De perferenda huius temporis calamitate

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon Zythophilus » Fr 10. Apr 2020, 13:31

Illuc si emeritus Benedictus papa ueniret,
huic uisa effigies esset aena seni,
miratusque diu sapiens aes quaereret ardens
„Cui sunt ista graui signa dicata uiro?“

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... z_0412.JPG
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon Exinterator » Fr 10. Apr 2020, 14:19

Qua ex materia videatur factus sane dicere supersedeo :lol:
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 387
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon Exinterator » Fr 10. Apr 2020, 14:44

marcus03 hat geschrieben:Locus abs te quaesitus iam saepe prolatus est. Qui est hic:
https://www.hochschule-heiligenkreuz.at/

mystica certe non invita hoc respondeo. :)

PS:
mysticam nostram feminam vere catholicissimam esse omnes fere interim noverunt. ;-)


raro fit ut feminae theologiae studeant nisi institutrices religionis Catholicae in scholis fieri velint. At nescio quo modo institutio religionis Christianae in Germania fiat, immo dubito an omnino fiat. Memini me cum lyceum frequentarem pro institutore religionis Catholicae presbyterum quendam aetate provectiorem habuisse qui una quaque hebdomada pelliculam illam cui titulus "the exorcist" est, nobis spectandam praebebat. Dicebat se multis exorcismis interfuisse puellamque quae illic primas agit maximam similitudinem cum veris obsessis, quales ipse vidit, habere.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 387
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon Zythophilus » Fr 10. Apr 2020, 15:40

Ille tot in uobis saeuos est daemonas esse,
pellere ut hos esset saepe necesse, ratus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon consus » Fr 10. Apr 2020, 15:48

„Hanc rerum universitatem consideranti mihi copia non est concludendi sapientem bonumque esse Deum omnipotentem.“*

Nemo fere nostrum est, ut opinor, quin iterum ac saepius, imprimis cum in angustias adductus sit, quaerat liceatne sibi hoc solacio uti quod Deus spem salutis ostendat.

________________________________________________________________
* Kurt Flasch, Warum ich kein Christ bin, München 2013, S. 179: „Aus der gegebenen Welt kann ich nicht auf einen weisen und guten allmächtigen Gott schließen.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14041
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon mystica » Fr 10. Apr 2020, 16:44

consus hat geschrieben:„Hanc rerum universitatem consideranti mihi copia non est concludendi sapientem bonumque esse Deum omnipotentem.“*

Nemo fere nostrum est, ut opinor, quin iterum ac saepius, imprimis cum in angustias adductus sit, quaerat liceatne sibi hoc solacio uti quod Deus spem salutis ostendat.

________________________________________________________________
* Kurt Flasch, Warum ich kein Christ bin, München 2013, S. 179: „Aus der gegebenen Welt kann ich nicht auf einen weisen und guten allmächtigen Gott schließen.


Salve optime Conse, mi amice care!

Bild

Te rogo ut legas verba Sancti Thomae Aquinatis, qui nos verum de his rebus docet, ut sequitur:

Respondeo dicendum quod necesse est dicere quod mundus ab uno gubernetur. Cum enim finis gubernationis mundi sit quod est essentialiter bonum, quod est optimum, necesse est quod mundi gubernatio sit optima. Optima autem gubernatio est quae fit per unum. Cuius ratio est, quia gubernatio nihil aliud est quam directio gubernatorum ad finem, qui est aliquod bonum. (Cf. Summa Theologia, Pars I, quaestio CIII, articulum III)


:klatsch: :klatsch: :klatsch:

https://www.corpusthomisticum.org/sth1103.html

"Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Augustinus in Enchiridio, Deus, cum sit summe bonus, nullo modo sineret aliquid mali esse in operibus suis, nisi esset adeo omnipotens et bonus, ut bene faceret etiam de malo. Hoc ergo ad infinitam Dei bonitatem pertinet, ut esse permittat mala, et ex eis eliciat bona" (Cf. Summa Theologiae, Pars I, quaestio II, articulum III ad I)


:klatsch: :klatsch: :klatsch:

https://www.corpusthomisticum.org/sth1002.html

Sanctus Thoma de Aquino enim te omnia sapientia de rebus naturalibus et divinis docet!

Deo gratias! :-D

Ito ad Thomam! ;-)

Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 860
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon Tiberis » Sa 11. Apr 2020, 00:19

Thomas Aquinas hat geschrieben:Optima autem gubernatio est quae fit per unum.

immo res contra accidit, nisi forte putamus dominationem unius, qui populum suum opprimit, "optimam esse gubernationem" . :shock:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10752
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon mystica » Mo 13. Apr 2020, 08:34

Tiberis hat geschrieben:
Thomas Aquinas hat geschrieben:Optima autem gubernatio est quae fit per unum.

immo res contra accidit, nisi forte putamus dominationem unius, qui populum suum opprimit, "optimam esse gubernationem" . :shock:


Salve optime Tiberis, mi amice carissime et vir doctissime!

Deus est summum bonum et gubernator optimus huius mundi! Ob eam causam Sanctus Thoma a Aquino nos docet optimam gubernationem esse quae per unum fieret. Deus ipse est unus!

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 860
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon marcus03 » Mo 13. Apr 2020, 09:20

mystica hat geschrieben:Deus ipse est unus!

Nonne et trinus est?
cf:
Thomas v. Aquin, de Deo uno et trino/ Augustinus, de trinitate

https://books.google.de/books?id=BJCRHk ... &q&f=false

mystica hat geschrieben:Deus est summum bonum et gubernator optimus huius mundi!

Memento huius terrae motus:
https://de.wikipedia.org/wiki/Erdbeben_ ... hilosophie
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8988
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon mystica » Mo 13. Apr 2020, 13:29

marcus03 hat geschrieben:
mystica hat geschrieben:Deus ipse est unus!

Nonne et trinus est?
mystica hat geschrieben:Deus est summum bonum et gubernator optimus huius mundi!

Memento huius terrae motus: https://de.wikipedia.org/wiki/Erdbeben_ ... hilosophie


Salve optime Marce, mi amice carissime et magister optime!

Sanctus Thoma de Aquino nos docet deum unum esse. Quod enim dicitur de substantia Dei unum omnino et idem est. Pater vero et filius et spiritus sanctus, haec tria his nominibus discretiva dicta, quoniam relativa sunt et non de substantia Dei per se dicuntur. Fides autem catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate et Trinitatem in unitate veneremur!

Sanctus Thoma de Aquino nos docet malum physicum privationem entitatis debitae esse!

Ite ad Thomam qui vos omnia docebit! Deo gratias! :-D

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 860
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon ille ego qui » So 19. Apr 2020, 13:22

consus hat geschrieben: Parum quoque curae ei esse puto utrum laudem ei tribuam necne. Male mundum procreavit. …“



Salve, Conse!
Liceat mihi te interrogare hoc: Putasne etiam scribi potuisse:

Parum id quoque ei curae esse puto, utrum laudem sibi tribueam necne.

?

Licet deus non sit subiectum syntaxeos, sed quodammodo sensus (et quidem curae - etsi eius parum esse videtur ...)

Bene vale!
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5849
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon ille ego qui » So 19. Apr 2020, 13:23

O! Volebam id privatim ad te scribere, Conse! Sed fortasse neque hic expositum tibi ingratum erit.
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5849
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon consus » Mo 20. Apr 2020, 11:13

Recte dicis, mi doctissime amice.
Scribere poteram: Parum quoque curae ei esse puto, utrum laudem sibi tribuam necne.
curae ei esse] ei (i.e. Deo): subiectum quod dicitur logicum.
Placet quidem sibi pronomen reflexivum (laudem sibi tribuam), sed adhiberi licet, ut opinor, etiam ei pronomen demonstrativum (laudem ei tribuam).
Explicatur res non modo a Kühner-Stegmann (Ausf. Gram. d. lat. Sprache II 1, p. 611sq.), sed etiam a Menge-Burkhard-Schauer (85, 6sq., p. 128sq.).
Cura ut valeas.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14041
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon ille ego qui » Di 21. Apr 2020, 01:30

plurimas tibi ago gratias, Conse!
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5849
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon ille ego qui » So 16. Aug 2020, 00:48

ille ego qui hat geschrieben:
consus hat geschrieben: Parum quoque curae ei esse puto utrum laudem ei tribuam necne. Male mundum procreavit. …“



Salve, Conse!
Liceat mihi te interrogare hoc: Putasne etiam scribi potuisse:

Parum id quoque ei curae esse puto, utrum laudem sibi tribueam necne.

?

Licet deus non sit subiectum syntaxeos, sed quodammodo sensus (et quidem curae - etsi eius parum esse videtur ...)

Bene vale!


Consilio addidi "id", cum illud "quoque" potius ad interrogationem obliquam referendum esse mihi videretur quam ad "parum" :-)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5849
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste