De caelo servando

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: De caelo servando

Beitragvon Tiberis » So 24. Nov 2019, 01:11

Tiberis Longipedi sodali spectatissimo sal.


Longipes hat geschrieben:Qui hodie rebus novis studeat, non tantum Carolo quantum Benito vel Adolfo favere videtur. Quod autem magna pars populi neglegit vel etiam negat. Ille magnus furor publicus erga fautores sinistrae partis multum me anget

Nescio an res quaedam, quae geruntur (vel gerebantur) in Germania, praecipue in novis quae dicuntur provinciis, te ad istam adduxerint opinionem. In Austria quidem nullus eiusmodi "furor publicus" animadvertitur, nedum sunt, qui novis rebus studeant. sed in utraque civitate haud rari inveniuntur, qui de libertate pedetemptim minuta solliciti sint. In iis nemo fere est, qui "Benito vel Adolfo" faveat, quamvis sectatores partium sinistrarum nullam praetermittant occasionem, ut eos, qui aliter sentiant, Nazistas appellent. Hoc maledicto cum quasi clava utuntur, adversarios ad silentium redigere solent: Clava iactata causa finita. :shock: Haud aliter egit ecclesia Catholica, cum adversarios suos consociationis diaboli insimulavit.
nuperrime factum est, ut in universitate Vindobonensi nescioqua turba sinistra scholam professoris, quem factioni libertatis (FPÖ) favere iam pridem constat, interpellaverit et magna voce "Nazistae abite!" clamaverit. nonne isti eadem sunt mente , qua veri olim fuere Nazistae, cum vi ac terrore poscerent, ut Iudaei abirent?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10455
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De caelo servando

Beitragvon Longipes » So 24. Nov 2019, 12:31

Recte mones, mi Tiberis, cum illos, qui inimicos suos clava Nazista ad silentium compellant, reprehendas. Crevit autem (in Germania saltem*) numerus eorum, qui aperte sententias huius sectae profiteantur. Nemo negare potest quosdam viros mulieresque, qui non solum in re publica versantur, sed quibus etiam in senatu Foederalis Rei Publicae sedes sunt, pedemptim verbis vocibusque Nazistarum uti conari. Qui eisdem argumentis utuntur atque tu, quem ab iis in re publica abhorrere scio. Contendunt enim libertatem dicendi in periculo esse. Quod autem eis videtur fieri, quod e.g. res a militibus Theodiscis in Secundo Bello Totius Orbis Terrarum gestas laudari non licet vel verba "völkisch" vel "gesundes Volksempfinden" multis non placent.
Quae cum in re publica animadverterim, magis angor quam Thunbergianis, quorum multi cura omnium hominum, non ipsorum adducta esse videtur. Sed non exiguam partem eorum temere agere negare non possum.

Eminet autem et apparet me legem Godwin probasse. Pro quo facto veniam peto… :wink:
______________________
*) De statu rei publicae Austriacae ut multa audivi, ita pro certo dicere non audeo.
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1731
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Re: De caelo servando

Beitragvon mystica » So 24. Nov 2019, 13:28

Tiberis hat geschrieben:te oro mihi dicas, qui possit fieri, ut ecclesia Catholica, quae per multa saecula homines vi ac terrore oppresserit, a quoquam pro regno Dei habeatur. a quo ecclesia Catholica tantum abest, ut non dubitem, quin data occasione de ipso Christo plus semel crudelissimum supplicium sumptura fuerit. o "regnum Dei" molestissimum et minime appetendum, quod clerici in suam dicionem redegerint! :cry:


Salve optime Tiberis, mi amice carissime!

Recte dixit, noster carus Marcus03 sodalis, ecclesiam semper reformandam esse. Nam ecclesia terrena est ecclesia peccatorum. Anno Domini MM Sanctus Ioannes Paulus PP. II de maxima culpa Catholicae ecclesiae tempore procedente locutus est. Ioannes Paulus PP. II fuit primus Summus Pontifex Sanctae Ecclesiae Catholicae , qui maximam culpam ecclesiae propalam confessus est. Haec res videtur mihi maximi momenti esse ut ecclesia in spiritu Christi renovetur. Itaque gratiam maximam Ioanni Paulo PP. II habeo.

Quilibet, qui id documentum magnum de confessione culpae ecclesiae Catholicae voce Theodisca legat, ut sequitur:

http://www.vatican.va/roman_curia/congregations/cfaith/cti_documents/rc_con_cfaith_doc_20000307_memory-reconc-itc_ge.html

Ad notandum:

Sacra doctrina ecclesiae Catholicae inter ecclesiam terrenam et ecclesiam corpus mysticum Christi distinguit. Ecclesia terrena est ecclesia peccatorum. Sed ecclesia est corpus mysticum Christi sive sponsa Christi, quae per Christum ipsum sanctificatur. Nam ita Dominus noster Iesu Christi ad Apostolos suos ait: "Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi." (Cf. Mat XXVIII, XX) Et in Sancto Evangelio Mathei verba Domini nostri legimus: "Et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam." (Ibid., XVI, XVIII).

Deo gratias Catholica sum! :-D

Vale! Tua amica et studiosa Mystica ;-)
Zuletzt geändert von mystica am So 24. Nov 2019, 15:57, insgesamt 1-mal geändert.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Abbas Bernardus Clarevallis)
Benutzeravatar
mystica
Proconsul
 
Beiträge: 431
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De caelo servando

Beitragvon marcus03 » So 24. Nov 2019, 15:25

In nullius religionis alius tot scelera commissa sunt quam religionis Christianae (H. Küng)

vgl:
https://www.theologe.de/schwarzbuch_kat ... kirche.htm

"Et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam

Verisimile non est haec verba a Jesu vivo dicta esse. Quae ipsissima vox Jesu vocatur ex verbis et sententiis
perpaucis constare constat. Plurima verba ei in os posita sunt post resurrectionem a Novi Testamenti auctoribus. Nec ille sermo in monte habitus revera umquam habitus est, sed collectio posterior est.
De Jesu historico nihil fere novimus.(Albert Schweitzer, Geschichte der Leben-Jesu-Forschung).

vgl:
https://www.hausarbeiten.de/document/65228
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7933
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De caelo servando

Beitragvon Longipes » So 24. Nov 2019, 16:24

mystica hat geschrieben:Anno Domini MM Sanctus Ioannes Paulus PP. II de maxima culpa Catholicae ecclesiae tempore procedente locutus est. Ioannes Paulus PP. II fuit primus Summus Pontifex Sanctae Ecclesiae Catholicae , qui maximam culpam ecclesiae propalam confessus est. Haec res videtur mihi maximi momenti esse ut ecclesia in spiritu Christi renovetur. Itaque gratiam maximam Ioanni Paulo PP. II habeo.

Quis laudabit hominem nocentem, qui culpae iam convictus eadem professus erit? Ecclesia omni occasioni sese renovandi defuisse mihi videtur.
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1731
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Re: De caelo servando

Beitragvon Tiberis » So 24. Nov 2019, 16:38

Mirum quidem est hanc disputationem, quae initium ceperat a caelo servando, eo nunc pervenisse, ut de libertate dicendi tuenda et de peccatis ecclesiae colloquamur. :D sed de qualibet re disputare iuvat, dummodo sine ira et studio disputetur.
mystica hat geschrieben:Deo gratias Catholica sum!

o Mystica, Mystica...
Num credis id quando tibi fore emolumento? Num credis Deum, si forte Deus est, Catholicos magis amare quam ceteros? nonne hominum virtutes ac res gestae pluris ab eo aestimabuntur quam sola fides?

marcus03 hat geschrieben:In nullius religionis alius tot scelera commissa sunt

:?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10455
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De caelo servando

Beitragvon marcus03 » So 24. Nov 2019, 16:50

In nullius religionis alius nomine
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7933
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De caelo servando

Beitragvon Tiberis » So 24. Nov 2019, 16:56

alius??? :D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10455
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De caelo servando

Beitragvon marcus03 » So 24. Nov 2019, 17:22

alius, a, ud, Genet. alīus, gew. alterīus, :)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7933
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De caelo servando

Beitragvon Tiberis » So 24. Nov 2019, 18:10

timeo, ne rarissima sint ea testimonia, in quibus genetivus "alius" apparet. :roll:
nonne melius fuit dicere:
nulla religio nisi Christiana tot scelera commisit
vel
nulla religio tot scelera commisit quot(!) Christiana
;-)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10455
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De caelo servando

Beitragvon mystica » So 24. Nov 2019, 18:39

Tiberis hat geschrieben:
mystica hat geschrieben:Deo gratias Catholica sum!

o Mystica, Mystica... Num credis id quando tibi fore emolumento? Num credis Deum, si forte Deus est, Catholicos magis amare quam ceteros? nonne hominum virtutes ac res gestae pluris ab eo aestimabuntur quam sola fides?


Salve optime Tiberis, mi amice carissime!

Bono es animo! Haud infacete id dixi! :D

Cura ut valeas! Tua amica et studiosa Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Abbas Bernardus Clarevallis)
Benutzeravatar
mystica
Proconsul
 
Beiträge: 431
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De caelo servando

Beitragvon Willimox » So 24. Nov 2019, 19:01

"Haud infacete" .... quae litotes Non sine cogitatione credibilis intellegibilisque!
Vale
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2402
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: De caelo servando

Beitragvon Longipes » So 24. Nov 2019, 19:35

Tiberis hat geschrieben:Mirum quidem est hanc disputationem, quae initium ceperat a caelo servando, eo nunc pervenisse, ut de libertate dicendi tuenda et de peccatis ecclesiae colloquamur. :D

Quod nonne semper fieri solet, cum de qualibet re ad rem publicam pertinente disputatur? :wink:
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1731
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Re: De caelo servando

Beitragvon mystica » So 24. Nov 2019, 20:27

Longipes hat geschrieben:
Tiberis hat geschrieben:Mirum quidem est hanc disputationem, quae initium ceperat a caelo servando, eo nunc pervenisse, ut de libertate dicendi tuenda et de peccatis ecclesiae colloquamur. :D

Quod nonne semper fieri solet, cum de qualibet re ad rem publicam pertinente disputatur? :wink:


Salve optime Longipes, mi amice carissime!

Recte dixisti. Ita est! ;-)

Cura ut valeas! Tua amica et studiosa, Mystica :wink:
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Abbas Bernardus Clarevallis)
Benutzeravatar
mystica
Proconsul
 
Beiträge: 431
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De caelo servando

Beitragvon mystica » So 24. Nov 2019, 20:31

Willimox hat geschrieben:"Haud infacete" .... quae litotes? Non sine cogitatione credibilis intellegibilisque!
Vale


Salve optime Willimox!

Te quaeso, dic mihi, quid vox "litotes" significat? :?

Gratias tibi ago in antecessum!

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica :wink:
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Abbas Bernardus Clarevallis)
Benutzeravatar
mystica
Proconsul
 
Beiträge: 431
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 2 Gäste