantur (quae Latine reddere operae pretium non est), minime in utramque partem disserere mihi videntur
Longipes hat geschrieben:Tiberis hat geschrieben:Fuit quondam libera doctrina,fuerunt liberae artes.
Quando fuit haec aurea aetas liberae doctrinae atque artium liberarum?
Quisquis poetis obicit quod fabulas quasi per somnia comminiscuntur, is oblivisci videtur etiam regnum quod vocatur Dei nihil aliud esse nisi somnium, id est "rem fictam et adumbratam".somnia
consus hat geschrieben:Quisquis poetis obicit quod fabulas quasi per somnia comminiscuntur, is oblivisci videtur etiam regnum quod vocatur Dei nihil aliud esse nisi somnium, id est "rem fictam et adumbratam".somnia
" 'Venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi' (Mat 25, 34). Nisi alio aliquo modo, longe quidem impari, iam nunc regnarent cum illo sancti eius: 'Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi' [...] Ergo et nunc Ecclesia regnum Christi est regnumque caelorum. Regnant itaque cum illo etiam nunc sancti eius. aliter quidem quam tunc regnabunt; [...] Postremo regnant cum illo, qui eo modo sunt in regno eius ut sint etiam ipsi regnum eius". (Cf. S. Augustinus, De civitate Dei XX, 9, 1).
Quando fuit haec aurea aetas liberae doctrinae atque artium liberarum?
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste