aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Longipes » Di 28. Jan 2020, 21:17

Fortasse quaeritur Omar Sy?

… viri iunioris, qui adest homini diviti, sed aegroto. →Intactiles vel Amici quasi optimi (MMXI)
… histrionis olim praeclari, sed praemature mortui et nunc paene oblivione obruti. → Chocolata (MMXVI)
… ardalionis Casanovam secuti, qui subito se filiam habere cognovit et vitam suam plane permutat. → Subito papa (MMXVI)
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1738
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mi 29. Jan 2020, 02:08

Perfecte celerrimeque solutum, mi Longipes, qui scis mundum pellicularum. :klatsch:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Longipes » Do 30. Jan 2020, 09:56

Ecce iterum aenigma ad mundum pellicularum pertinens.

Quaeritur persona viri, qui in pellicula celeberrima…
… festo interest, ubi quendam cantorem Italicum audit, qui Thrasybulo nostro maximo cordi est;
… in celebritate viae cuidam mulieri Theodiscae obviam fit, quae ut non hac in pellicula, ita re vera cantrix fuit.

Scire velim, quod nomen sit…
… illi viro;
… illi cantori;
… illi cantrici.
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1738
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Do 30. Jan 2020, 19:09

Thrasybulus comiti pellicularum amantissimo s.p.d.

Fortasse quaeruntur:

pellicula: "la dolce vita",
cantor: "Adriano Celentano",
vir: "Marcello Mastroianni" (Marcello Rubini), cf. infra conspicillum solare
cantrix: "Nico" (Christa Päffgen), cf. infra crines flavi
Vale

Thras.

Bild
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon Longipes » Do 30. Jan 2020, 21:57

Num quid ultra dici potest?
:klatsch:
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1738
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Fr 31. Jan 2020, 15:16

Thrasybulus omnibus sodalibus aenigmata amantibus s.p.d.

Nostris temporibus muti legimus. At alio tempore homines voce sua lecturam comitabantur.
Qua de causa theologus doctus cum admiratione de magistro suo scripsit: "... At vox et lingua conquiescunt in legendo!"

Qui Theologus?

Valete!
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Fr 31. Jan 2020, 15:56

Consus Thrasybulo amico suo doctissimo s. d. p.
Augustinus in VI confessionum* de Ambrosio magistro:
... cum legebat, oculi ducebantur per paginas et cor intellectum rimabatur, vox autem et lingua quiescebant...

Vale.
_______
* 3, 3.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13936
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Fr 31. Jan 2020, 18:06

celerrime, doctissime!

nunc te ordo (et Thrasybulus) voca(n)t

:klatsch:
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Aenigma cinematographicum

Beitragvon consus » Sa 1. Feb 2020, 12:18

Ecce denuo, optimi amici, aenigma cinematographicum:
Celeberrimus spectaculi cinematographi moderator ad opus conficiendum medio XX saec. impulsus esse dicitur pictura, qua pictor saec. XV interiorem ecclesiolae parietem ornaverat. Qui pictor, qui ex Chattorum terra, ubi natus erat, in terram septentrionalem demigraverat, in illo spectaculo quasi in transitu apparet.
Quod spectaculum cinematographicum?
Quis moderator?
Quis pictor parietarius?
Quae pictura?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13936
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Sa 1. Feb 2020, 14:12

Bild

Thras. Conso sodali doctissimo s.p.d.

Fortasse quaeruntur:

Ingmar Bergman
Sigillum septimum
Albertus Pictor
Thanatos in ludo scacorum occupatus

Vale

Bild

Bild
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Beitragvon consus » Sa 1. Feb 2020, 23:14

Gratulor tibi, mi Thrasybule, de aenigmate excellentissime soluto. Quis te peritior artis cinematograhicae?
:thumbup: :stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13936
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mo 3. Feb 2020, 18:52

Thrasybulus omnibus comitibus aenigmatum cupidis et amantibus s.p. d.

Homo – ut aiunt philosphi et alii viri docti – est
- animal rationale
- animal loquens
- animal de futuris, praeteritis, praesentibus deliberans
- animal animam possidens
- animal de morte sua cogitans
- animal poeta
- animal manibus et condimento er igne utens

Apud Carolum B. pictorem, poetam scriptoremque anates specie humana agentes et loquentes videre possumus.

Hac in imagine obscura lupus artemisia assum clarum condens manibus utens nobis infantibus formidini fuit.

Quae persona in dextra parte imaginis auctor salutis erit?

Bild
homo homini lupus
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon Longipes » Di 4. Feb 2020, 10:45

Nisi fallor, umbra in dextera parte tabulae Gyro Gearloose est (Theodisce: Daniel Düsentrieb), qui radios animalia rationalia reddentes invenit. Postquam Gyro machina sua lupum callidum fecit, ille Donaldum anatem cepit et assare studuit.
Quare Gyronem non solum auctorem salutis, sed etiam auctorem periculi ipsius appellare debemus.
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1738
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Di 4. Feb 2020, 12:33

O, Longipes carissime!

Philosophi quidam dixerint iustitiam, communitatem hominum, fraternitatem terrenam in se fragiles esse. Homines sunt animalia carnivoracia et hominibus lupis lupi.

Agedum! Mihi heri aenigma scribenti persuasum fuit, expertissime sodalis, pellicularum er picturae moventis amantissime, te celerrime hoc aenigma soluturum esse. Recte dixisti eum inventorem quasi etiam auctorem calamitatis fuisse.

Animalia ratione praedita uti solemus igne, condimento, manibus, - picturis, aenigmatibus nos delectamus.

Bild

Et philosophantes definire conamur per genus proximum et per differentiam specificam, quae species homini sit. In re. Idealiter.

Haud dubium, quin ordo ludi nos vocare possit.

Vale
Thras.
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon Longipes » Di 11. Feb 2020, 17:55

================================================================

Triplex quaeritur tabula, in qua conspicimus …
… ad sinistram veteranum militem, quem mulieres ante cauponam versatae lustrant fastidiosae;
… media in tabula homines mulieresque vestibus pretiosis ornatos, quae ad tubicinem aliosque canentes saltant;
… ad dexteram iterum mulieres veteranum militem dissimulantes.

Pictori nomen … est.
Tabulae pictae nomen … est.
Tabula anno … perfecta est.

================================================================
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1738
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste