De caelo servando

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: De caelo servando

Beitragvon Exinterator » Mo 4. Nov 2019, 00:17

Gretae imago ita fabrefacta est ut stultissimum quemque ad res novas excitet. Totum id ad rem politicam spectat. Unde, quae de re "oecologica" illa philosophatur, magni momenti non sunt. Ceterum ut quis fiat sanctus, processus requiritur; pontifici autem cum ea re nihil fere negotii est.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 387
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: De caelo servando

Beitragvon Tiberis » Di 19. Nov 2019, 01:21

Libertas dicendi quantum iam periclitetur, in nuntio quodam apparet, quem modo legi. Virorum doctorum, qui de caelo investigando bene meriti sunt, conventus haberi a procuratoribus deversorii, quo erant conventuri, ex improviso vetitus est, quamvis iam pridem inter utrosque de conventu habendo convenisset. Sed nescioqui diurnarius Berolinensis Illis minatus est deversorio fore detrimento, si iis, qui negarent terram culpa hominum calescere, oecos suos locarent. accedit, ut eos eiusdem mentis insimulaverit, qua sectatores factionis AfD essent. Quid plura? Turba Thunbergianorum in deversorium invasit, nescioquae carmina cecinit, nescioquas schedulas distribuit et graviores molestias minata est, si conventus haberetur.
Ubinam gentium sumus? Qua in civitate vivimus? Crederes vigiles publicos vocari, interpellatores accusari vel saltem e deversorio expelli. cuius procuratores tamen turbae cedunt et conventum renuntiant, quia a propositis suis abhorreret.
vae nobis, si ii, qui aliter sentiunt ac multitudo, non solum non audiuntur, sed etiam in libertate dicendi vi minisque coercentur. :hairy:

https://www.eike-klima-energie.eu/2019/11/18/eilteilt-eike-klimakonferenz-muenchen-links-gruener-faschismus-schickt-mob-auf-die-strasse-die-erpresst-hotelleitung/

https://www.andreas-unterberger.at/2019/11/einschchterung-die-strategien-der-grnen-klima-terrors/
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10682
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De caelo servando

Beitragvon consus » Di 19. Nov 2019, 12:51

Tiberis scripsit / hat geschrieben:... vae nobis, si ii, qui aliter sentiunt ac multitudo, non solum non audiuntur, sed etiam in libertate dicendi vi minisque coercentur. ...
:klatsch:
Vehementer, mi Tiberis, iudicio tecum sto et opinione contra insanos istos latratores qui acri acutoque ingenio se percenseri acerbe ferentes omnibus modis, id est etiam per vim, eos qui alia sentiunt ad silentium redigendos elinguesque reddendos esse censent. Quae pravitas adeo interea ingravescere videtur ut putare nobis liceat novam quandam provenisse religionem tamquam si sola hac via hominibus vera praestari posset felicitas. Quis nostrum est quin odiosa hac arrogantia perspecta stomacho exardescat? Fortiter contra disputemus!
8)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14022
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De caelo servando

Beitragvon Longipes » Di 19. Nov 2019, 21:47

Dubito me scriptoribus harum paginarum magis credere quam illis, quos "turbam Thunbergianorum" vocasti. Sunt, qui cum auctoritate caelum ab hominibus mutari dubitant. At ii, qui verbis "links-grüner Faschismus" vel "grüner Klima-Terror" utantur (quae Latine reddere operae pretium non est), minime in utramque partem disserere mihi videntur – turbulentos cives eos vocare malim.
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1769
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Re: De caelo servando

Beitragvon Tiberis » Mi 20. Nov 2019, 02:53

Longipes hat geschrieben:Dubito me scriptoribus harum paginarum magis credere quam illis, quos "turbam Thunbergianorum" vocasti.

Non refert, cui credamus, nisi forte religionem esse confiteris, de qua loquimur. Sed disputatio, quae est de caelo calefacto, non ad religionem debet pertinere, sed ad litterarum studia. In quibus qui versantur, imprimis videant, ne unam ac solam veritatem sibi vindicent, praecipue in ea disciplina, cuius est res futuras praedicere. Magna pars eorum, qui caeli commutationes studiose tractant, persuasum habeat dioxydum carbonicum novissimae calefactionis esse causam; Quorum argumenta licet vera sint (quod minime constat), tamen etiam ii audiendi sunt, qui contra dicunt.
Longipes hat geschrieben:At ii, qui verbis "links-grüner Faschismus" vel "grüner Klima-Terror" utantur (quae Latine reddere operae pretium non est), minime in utramque partem disserere mihi videntur

num ii, qui studio insano adducti eos, qui aliter sentiunt, in libertate dicendi coercent, "in utramque partem disserunt"? Isti Thunbergiani tantum abest, ut in utramque partem disserant, ut totam civitatem in religionem suam subigant.
contra numquam audivi adversarios eorum quemquam prohibuisse, ne aperte , quod sentiret, diceret.
Fuit quondam libera doctrina,fuerunt liberae artes. At nostris temporibus Thunbergiani eorumque sacerdotes, Marxistae omnesque, quibus sentiendi libertas invisa est ,non modo universitates studiorum iam pridem dicioni suae subiecerunt, sed omnes fere artes. Quocumque nos vertimus, libertas sentiendi dicendi agendi coercetur. Quousque tandem patiemur nos cives liberos quasi in tutelam paucorum venire?
Libertas in periculo est. Resistamus oportet !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10682
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De caelo servando

Beitragvon Longipes » Mi 20. Nov 2019, 21:39

Tiberis hat geschrieben:
Longipes hat geschrieben:Dubito me scriptoribus harum paginarum magis credere quam illis, quos "turbam Thunbergianorum" vocasti.

Non refert, cui credamus, nisi forte religionem esse confiteris, de qua loquimur.

Verbo credendi usus non de religione, sed de auctoritate scripsi. Qui populariter agit, auctoritate caret (scito me de utraque parte loqui).

Tiberis hat geschrieben:Fuit quondam libera doctrina,fuerunt liberae artes. At nostris temporibus Thunbergiani eorumque sacerdotes, Marxistae omnesque, quibus sentiendi libertas invisa est ,non modo universitates studiorum iam pridem dicioni suae subiecerunt, sed omnes fere artes. Quocumque nos vertimus, libertas sentiendi dicendi agendi coercetur. Quousque tandem patiemur nos cives liberos quasi in tutelam paucorum venire?
Libertas in periculo est. Resistamus oportet !

Quando fuit haec aurea aetas liberae doctrinae atque artium liberarum?
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1769
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Re: De caelo servando

Beitragvon mystica » Do 21. Nov 2019, 12:38

Longipes hat geschrieben:
Tiberis hat geschrieben:Fuit quondam libera doctrina,fuerunt liberae artes.

Quando fuit haec aurea aetas liberae doctrinae atque artium liberarum?


Salve optime Longipes, mi amice carissime! Profecto haec est quaestio finitiva! Noster optime Tiberis, qui amator poetarum est, ut scis, videtur mihi de aura aetate Ovidii in eo genere loqui. Haec autem est res fictae et adumbratae! Itaque haec metuo, ne sint somnia… Vale! Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 808
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De caelo servando

Beitragvon consus » Do 21. Nov 2019, 17:03

somnia
Quisquis poetis obicit quod fabulas quasi per somnia comminiscuntur, is oblivisci videtur etiam regnum quod vocatur Dei nihil aliud esse nisi somnium, id est "rem fictam et adumbratam".
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14022
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De caelo servando

Beitragvon mystica » Fr 22. Nov 2019, 13:46

consus hat geschrieben:
somnia
Quisquis poetis obicit quod fabulas quasi per somnia comminiscuntur, is oblivisci videtur etiam regnum quod vocatur Dei nihil aliud esse nisi somnium, id est "rem fictam et adumbratam".


Salve optime Conse!

Doleo quod de regno Dei nihil scire videris. Regnum Dei est sancta mater ecclessia, quae corpus mysticum Christi in praesentia etiam nunc in terra et perfectum in caelo est.

Hanc doctrinam ecclesiae apud Sanctum Augustinum legimus, ubi scriptum est:

" 'Venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi' (Mat 25, 34). Nisi alio aliquo modo, longe quidem impari, iam nunc regnarent cum illo sancti eius: 'Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi' [...] Ergo et nunc Ecclesia regnum Christi est regnumque caelorum. Regnant itaque cum illo etiam nunc sancti eius. aliter quidem quam tunc regnabunt; [...] Postremo regnant cum illo, qui eo modo sunt in regno eius ut sint etiam ipsi regnum eius". (Cf. S. Augustinus, De civitate Dei XX, 9, 1).


Itaque una Sancta Catholica Apostolica ecclesia est regnum Dei sive Christi et regnum caelorum.

Inanis verborum torrens poetarum, quibus de aurea aetate fabulant, videntur mihi etiam nunc nihil quam phantasia pura esse.

Vale! Mystica :D
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 808
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De caelo servando

Beitragvon Tiberis » Fr 22. Nov 2019, 14:10

Quando fuit haec aurea aetas liberae doctrinae atque artium liberarum?


aurea an fuerit, nescio. neque tamen memini sexto saec. XX decennio, cum in universitate Graecensi studerem, umquam accidisse, ut cuiquam libera oratio negaretur. sed post annum illum duodeseptuagesimum Marxistae , quorum mentem a libera oratione abhorrere constat, pedetemptim universitates in dicionem suam redigebant. Sequebatur, ut non modo studiosi oratoribus, quorum sententiam minime probavissent, magna voce reclamarent eorumque libertatem dicendi minuerent, sed etiam rectores nescioquo timore adducti, ne quid permitterent, quod multitudini displiceret, prohiberent, ne cui oratori, qui aliter ac multitudo sentiret, facultas ad dicendum daretur. Hoc ipso tempore magis magisque apparet libertatem dicendi summo esse in periculo, cf.https://www.welt.de/politik/deutschland/article203520620/Universitaeten-Anja-Karliczek-sieht-Meinungsfreiheit-in-Gefahr.html
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10682
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De caelo servando

Beitragvon Willimox » Fr 22. Nov 2019, 14:32

"Phantasia Pura"

Utinam regnum dei tam visibile esset quam fides mystica in hoc genere scribendi!

Gaunilo Thrasybulus
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: De caelo servando

Beitragvon consus » Fr 22. Nov 2019, 18:07

Nisi mihi, ut iam scripsi, amici, propter instans iter meum tempus deesset, plura scriberem. Quamobrem nihil nisi hoc:
Eadem animadverto atque Tiberis. Oro vos id legatis quod Harald Martenstein de libertatis inimicis scripsit in ephemeride cui nomen est Die Zeit (ZeitMagazin Nr. 48, 21.11.2019 p. 10).
Quod quidem ad Mysticam studiosissimam fidei catholicae propugnatricem attinet, facere non possum quin paulum me stomachari dicam. Verbis enim utitur tam superbis, ut quasi „vox mihi faucibus haereat“. Quamquam prorsus ignorat quis sim ipse, tamen opinatur me „de regno Dei nihil scire“. Haud scio an etiam recte iudicet; fidei enim quaestio est, non scientiae: nego ratione confirmari posse „unam Sanctam Catholicam Apostolicam ecclesiam esse regnum Dei sive Christi et regnum caelorum“.
Valete.
:stretch: :stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14022
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De caelo servando

Beitragvon Tiberis » Sa 23. Nov 2019, 00:10

mystica hat geschrieben:Itaque una Sancta Catholica Apostolica ecclesia est regnum Dei sive Christi

:hairy:
te oro mihi dicas, qui possit fieri, ut ecclesia Catholica, quae per multa saecula homines vi ac terrore oppresserit, a quoquam pro regno Dei habeatur. a quo ecclesia Catholica tantum abest, ut non dubitem, quin data occasione de ipso Christo plus semel crudelissimum supplicium sumptura fuerit. o "regnum Dei" molestissimum et minime appetendum, quod clerici in suam dicionem redegerint! :cry:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10682
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De caelo servando

Beitragvon marcus03 » Sa 23. Nov 2019, 09:53

mystica hat geschrieben: una Sancta Catholica Apostolica ecclesia

https://www.tagesschau.de/ausland/papst ... z-101.html

Sunt, qui dicant papae inter suos esse, qui ei mortem quam primam exoptent.
"Eccelsia semper reformanda." Quam quis quidem reformet, si reformaturi suae vitae timere debere
videntur? Jesus certe non ignorat, qua ex causa adhuc non reverterit. ;-)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8715
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De caelo servando

Beitragvon Longipes » Sa 23. Nov 2019, 18:43

Tiberis hat geschrieben:
mystica hat geschrieben:Itaque una Sancta Catholica Apostolica ecclesia est regnum Dei sive Christi

:hairy:
te oro mihi dicas, qui possit fieri, ut ecclesia Catholica, quae per multa saecula homines vi ac terrore oppresserit, a quoquam pro regno Dei habeatur. a quo ecclesia Catholica tantum abest, ut non dubitem, quin data occasione de ipso Christo plus semel crudelissimum supplicium sumptura fuerit. o "regnum Dei" molestissimum et minime appetendum, quod clerici in suam dicionem redegerint! :cry:

Quibus verbis Tiberis nostri assentior!

Quod ad libertatem dicendi pertinet, non mihi persuasum est hodiernis temporibus Marxistas multum valere. Etsi in universitatibus nonnulli sunt, qui doctrinae illius Caroli faveant (et qui clamore illum Bernardum expulerunt), profecto in re publica Marxismus minimum valet. Nam, ut semper solitus est, Nummus vincit, Nummus regnat, Nummus imperat. :wink: Maxima pars eorum studiosorum Marxistae verbis, actis autem Nummi fautores sunt.

Qui hodie rebus novis studeat, non tantum Carolo quantum Benito vel Adolfo favere videtur. Quod autem magna pars populi neglegit vel etiam negat. Ille magnus furor publicus erga fautores sinistrae partis multum me anget, neque quod Caroli fautor sum, sed quod fautores dexterae partis in diem minus contemni animadverto.

Quis negare potest hodie denuo Fascistas esse eos, qui inimicos suos non clamando, sed necando tollunt? Eos magis cavere debemus Pseudomarxistis aut Thunbergianis (quos Fascistas appellare non aptum mihi videtur).
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1769
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste