Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
consus hat geschrieben:Cavete ne quasi clausis oculis fidem habeatis iis qui vos ad largiendum excitent!
Equidem tecum valde consentio, sed dic mihi: Nonne praecipue doctrina leges instituta eius Christi cultorum congregationis quae „καθολική“, id est „universalis“, vocatur (ut alias societates praetermittam) magna ex parte huic obstant atque officiunt studio summo abs te iure postulato? Sed timeo ne quis denuo oratione sacra habenda meliora nos doceat…marcus03 scripsit / hat geschrieben:...Ergo id studendum est, ut numerus hominum imprimis in iis terris augeri desinat in quibus auctus populationis maximus est.
mystica hat geschrieben:ENCYCLICA., quae HUMANAE VITAE
... Nam vitae humanae dignitas Sanctae Catholicae ecclesiae praesidio protegit. Etenim vita humana est sancta! Homo in imagine Dei creatus est, ut in Biblia Sacra scriptum est!
Sanctus Paulus VI et successores eius nos admonent sanctitatem vitae humanae defendere et custodire esse. ...
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 40 Gäste