Anno MDXCVI Witebergae contumeliosus editus est libellus qui inscribitur „Effigies monumenti in reproborum Rabinorum et Iudaeorum apostatarum confusionem et ignominiam, ad Witebergensis templi oppidani murum, versus ortum antiquitus positi“. Inserta est libello imago scrofae uberibus homines alentis et praebentis podicem viro ornato capitis tegmine Iudaico. Cui imagini haec adscripta sunt disticha sane obscaena:
Mystica sat recte docuere Rabini
De magno Iesu nomine IOVA suo.
Pravis illa novi glossis turpare Rabini,Ut turpent tempe florida, Christe, tua.
Atque hinc Doctores illi suasere recentesGenti, qua Christi nomine nomen habent.
Christum quem colimus proprio miracula MarteNon fecisse: at vi NOMINIS EXPOSITI.
Et sic turparunt veterem bene Mystica nata,Quae tribuunt Christo quae tribuenda Deo.
Hinc illis merito posita est turpissima porca.Porca gerens rumen podice hiante suum.
Scilicet inspiciant penetralia podicis ima,Exsugantque suis rumen et ingenium.
Qui sacrata DEI Christique oracula spernuntHaec, quibus aeternum vita salusque datur:
Ut tandem pasti merdis et lacte suilloTartareo fiant hostis opima DEO.
Illa scrofa ex saxo facta et in murum ecclesiae civitatis Witebergensis immissa etiamnunc conspici potest. Legimus verba "RABINI Schem HaMphoras", id est שם המפורש ("nomen [sc. Dei] expositum" vel potius explicitum). Quo nomine Martini Lutheri inscriptus est liber Iudaeis inimicissimus. Quid mirum, si de effigie contemptu digna controversia orta est? Alteri post שׁואה, id est post interitum qui dicitur, eam omnino eruendam esse censent; alteri postulant ut conservetur suo loco, ne obliviscamur Christianos acerbissima scelera commisisse in Iudaeos. Quorum ego sententiam comprobo. Vos quid sentitis ea de re?