De caelo servando

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: De caelo servando

Beitragvon Willimox » So 24. Nov 2019, 20:47

Agedum, scientiae cupida Mystica,

hic de litote et de fide non vana disputatur et laudatur et disseritur et de carmine Zythophili nostri..

viewtopic.php?f=23&t=45635
(cf. ibi 2)

cf etiam hic (sit venia Linguae Teutonicae):

(1) Die in der Einleitung angeführte Klassifikation ist nicht unumstritten.
[ Wikipedia]
(2) Vor kniffligen, aber nicht unlösbaren Aufgaben stehen die beiden Frauenfußball-Regionalligisten unserer Region am ersten Rückrundenspieltag.
[ Rhein-Zeitung]


Vale
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2405
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: De caelo servando

Beitragvon mystica » Di 26. Nov 2019, 11:54

Salve optime Willimox, mi amice carissime!

Responsum tuum diligenter legi. Spero me significatonem verbi "litotes" recte intellexisse. Vox Graeca "λιτότης" est instrumentum rhetoricum, quod Latine voce "frugalitas, moderatio, vel modestia" reddi possit. Haec figura rhetorica videtur mihi ars modesta et cauta dicendi esse, quae ad personam humane loquitur et via negationis usa loqui solet. Ut exemplo utar: si quid "haud malum" dicitur, id bonum dicitur. Sed interdum hoc dicendi genus ironicum esse videtur.

Cura ut valeas!

Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 816
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De caelo servando

Beitragvon Tiberis » Fr 6. Dez 2019, 02:23

Caelo ne noceat Matritum itura,
Gretae offert pia turba nunc asellum.
Quid mirum est? asino ipse Iesus ibat.
Non multum quidem abest, puella sancta
quin ture accipiatur atque palmis.
:hairy:

https://www.oe24.at/welt/Verein-bietet-Greta-Thunberg-Esel-zur-Weiterreise-an/408394313
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10705
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De caelo servando

Beitragvon consus » Fr 6. Dez 2019, 11:32

Cum versus tuos elegantissimos legerem, mi Tiberis, in mentem mihi venerunt verba episcopi Berolinensis: „Equidem pompis quae caeli servandi causa diebus Veneris ducuntur paulum commonefio de Iesu introitu in urbem Hierosolyma.“ Vae tibi, o virguncula Sueca, si sunt qui te cum prophetissa comparandam esse censeant; oblivisci enim videntur turbas quidem clamasse „osanna Filio David“ (Mt 21, 9), sed brevi post "crucifigatur" (Mt 27, 23).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14035
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De caelo servando

Beitragvon mystica » Fr 6. Dez 2019, 12:36

Tiberis hat geschrieben:Caelo ne noceat Matritum itura,
Gretae offert pia turba nunc asellum.
Quid mirum est? asino ipse Iesus ibat.
Non multum quidem abest, puella sancta
quin ture accipiatur atque palmis.
:hairy:


Salve optime Tiberis, mi amice carissime!

Omnes homines, qui Deum vere diligunt et creationem huius mundi a mutatione caeli servare volunt, sunt amici Gretae Thunberg, quae omnibus hominibus bonae voluntatis lumen in tenebris est. :-D

Bild

Cum magno gaudio pontifex maximus Sanctae Catholicae et Apostolicae Ecclesiae, Franciscus pp. discipulam Gretam Thunberg Romae salutavit. Franciscus pp. enim in encyclica clara sua de mutatione climaticae scripsit, qui " Laudato Si" inscribitur, ut sequitur:

"Mutationum climaticarum quaestio ad universam humanitatem attinet, quae secum fert graves implicationes ambitales, sociales, oeconomicas, distributivas et politicas atque praecipuis item provocationibus nostrae aetatis de humano genere annumeratur". (Cf. Franciscus pp.: Encyclica "Laudato Si", XXV)


http://www.vatican.va/content/francesco/la/encyclicals/documents/papa-francesco_20150524_enciclica-laudato-si.html

Haec verba summi pontificis Francisci pp. clara et distincta sunt. Dubium non est, quin mutatio climatica homini et toti mundo periculosissima sit!

Sed etiam Dalai Lama, qui caput religiosus Buddhismi Tibetani sive Lamaismi est, Gretam Thunberg adiuvare vult. Nam pericula mutationis climaticae toti generi humano maximi momenti sunt. Dalai Lama Gretam Thunberg in urbe Matrito his diebus conveniet.

Omnes religiones de hac re coniunctae esse videntur. Hoc enim initium viae pacis inter religiones et omnes gentes fuerit.

Cura ut valeas! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 816
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De caelo servando

Beitragvon Zythophilus » Fr 6. Dez 2019, 14:18

Cum canens asinus paratus esset,
qui tergo ueheret macram puellam
Gretam, noluit ipsa, cum noceret
et caelo et liquidis asellus auris.
Quonam, dic, noceat modo ille! Pedit!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15735
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De caelo servando

Beitragvon Zythophilus » Fr 6. Dez 2019, 15:05

Caelum papa iubet iubetque terram
nos seruare monentque uerba segnes,
uerum naphta crematur, ut per arua
perque auras cito commodeque fiat
a nobis iter. Heu! Quis hunc furorem
audax finiet? Aut quis est redemptor?
Sic nos papa monet prius benignus,
quam terram petet aduolans Eoam.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15735
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De caelo servando

Beitragvon Exinterator » Sa 7. Dez 2019, 13:07

mystica hat geschrieben:
consus hat geschrieben:
somnia
Quisquis poetis obicit quod fabulas quasi per somnia comminiscuntur, is oblivisci videtur etiam regnum quod vocatur Dei nihil aliud esse nisi somnium, id est "rem fictam et adumbratam".


Salve optime Conse!

Doleo quod de regno Dei nihil scire videris. Regnum Dei est sancta mater ecclessia, quae corpus mysticum Christi in praesentia etiam nunc in terra et perfectum in caelo est.

Hanc doctrinam ecclesiae apud Sanctum Augustinum legimus, ubi scriptum est:

" 'Venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi' (Mat 25, 34). Nisi alio aliquo modo, longe quidem impari, iam nunc regnarent cum illo sancti eius: 'Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi' [...] Ergo et nunc Ecclesia regnum Christi est regnumque caelorum. Regnant itaque cum illo etiam nunc sancti eius. aliter quidem quam tunc regnabunt; [...] Postremo regnant cum illo, qui eo modo sunt in regno eius ut sint etiam ipsi regnum eius". (Cf. S. Augustinus, De civitate Dei XX, 9, 1).


Itaque una Sancta Catholica Apostolica ecclesia est regnum Dei sive Christi et regnum caelorum.

Inanis verborum torrens poetarum, quibus de aurea aetate fabulant, videntur mihi etiam nunc nihil quam phantasia pura esse.

Vale! Mystica :D


Consus noster Regnum Dei negando scilicet perinde facere ac Gretae asseclae faciunt videtur
Zuletzt geändert von Exinterator am Sa 7. Dez 2019, 14:40, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 387
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: De caelo servando

Beitragvon Exinterator » Sa 7. Dez 2019, 13:40

Ceterum amici teotisci desinite ecclesiae oblatrare et libros historiae et rei diplomatariae a conterraneis vestris conscriptos in manum sumite
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 387
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: De caelo servando

Beitragvon Tiberis » Sa 7. Dez 2019, 15:23

interdum miror atque obstupesco, quot homines sibi assumant de re iudicare, cuius nullam habeant notitiam. Quam si haberent, non poscerent caelum esse "servandum". Nam quomodo fieri potest, ut status caeli, cuius natura mutabilis est, quasi retineatur mutabilitasque eius coerceatur, nisi forte naturam ipsam neglegimus? At sacerdotes novae superstitionis credulae multitudini persuadent caelum "servari" posse, nisi plus dioxydii carbonici emittatur, quod causa sit calefactionis. Quid? Nonne tabellis docemur priorem semper fuisse calefactionem quam copiam dioxydii carbonici auctam? Maria, quo magis calescunt, eo minus dioxydii carbonici possunt excipere: sequitur, ut eius copia in aere crescat nonnullis saeculis scilicet intermissis. Dioxydio carbonico licet calefactio aliquantillum ingravescat, maxima tamen ex parte calefactio vi solis efficitur.
Sed ubi quis nihil scit, quid ei est reliquum nisi ut credat? Praeterea semper fiebat, ut , si quid mali accidit, quorundam hominum culpae id tribueretur. Aetate media exeunte, cum caelum frigesceret, strigae , apud quas multitudo culpam opinabatur, gravissimas poenas luerunt. Haud scio an Nazistae Iudaeos calefacti quoque caeli , si modo tum de calefactione fuisset disputatio, insimulaturi fuerint.
Ceterum errant , qui caelum mutatum ad unam solam causam redigant. Nonne iam eo perventum est, ut, quidquid mali accidit, ad dioxydii carbonici incrementum referretur? non iam refert, nimis an parum pluat in aliqua regione, dura an tepida sit hiems: cuiusvis incommodi accepti causam in nimia dioxydii carbonici copia esse pro certo habetur. Eo credula multitudo insania processit, ut suae ipsius oeconomiae nocere mallet quam consuetudinem vitae ad caelum mutatum accommodare. :sad:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10705
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: iurisconsultus und 5 Gäste