aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Longipes » Di 3. Dez 2019, 19:14

Ecce novum et perbreve:
=======================
Quaeritur vir artis musicae peritissimus, cuius modis quinque tantum homines fidibus canentes ea, quae in quodam oppido (quod antiquis temporibus nondum fuerat) noctu audiebantur, imitari possunt.
=======================
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1738
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Beitragvon consus » Mi 4. Dez 2019, 10:48

Nisi tota erro via, mi Longipes, animo tibi puto obversari Ludovicum Boccherini, cuius op. 30 nr. 6 inscribitur La musica notturna delle strade di Madrid, id est Musica nocturna stratarum Madritensium.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13979
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Longipes » Mi 4. Dez 2019, 11:44

Minime erras, optime Conse, cui ab ordine vocari iam consuetudo est.
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1738
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Aenigma poeticum et musicum

Beitragvon consus » Mi 4. Dez 2019, 21:14

Spero, amici optimi, fore ut hoc aenigma vobis placeat:
Poeta Italicus celeberrimus in carmine heroo de certamine narrat singulari quod inter heroa erat Christianum et Saracenam virginem. Huius fabulae tristissimae versus praeclarus musicus Italicus in formam carminis quod dicitur matricalis tam ingeniose redegit ut omnes qui modos audirent vix lacrimas cohiberent.
Quis poeta?
Quod carmen? In quo carminis libro fabula narratur?
Quod nomen erat viro, quod virgini?
Quis musicus?
Quod carmen matricale?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13979
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 5. Dez 2019, 13:04

Tiberis Conso, amico suo spectatissimo, s.p.d.

Ni fallor, aenigma est de opere praeclarissimo a Torquato Tasso composito, quod inscribitur "Hierosolyma liberata".
fabula illa de Tancredo et Clorinda in libro XII narratur; qua adductus Claudius Monteverdi carmen composuit matricale, cui nomen "il combattimento di Tancredi e Clorinda" (primum editum anno MDCXXIV).
Fateor me dubitare, num hoc aenigma solvere potuissem, nisi (denuo) ab uxore mea, quam rerum Italicarum peritissimam esse constat, adiutus essem. :D :oops:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10634
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Do 5. Dez 2019, 16:29

:klatsch: :klatsch:
Gratulor cum tibi, mi Tiberis, tum etiam uxori tuae doctissimae de aenigmate omni ex parte soluto.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13979
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 8. Dez 2019, 18:01

Quam pastor olim condidisse dicitur,
hoc qui loco quievit a laboribus,
urbs magna nunc est. Si incolas rogaveris
vis quae esset urbis nominis, dicent tibi:
lingua Latina "laetus es" nomen valet.

quae urbs?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10634
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » So 8. Dez 2019, 19:48

Tiberi comiti illustratissimo s.p.d. Thrasybulus.

Urbs quaesita mihi (bucur esti/laetus es) Bukarest esse videtur.

Bild

Vale
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 8. Dez 2019, 20:20

gratulor, Thrasybule, tibi ! solutum
est aenigma tua sagacitate.
:klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10634
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Di 10. Dez 2019, 11:47

Sodalibus peritis atque aenigmatum cupidis s.p.d. Thrasybulus.

Introeamus bibliothecam duodecim milia librorum, unusquisque liber pari magnitudine formatus. Audiamus dominum eius bibliothecae: "Ubi plus quietis, ubi plus silentii invenietur, o professor?"

Mons paeninsulae antarcticae - Tiberis procul subridens - nomen eius viri docti et professoris prae se fert.

Qui professor?

valete

https://www.google.com/url?sa=i&source= ... 7503042561
Zuletzt geändert von Willimox am Di 10. Dez 2019, 19:03, insgesamt 1-mal geändert.
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 10. Dez 2019, 18:51

marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8487
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Di 10. Dez 2019, 19:08

Salve, sodalis perite!
Mons quaesitus haud procul.
Etiam navis :chefren:

Vale
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 10. Dez 2019, 19:36

marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8487
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Di 10. Dez 2019, 20:17

Thras. adiuvans: navigium subaquale in narratione ficta :book: :book:
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon Longipes » Di 10. Dez 2019, 23:20

Culmen Nemo vel "Nemo Peak".
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1738
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste