Tempore Adventus – Cantus Gregorianus

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Tempore Adventus – Cantus Gregorianus

Beitragvon mystica » So 1. Dez 2019, 13:51

Salvete optimi sodales!

Tempore adventus Sancta Catholica Ecclesia hunc hymnum, qui "Rorate Coeli" appellatur, canit:


Bild

Rorate caeli desuper,
et nubes pluant justum.

Bild

Ne irascaris Domine,
ne ultra memineris iniquitatis:
ecce civitas Sancti facta est deserta:
Sion deserta facta est:
Jerusalem desolata est:
domus sanctificationis tuae et gloriae tuae,
ubi laudaverunt te patres nostri.

Bild

Peccavimus, et facti sumus tamquam immundi nos,
et cecidimus quasi folium universi:
et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos:
abscondisti faciem tuam a nobis,
et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae

Bild

Vide Domine afflictionem populi tui,
et mitte quem missurus es:
emitte Agnum dominatorem terrae,
de Petra deserti ad montem filiae Sion:
ut auferat ipse jugum captivitatis nostrae.

Bild

Consolamini, consolamini, popule meus:
cito veniet salus tua:
quare maerore consumeris,
quia innovavit te dolor?
Salvabo te, noli timere,
ego enim sum Dominus Deus tuus,
Sanctus Israël, Redemptor tuus.


Apud lucernam tempore adventus sacerdotes, monachi, moniales et omnes fideles in ecclesia hunc hymnum solenniter canunt. Audite et legite verba huius hymni ut sequitur:

https://www.youtube.com/watch?v=-EjHCYLukRY

Vobis exopto adventum felicem et faustum! :-D

Valete! Mystica ;-)
Zuletzt geändert von mystica am Do 5. Dez 2019, 17:57, insgesamt 4-mal geändert.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 813
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Tempore Adventus – Cantus Gregorianus

Beitragvon mystica » So 1. Dez 2019, 17:01

Salvete optimi sodales!

Bild


Vox angelica hymnum, qui "Rorate coeli" appellatur, canit.

Cantorix: Irīna Mihailovska

Sanctus Albertus, Riga

https://www.youtube.com/watch?v=v2oeVrZWw4c

Frumini cantibus caelestibus cantus Gregorianae!

Valete! Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 813
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Tempore Adventus – Cantus Gregorianus

Beitragvon mystica » Mo 2. Dez 2019, 17:51

Salvete optimi sodales!

Hic est introitus Sanctae Missae ad primam Dominicam adventus, qui "Ad te levavi" appellatur:

Bild

Ad te levavi
animam meam ;
Deus meus
in te confido,
non erubescam ;
neque irrideant me
inimici mei ;
etenim universi
qui te exspectant,
non confundentur.

(Psalmus)
Vias tuas, Domine, demonstra mihi ;
et semitas tuas [e]doce me.

Bild

Opto multum gaudii audientibus !

https://www.youtube.com/watch?v=5bb-iHzAX6c

Valete! Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 813
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Tempore Adventus – Cantus Gregorianus

Beitragvon mystica » So 8. Dez 2019, 11:53

Salve optimi Sodales!

Hodie est Dominica Secunda Adventus!

Bild

Audite et meditate verba Sacrae Scripturae, quae in introito Sanctae Missae ad secundum Adventum "Populus Sion" appellantur, quae in Cantu Gregoriana solenniter canuntur.

"Populus Sion, ecce Dominus veniet ad salvandas gentes:
et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae in laetitia cordis vestri.
Qui regis Israel, intende: qui deducis, velut ovem, Ioseph".


Bild

https://www.youtube.com/watch?v=8LVB48EvERg

Vobis omnibus opto felicem et faustum secundum adventum!

Valete! Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 813
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Tempore Adventus – Cantus Gregorianus

Beitragvon mystica » Mi 18. Dez 2019, 16:21

Salve optimi Sodales!

Ad Dominicam tertiam adventum:

Bild

Gaudete in Domino semper: iterum dico, gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus enim prope est. Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. Benedixisti Domine terram tuam: avertisti captivitatem Jacob.

Bild

Vobis opto multum gaudii audientibus!

https://www.youtube.com/watch?v=GxJmSRDojoM

Valete, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 813
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Tempore Adventus – Cantus Gregorianus

Beitragvon mystica » So 22. Dez 2019, 18:53

Salvete optimi Sodales!

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=CHnv7pIeN50&feature=emb_title

Bild

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=y6hZbScdH_c

Vobis felicem et faustum adventum opto! :-D

Valete! Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 813
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste