Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 18. Mai 2020, 08:49

Mos et traditio monet, ut numerentur olores,
quot nant in Tamesis flumine quotque cacant,
uerum hoc pestis agi uetat anno dira recensum:
Quanta sit alituum copia, cygne, refer!

https://www.telegraph.co.uk/news/2020/0 ... ronavirus/
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 18. Mai 2020, 08:56

Occidet id regnum, numerum quod nescit olorum:
Ne regina quidem scit, Tamesis quot alat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 21. Mai 2020, 09:59

Denique post siccum caupona est tempus aperta.
Arentis fugiunt magna pericla gulae.
Tonsoremque sinunt faciem tractare caputque:
Reddita caedendae magna pericla gulae.
Nummis, ut laticis Cerealis sit satis, utor
nec tibi, da ueniam, tonsor, adesse uolo.
Non reddit cupido mihi acuta nouacula potus,
reddere quod possunt pocula quodque liquor.
Quid sit opus forma, quid comptis arte capillis,
cum sitis, ignoro, torqueat ora grauis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Mo 1. Jun 2020, 18:07

Bild

Veni, o Sancte Spiritus,
Qui tu voce Graeca παράκλητος vocaris!
Tu es vere spiritus amoris Dei!

Sacratissimi Pentecostes die Spiritus sanctus corda omnium fidelium effusus est.
Quapropter Sanctam Ecclesia Catholica in orbe terrarum exsultat iubilatque,
Quoniam ipsa hoc die sacratissimi Pentecostes ea nata est.

Per illustratione Sancti Spiritus omnia in sapientia Sanctae Ecclesiae Catholicae usque ad nostra tempora Christus ipse docuit.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 860
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 27. Jun 2020, 16:40

Post imbres uarius demittit Iunius aestum,
ordine cum solito cedit et ipse perit.
Iulius incipiens nobis feret otia mensis,
nec labor Augusto mense molestus erit,
sed nullo referet prohibente negotia mensis,
quem doctorque timet discipulusque timet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 22. Jul 2020, 08:39

Aestas sicca calet, sed mittet Iuppiter imbres,
ut nequeant nobis stagna lacusque peti.
Prata madent et agri, sed sol siccabit et aestus
tingui tosta lacus membra iubebit aquis.
Omnia mutantur: Ratus – heu! – mutabile adesse
uer nubes, pluuiam, fulmina clara fugis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 24. Jul 2020, 22:34

Sancti Christophori sollemnia fortis aguntur.
Hunc umeris Christum fama tulisse refert.
Cum uixisse negent illum, sollemnia aguntur:
Non fuit et Dominum – pol – tamen ille tulit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 31. Jul 2020, 12:50

Vt linguam fugeret puer Latinam,
effectus lanio schola relicta:
Mauult membra suum boumque caesa
quam sicca ambituum metrique membra.
https://www.derstandard.at/story/200011 ... 1595931795
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Fr 31. Jul 2020, 14:06

Quid ille puer fecisset, si lanio factus non esset?
Fortasse magistros linguam Latinam docentes ira aut desperatione adductus mactasset. ;-)
Gaudete ergo, magistri, quod ille hastam Latinitatis abiecit!
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8988
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 9. Aug 2020, 09:04

Qua fuerat statio Romano tempore carris,
ad turres, fit iter Dalmatiamque peto.
Insula litoribus pulchris aduersa Curicta est;
angustum positum est inter utrumque fretum.
Non est propositum firmam mihi linquere terram
nec trepida et dubia fidere lintre uolo,
sed satis in sicco Cerealis pocula potus
auguror hausuro plena datura mihi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » So 9. Aug 2020, 09:51

Exoptamus commeatum quam iucundissimum.
Revertaris sospes animoque cum recreato!
Cave quidem istud virus, quod ne liquore tibi gratissimo quidem superari posse constet. ;-)

https://www.helios-gesundheit.de/klinik ... oerper-ab/

Denuo nihil obstat, quin nos facias certiores de omnibus, quae visurus sis quaeve alia
tibi eventura sint itinera per Dalmatiam facturo.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8988
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon medicus » So 9. Aug 2020, 09:59

medicus
Augustus
 
Beiträge: 5225
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 9. Aug 2020, 10:03

Ea in parte oppidi, quae nostro tempore "ad Turres" uocatur, non uersor. Ceterum cras abibo,
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 9. Aug 2020, 10:40

Immensas pluuius demisit Iuppiter imbres:
Deucalionea est prima peracta dies,
sed tandem rediit feruenti nomine digna
aestas et pelagi nunc lauat unda pedes.
Sunt praeter museum nobis loca pauca petenda,
sed latices offert multa taberna mihi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 17. Aug 2020, 15:00

Ad Caroli Thermas, circumdata moenia siluis,
in quibus unda calet cognita fontis, eo.
Magnifica arboribus stant deuersoria caesis,
qua stabulauerunt ceruus aperque celer.
Conueniunt podagri, quibus hic calida unda salutem
reddat, turbaque adit balnea clauda et aquas.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste