aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mi 11. Dez 2019, 05:51

Salve, Longipes!
Ille Nemo cum quaesito professore colloquitur..
Nomen illius professoris ficti nunc est nomen montis non ficti. Vide supra.
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mi 11. Dez 2019, 18:01

Cur etiamnunc uteris silentio, optime Longipes? :lol: :stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13908
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mi 11. Dez 2019, 18:19

Aliquamdiu vel aliquantulum comes noster aenigma novum nobis praebebit. Nihil dubii. :)
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon Longipes » Mi 11. Dez 2019, 20:44

Discipulis instructis domum reversus Longipes libenter sodales de Monte Arronax certiores facit, etsi ipse minume ignorat sese aenigma Thrasybuli pessume legisse atque Consum hodie magis scurrilitati quam aenigmati solvendo studuisse… :oops: :lol:
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1737
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mi 11. Dez 2019, 21:48

Agedum, magister strenue et comes velox et litotium amans, nunc, ut Thrasybulus praedixit (sic), te ordo non repudiat....

Bild
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 19. Dez 2019, 18:20

heus, Longipes, desideramus aenigma
abs te novum. quae te tenent morae tantae?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10498
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Longipes » Mo 23. Dez 2019, 18:48

Ecce novum:

===================
Facinus carmine dignum audentes nos et superbia et luna perdiderunt.
===================
Qui sumus?
Quid ausi sumus?
Zuletzt geändert von Longipes am Di 24. Dez 2019, 12:10, insgesamt 2-mal geändert.
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1737
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 24. Dez 2019, 06:28

Longipes hat geschrieben:Facinus carmine dignum audentes nos et superbia et luna perdiderunt.

Aenigma novum? Quid quaeritur? :? :? :?
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8077
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Di 24. Dez 2019, 11:02

Mihi in mentem venit illud genus carminis, quod "Moritat" vocatur. Auxiliolum quaeso.
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon Longipes » Di 24. Dez 2019, 11:24

marcus03 hat geschrieben:
Longipes hat geschrieben:Facinus carmine dignum audentes nos et superbia et luna perdiderunt.

Aenigma novum? Quid quaeritur? :? :? :?

Quod apparere putavi; nunc autem addidi, quid quaeratur.
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1737
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Di 24. Dez 2019, 19:57

Longipes hat geschrieben:Qui sumus?Quid ausi sumus?

Indi estis, in luna "terrare" voluistis

https://www.t-online.de/nachrichten/wis ... loren.html
medicus
Augustus
 
Beiträge: 4733
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 24. Dez 2019, 23:08

Longipes hat geschrieben:Facinus carmine dignum

haec res ambigua est: habetne carmen
quo dignum est facinus sibi tributum
an de carmine dicitur futuro?
:?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10498
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Longipes » Mi 25. Dez 2019, 12:59

Tiberis hat geschrieben:
Longipes hat geschrieben:Facinus carmine dignum

haec res ambigua est: habetne carmen
quo dignum est facinus sibi tributum
an de carmine dicitur futuro?
:?

Gloriam, quam erant secuti, profecto adepti sunt, quod facinus illud celeberrimo in carmine laudatum est.

Auxiliolum: Litterarum Latinarum studiosos magistros professores auxilio indigere non existimo.
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1737
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Do 26. Dez 2019, 16:34

Longipes scripsit / hat geschrieben:...Facinus carmine dignum audentes nos et superbia et luna perdiderunt...

Quamquam et hoc ipso die tempore egeo, mi Longipes, facere non possum quin audacter hoc scribam:
Nescio an cogites de nono Aeneidos, in quo Vergilius Euryalum et Nisum producit (176sqq.). Qui pugnandi cupiditate affecti "noctis per umbram castra inimica petunt", id est castra Rutulorum. Imprimis Euryalum, qui galeam Messapi Rutuli induerat, perdidit lunae lumen (373sq.). Et Nisus "super exanimum (sc. Euryalum) sese proiecit confossus" (444sq.). "Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt,/ nulla dies umquam memori vos eximet aevo..." (446sq.)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13908
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Longipes » Sa 28. Dez 2019, 16:40

consus hat geschrieben:facere non possum quin audacter hoc scribam

Ut Mantuani verbis utar aliis: "audentis Fortuna iuvat." (Aen. 10, 284) :klatsch:
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1737
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast