bi-

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

bi-

Beitragvon ille ego qui » So 1. Dez 2019, 23:55

Salvete, sodales,

Georgesius i litteram in verbo bidui (biduum) longam, in biciptis (biceps) brevem vult. Estn hoc verum - et certum?

Bene valete!
ILLE
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5762
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: bi-

Beitragvon Zythophilus » Mo 2. Dez 2019, 08:10

Nullum inueni locum, quo poeta antiquus hoc uerbo usus sit. Si prima syllaba longa est, sola forma "bidua" in uersus dactylicos inseri potest; sin breuis, omnes fere formae. Quod cum factum non sit, mihi argumentum ex silentio uidetur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15722
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: bi-

Beitragvon Zythophilus » Mo 2. Dez 2019, 08:29

Comoedias omisi, ut Terentium hoc uerbo certe usum esse non sentirem. In Eunucho octies inuenitur.
Mihi potius Creticus uidetur, sed rogo, ut quis talium uersuum peritus locos inspiciat et iudicet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15722
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: bi-

Beitragvon ille ego qui » Mo 2. Dez 2019, 09:12

triduumne invenitur in carminibus? hic verisimilius mihi videtur i brevem esse - confer enim "trisulcus". si id - contra ac biduum - saepius in versibus occurrat, argumentum illud ex silentio aliquid valeat.
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5762
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: bi-

Beitragvon ille ego qui » Mo 2. Dez 2019, 11:12

Publius Terentius Afer, Eunuchus 181, 182, 184, 187, 190
rem voluisti a me tandem, quin perfeceris?
ego impetrare nequeo hoc abs te, biduom
saltem ut concedas solum. Ph. siquidem biduom:
verum ne fiant isti viginti dies.
Th. profecto non plus biduom aut . . Ph. "aut" nil moror.
Th. non fiet: hoc modo sine te exorem. Ph. scilicet
faciundumst quod vis. Th. merito tĕ amo, bene facis.
Ph. rus ibo: ibi hoc me macerabo biduom.
ita facere certumst: mos gerundust Thaidi.
tu, Parmeno, huc fac ĭlli adducantur. Pa. maxume.
Ph. in hŏc biduom, Thais, vale. Th. mi Phaedria,
et tu. numquid vis aliud? Ph. egone quid velim?



attat! hic - pluribus locis - profecto i videtur longa!
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5762
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: bi-

Beitragvon ille ego qui » Mo 2. Dez 2019, 11:17

Titus Maccius Plautus, Truculentus 337
nescio quem praestolata est; credo, militem.
illum student iam; quasi volturii triduo
prius praédivinant, quo die esuri sient:



pariter in triduo ...
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5762
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: bi-

Beitragvon ille ego qui » Mo 2. Dez 2019, 11:35

molestum est:

biduum et triduum in carminibus non invenio nisi vetustis - ubi i est longa.

bicolor, biceps, trisulcus ... in carminibus non invenio nisi recentioribus - ubi i est brevis.

unde dubito, utrum vocalis dimensio pendeat ex verbo an ex aetate* ... :D :cry:
:-D


* nescio an bicolor, biceps, trisulcus (et quae sunt similia) verba omnino sint recentiora ...
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5762
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste