aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon consus » So 29. Dez 2019, 22:09

Zythophilus scripsit / hat geschrieben:...
Vincent van Gogh, Nox stellata
Rainer Maria Rilke, Nachthimmel und Sternenfall (Caelum nocturnum et casus stellae)

Consus Zythophilo poetarum principi nostro sal.
Ex parte aenigma solvisti: :sad: :-D
Poeta quidem vir est Austriacus, neque vero Rainer Maria Rilke; carmen enim quod inscribitur "Nachthimmel und Sternenfall" non saec. XIX ut scripsi, sed anno MCMXXIV compositum est. Et facile intelleges verba quibus carminis initium imitatus sum non convenire cum versibus Rilkeanis.
Van Gogh pictorem quidem repperisti, neque vero picturam. Est ut suspicaris pictura nocturna, sed alia...
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 30. Dez 2019, 02:32

Tiberis Conso suo sal.

non dubito, quin carmen hoc quaesieris, quod Hugo de Hofmannsthal anno MDCCCXC scripsit:
1 Siehst du die Stadt, wie sie da drüben ruht,
2 Sich flüsternd schmieget in das Kleid der Nacht?
3 Es gießt der Mond der Silberseide Flut
4 Auf sie herab in zauberischer Pracht.

5 Der laue Nachtwind weht ihr Atmen her,
6 So geisterhaft, verlöschend leisen Klang:
7 Sie weint im Traum, sie atmet tief und schwer,
8 Sie lispelt, rätselvoll, verlockend bang ...

9 Die dunkle Stadt, sie schläft im Herzen mein
10 Mit Glanz und Glut, mit qualvoll bunter Pracht:
11 Doch schmeichelnd schwebt um dich ihr Widerschein,
12 Gedämpft zum Flüstern, gleitend durch die Nacht.


de tabula a Vincentio van Gogh picta quamquam incertus sum, imaginem tamen tibi ante oculos puto versari, quae inscripta est "nox stellata supra Rhodanum flumen": https://www.kunstkopie.at/a/vincent-van-gogh/sternennachtberderrhone.html
Zuletzt geändert von Tiberis am Mo 30. Dez 2019, 13:47, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Confiteor...

Beitragvon consus » Mo 30. Dez 2019, 13:44

Consus Tiberi et Zythophilo optimis suis amicis Austriacis s. p. d.
Quod ad Vincentii van Gogh picturam pertinet, verbis vix possum exprimere quantopere erroris me pudeat. Tiberis enim responso lecto et perpenso intellexi Zythophilum cum scriberet "Vincent van Gogh: Nox stellata" (La nuit étoilée) minime falsa opinione ductum esse. (Suspicatus eram Zythophilo tabulam ante oculos obversari quae inscribitur "Nuit étoilée sur le Rhône".) Non mediorcri rubore suffusus oro te, mi Zythophile, des mihi veniam.
Ut causa feliciter absolvatur, in hac sum sententia: Zythophilus pictorem eiusque tabulam repperit, Tiberis autem carmen adddidit quod Hugo de Hofmannsthal opere illo considerato composuit. Sequitur ut utrique vestrum ius novi sit proponendi aenigmatis.
Spero novum vobis fore annum bonum faustum felicem fortunatumque.
:stretch:
Zuletzt geändert von consus am Mo 6. Jan 2020, 16:05, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon consus » Mo 30. Dez 2019, 14:01

Nescio qua de causa, mi Tiberis, nuntio tuo commutato scribas aenigma esse de Vincentii van Gogh tabula quae inscribitur "Nuit étoilée sur le Rhône". Nonne antea recte scripsisti esse tabulam quae inscribitur "La nuit étoilée"? Quo in opere luna apparet.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 30. Dez 2019, 14:09

iam mirabar, mi amice, quod Vincentii "Noctem stellatam" reiecisti; quam ob rem quid mihi erat reliquum, nisi ut de "Nocte stellata supra Rhodanum flumen" cogitarem, quae tamen absente luna minus conveniret ad poema supra scriptum.
et ego tibi pariterque ceteris sodalibus bonum precor annum MMXX. Utinam omnia vobis prospere eveniant!
:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Mo 30. Dez 2019, 14:10

Vtramque tabulam inueni, ideo incertus fui, utram, doctissime Conse, quaesiuisses. Caelum enim et sidera simillima sunt, sed cum fluminis mentionem non fecisses, eam potius quaeri, in qua Rhodanus non esset, decreui. Causa certe, cur rubescas, non est.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Mo 30. Dez 2019, 15:06

Quaerebam, sed indicium non inueniebam, quo poeta de tabula illa cogitasse probaretur. Quamquam quaedam opera pictoris Hugoni nota fuisse constat, una satem res differt: In tabula uicus pictus est, cum poeta de "urbe" loquatur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon consus » Mo 30. Dez 2019, 16:49

Consus Zythophilo sal.
In rete hanc repperi paginam qua ad novum aenigma excogitandum adiutus sum:
https://lyrik.antikoerperchen.de/hugo-von-hofmannsthal-siehst-du-die-stadt,textbearbeitung,35.html
Cf. etiam Hugo von Hofmannsthal: Die Briefe des Zurückgekehrten. Epist. IV.
Doleo quod plura nescio.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Confiteor...

Beitragvon Christophorus » Mo 6. Jan 2020, 15:21

consus hat geschrieben: Sequitur ut uterque vestrum ius novi sit proponendi aenigmatis.


Timeo, ne alter alteri ius concedere velit. :help:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: Confiteor...

Beitragvon consus » Mo 6. Jan 2020, 16:20

Christophorus scripsit / hat geschrieben:
consus hat geschrieben: Sequitur ut uterque vestrum ius novi sit proponendi aenigmatis.


Timeo, ne alter alteri ius concedere velit. ...


Non "uterque", sed "utrique"!
Equidem puto, o Christophore, Tiberim Zythophilumque amicos nostros illo mendo neglegentia a me facto deterreri quominus novum proponant aenigma.
:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 7. Jan 2020, 01:42

Zythophilo tacente quid mirum , quod ius aenigmatis proponendi ipse mihi vindico?

Ecce:

Quaeritur oppidum haud procul a mari situm, quod duos praeclarissimos genuit viros:
Quorum alter non solum homo doctissimus fuit et litterarum Latinarum Graecarumque peritissimus, sed etiam poeta illustrissimus. Praeter cetera mures ranasque amavisse dicitur. :lol:
alter cantor celeberrimus fuit, qui in scaenam nobilissimorum theatrorum prodire solebat. Haud mirum, quod ipse dux eum dilexit. XCII annis post in lucem editus est quam poeta supra dictus.

nomen oppidi?
nomina utriusque viri?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Di 7. Jan 2020, 18:36

Aenigma a Tiberi propositum hodie post ientaculum feliciter solvi:
Nomen oppidi: Recinetum, id est nostra aetate Recanati.
Ecce virorum nomina: Iacobus Leopardi, Beniaminus Gigli.
Ubinam gentium meum latet responsum? Quo id fugit quod Tiberis verbis meis lectis respondit?
:?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 7. Jan 2020, 19:35

consus hat geschrieben:Quo id fugit quod Tiberis verbis meis lectis respondit?

nescio. sed, quod scripsi, memoria tenebam. Ecce:

vixdum quae posita est, sagax amice,
omni ex parte tibi soluta res est.
:klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma poeticum

Beitragvon consus » Mi 8. Jan 2020, 15:08

Amicis suis pariter omnibus sal.
Poeta celeberrimus iuvenis in valetudinario militari vitam amisit. Hoc tempore aedificium tabula ornatum est memoriali cui praeter poetae nomen duo inscripti sunt carminis versus ultimi. Ecce poetae verba simplici modo a me Latine reddita (pace vestra dixerim, o manes fatales):
Bracchiis radiatis misericordia
complectitur cor quod frangitur
.
-------------------------------------------
Quis poeta?
Qua in urbe mortuus est?
Quod carmen?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mi 8. Jan 2020, 16:30

Conso, sodali reverendissimo, s.p.d. Thr.
Georgius Trakl Cracoviae mortuus.
Carmen merulae captae.

Vale.

Bild

Gesang einer gefangenen Amsel

Für Ludwig von Ficker


Dunkler Odem im grünen Gezweig.
Blaue Blümchen umschweben das Antlitz
Des Einsamen, den goldnen Schritt
Ersterbend unter dem Ölbaum.
Aufflattert mit trunknem Flügel die Nacht.
So leise blutet Demut,
Tau, der langsam tropft vom blühenden Dorn.
Strahlender Arme Erbarmen
Umfängt ein brechendes Herz.
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 10 Gäste