Cantica Latina

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Cantica Latina

Beitragvon iurisconsultus » So 22. Mär 2020, 19:17

medicus hat geschrieben:Nomina littera magna scribenda sunt, hoc didici, an erro? :help:

ita, ut dicis!
Qui statuit aliquid parte inaudita altera,
aequum licet statuerit, haud aequus fuit.
(Sen. Med. 199-200)
Benutzeravatar
iurisconsultus
Censor
 
Beiträge: 901
Registriert: Di 31. Dez 2013, 15:37
Wohnort: Lentiae, in capite provinciae Austriae Superioris

Re: Cantica Latina

Beitragvon medicus » So 22. Mär 2020, 19:21

Ergo, qua de causa philologus Stomachatus me vituperat?
Willst Du Dich mit mir anlegen?

:roll:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5225
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Cantica Latina

Beitragvon mystica » So 22. Mär 2020, 19:36

medicus hat geschrieben:Ergo, qua de causa philologus Stomachatus me vituperat?
Willst Du Dich mit mir anlegen?

:roll:


Ad Stomachatum nostrum!

Ut Cicero ait: "cuiusvis hominis est errare, nullius nisi insipientis in errore perseverare." (Cicero, Philippica XII, 5)

Vale! Mystica! :D
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 860
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Cantica Latina

Beitragvon ille ego qui » So 22. Mär 2020, 20:08

Mos recentior videtur sic inter nomina propria atque appellativa, q.d., distinguendi...
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5849
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Cantica Latina

Beitragvon mystica » Di 24. Mär 2020, 13:16

Salvete optimi Sodales!

Hoc est canticum pulchrum, quod In Trutina appellatur. Quod ex Carmina Burana a Carolo Orff composuit et a Lucia Popp cantatur. Quod mihi valde placet.

Bild

In trutina mentis dubia
Fluctuant contraria
Lascivus amor et pudicitia
Sed eligo quod video
Collum iugo prebeo
Ad iugum tamen suave transeo

Opto multum Gaudium audientibus!

https://www.youtube.com/watch?v=cJsc11xQtgU

Quid de carmine Latino sentitis?

Valete! Vestra Mystica ;-)
Zuletzt geändert von mystica am Di 31. Mär 2020, 13:42, insgesamt 1-mal geändert.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 860
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Cantica Latina

Beitragvon mystica » Do 26. Mär 2020, 17:41

Salve optime Tiberis, mi amice carissime!

Dic, quaeso te, quid de carmine Latino, quod In Trutina appellatur, sentias? Placetne tibi? :?

Cura ut valeas! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 860
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Cantica Latina

Beitragvon Tiberis » Do 26. Mär 2020, 18:29

salve, optima Mystica !

quamvis Latinitatem mediam quae dicitur non multum diligam, praecipue ideo, quod ulla caret elegantia, ex nonnullis tamen Carminum Buranorum, quibus Carolus Orff novos fecit modos, haud mediocrem capio voluptatem. Licet carmen istud, quod "in trutina" inscribitur, inter cetera non excellat, tamen interpretatio Luciae Popp efficit, ut ipsum carmen mediocre eximium fiat. :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10752
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Cantica Latina

Beitragvon mystica » Fr 27. Mär 2020, 08:31

Tiberis hat geschrieben:salve, optima Mystica ! quamvis Latinitatem mediam quae dicitur non multum diligam, praecipue ideo, quod ulla caret elegantia, ex nonnullis tamen Carminum Buranorum, quibus Carolus Orff novos fecit modos, haud mediocrem capio voluptatem. Licet carmen istud, quod "in trutina" inscribitur, inter cetera non excellat, tamen interpretatio Luciae Popp efficit, ut ipsum carmen mediocre eximium fiat. :)


Salve optime Tiberis, mi amice carissime!

Maximas gratias tibi ago pro responso tuo! Tibi interpretationem Luciae Popp de carmine placuisse, quod "In Trutina" appellatur, me iuvat. Cura ut valeas! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 860
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Cantica Latina

Beitragvon mystica » Di 31. Mär 2020, 13:40

Salvete optimi Sodales!

Hoc est canticum pulchrum, quod Sileant Zephyri appellatur. Quod ex canticis Filiae Maestae a Antonio Vivaldi composuit. Quod mihi valde placet.

Bild


Sileant zephyri
rigeant prata,
unda amata,
frondes, flores non satientur.
Mortuo flumine,
proprio lumine
luna et sol etiam priventur.


Opto multum gaudii audientibus!

https://www.youtube.com/watch?v=kkJC8p48g6g

Quid de carmine Latino sentitis?

Valete! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 860
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste