De interpretatione illius vocis "armis" apud Aeneam IV,11

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De interpretatione illius vocis "armis" apud Aeneam IV,11

Beitragvon mystica » Di 2. Jun 2020, 13:48

Salve optime Tiberis, mi amice carissime et omnes optimi sodales!

Interpretatio illius sententiae ex libro IV, 11 Aeneae Vergilii poetae ab viro doctissimo Ian Radicke, qui professor Latinitatis est, disputata est.

Haec sententia Aeneae Vergilii poetae scripta est, ut seq.: "[…] Quam forti pectore et armis!" (Vergilius: Aeneas, Liber IV, 11)

Vox Latina "armis" = "arma" sit.

An illa vox "armis" = "armus" sit?

Quomodo significationem illius vocis Latinae "armis" interpretari oportet?

Bild

https://youtu.be/PGgd4MRFG20?t=606

Quid de significatione vocis Latinae "armis" in illa sententia Aeneae Vergilii poetae sentis?

Tua sententia, care Tiberis, semper magni momenti mihi est.

Vale valeque! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 861
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De interpretatione illius vocis "armis" apud Aeneam IV,1

Beitragvon Exinterator » Di 2. Jun 2020, 14:08

arma latine tegumenta quibus se quis defendat significat
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 387
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: De interpretatione illius vocis "armis" apud Aeneam IV,1

Beitragvon Tiberis » Di 2. Jun 2020, 21:08

Mysticae suae sal.

magno mihi quidem est honori, quod a me petis, ut, quid de ea re sentiam, tibi respondeam.
quod munus quam paucissimis exsolvam:
locus, de quo disputatur, ambiguus est, praesertim cum verba poetae in utramque partem liceat interpretari.
fateor me primo professori Radicke assensum esse, qui "armis" a verbo "arma" duxerit. nam quis est, cui hunc locum legenti non illud "arma virumque cano" in mentem veniat? sed re diligentius perpensa magis magisque mihi persuadebatur corpus, non arma significari.
operae pretium est verba et priora et posteriora respicere (11sequ.):
quam* sese ore ferens, quam forti pectore et armis!
Credo equidem … genus esse deorum.

ex quo apparet Didoni Aeneae habitum magis quam virtutem eius ante oculos versari: se fert ut deus, vultus et corpus dei simillimum est . si "arma" legeremus, sequeretur, ut "pectus" pro animo vel pro virtute bellica haberemus; nonne animus et arma magis ad homines spectant quam ad deos?

* ceterum censeo "quam" (non quem) esse legendum. nam "se ferens" ad utrumque spectat (ore + pectore/armis). anaphoram respicere oportet, qua utraque pars quasi coniungitur!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10757
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De interpretatione illius vocis "armis" apud Aeneam IV,1

Beitragvon consus » Mi 3. Jun 2020, 09:49

Tiberis quidem noster, optimi amici, quid de illa controversia sentiat tanta nobis diligentia explicat ut res confecta esse videatur, tamen oro vos etiam id legatis quod in TLL (s.v. armus, 622, 56-65) de voce armi scriptum videmus. Alio loco (ibd. s.v. arma, 590, 52-54): "male ad armus refertur armis Verg. Aen. 4, 11; Val.Fl. 4, 265..."
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14044
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De interpretatione illius vocis "armis" apud Aeneam IV,1

Beitragvon ille ego qui » Mi 3. Jun 2020, 12:25

mystica hat geschrieben:Salve optime Tiberis, mi amice carissime et omnes optimi sodales!

Interpretatio illius sententiae ex libro IV, 11 Aeneae Vergilii poetae ab viro doctissimo Ian Radicke, qui professor Latinitatis est, disputata est.

Haec sententia Aeneae Vergilii poetae scripta est, ut seq.: "[…] Quam forti pectore et armis!" (Vergilius: Aeneas, Liber IV, 11)

Vox Latina "armis" = "arma" sit.

An illa vox "armis" = "armus" sit?

Quomodo significationem illius vocis Latinae "armis" interpretari oportet?

Bild

https://youtu.be/PGgd4MRFG20?t=606

Quid de significatione vocis Latinae "armis" in illa sententia Aeneae Vergilii poetae sentis?

Tua sententia, care Tiberis, semper magni momenti mihi est.

Vale valeque! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)



Attat! Ego quoque interfui isti scholae?
Quo usque iam porgressi estis?
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5850
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: De interpretatione illius vocis "armis" apud Aeneam IV,1

Beitragvon Tiberis » Mi 3. Jun 2020, 23:30

Nescio an interpretationem non inveniamus, quae cuique placeat quamque unicam et solam esse omnibus persuasum sit. Sit ita, sed quid iucundius quam de interpretatione loci ambigui disputare? quid iucundius est quam legere, quae quisque argumenta affert?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10757
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

NON LIQVET

Beitragvon consus » Do 4. Jun 2020, 17:24

Iuvat quidem, optime Tiberis, acute disputando eruere quae sententia verbo ambigue posito subiecta sit, sed sunt quaestiones quae nullo pacto ad exitum adduci possint. Qua difficultate molesta perspecta aequo animo praeclaris utamur verbis quibus Marcellus Reich-Ranicki disputationibus finem imponere solebat „Und so sehen wir betroffen / Den Vorhang zu und alle Fragen offen“. Nonne est periculum ne disputationibus inconsiderate perpetuatis animus inutiliter defatigetur?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14044
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De interpretatione illius vocis "armis" apud Aeneam IV,1

Beitragvon mystica » Fr 5. Jun 2020, 07:49

Tiberis hat geschrieben:Mysticae suae sal.

magno mihi quidem est honori, quod a me petis, ut, quid de ea re sentiam, tibi respondeam.
quod munus quam paucissimis exsolvam:
locus, de quo disputatur, ambiguus est, praesertim cum verba poetae in utramque partem liceat interpretari.
fateor me primo professori Radicke assensum esse, qui "armis" a verbo "arma" duxerit. nam quis est, cui hunc locum legenti non illud "arma virumque cano" in mentem veniat? sed re diligentius perpensa magis magisque mihi persuadebatur corpus, non arma significari.
operae pretium est verba et priora et posteriora respicere (11sequ.):
quam* sese ore ferens, quam forti pectore et armis!
Credo equidem … genus esse deorum.

ex quo apparet Didoni Aeneae habitum magis quam virtutem eius ante oculos versari: se fert ut deus, vultus et corpus dei simillimum est . si "arma" legeremus, sequeretur, ut "pectus" pro animo vel pro virtute bellica haberemus; nonne animus et arma magis ad homines spectant quam ad deos?

* ceterum censeo "quam" (non quem) esse legendum. nam "se ferens" ad utrumque spectat (ore + pectore/armis). anaphoram respicere oportet, qua utraque pars quasi coniungitur!


Mystica Tiberi amico carissimo et magistro optimo salutem plurimam dicit!
Si vales, bene est, equidem valeo!

Maximas gratias tibi ago pro interpretatione docta tua, quam magno cum gaudio legi. Recte dixisti, illum locum Aeneae apud Vergilium poetam ambiguum esse. Adhuc interpretatio professoris Radicke visa est mihi sana ac firma ad probandum esse. Nunc autem dubito, an significatio vocis Latinae "arma" in illo versu recta sit. Verba Vergilii mihi videntur potius aliquid de natura divina Aeneae prodere. Numquam autem certe scire possumus, quid poetae nobis revera dicere velint. Nam saepe verba poetarum sunt obscurissima.

Vive valeque! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 861
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot], Majestic-12 [Bot] und 5 Gäste