Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon mystica » So 26. Jul 2020, 12:28

Salvete optimi sodales!

Bild

Inclinate aurem vestram, o sodales cari, et suscipite canticum caeleste Sanctae Hildegardis Bingensis, quod "O vis aeternitatis " appellatur:

O vis aeternitatis
quae omnia ordinasti in corde tuo,
per Verbum tuum
omnia creata sunt
sicut voluisti,
et ipsum Verbum tuum
induit carnem
in formatione illa
quae educta est de Adam.

Et sic indumenta ipsius
a maximo dolore
abstersa sunt.

O quam magna est benignitas Salvatoris,
qui omnia liberavit
per incarnationem suam,
quam divinitas exspiravit
sine vinculo peccati.

Et sic indumenta ipsius
a maximo dolore
abstersa sunt.

Gloria Patri et Filio
et Spiritui sancto.

Et sic indumenta ipsius
a maximo dolore
abstersa sunt.


lla sequentia mystica Sanctae Hildegardis Bingensis, quae "O vis aeternitatis " appellatur, a cantrice Alexandra Polarczyk sollemniter cantatur.

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=BJKIevOEju0

Spero fore, ut illud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis vobis placeat!

Valete! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 860
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon mystica » Mo 27. Jul 2020, 08:52

Salvete optimi sodales!

Bild

Inclinate aurem vestram, o sodales cari, et suscipite canticum caeleste Sanctae Hildegardis Bingensis, quod "Caritas abundant" appellatur:

Caritas abundat in omnia
de imis excellentissima super sidera
atque amantissima in omnia
quia summo regi osculum pacis dedit.


lla sequentia mystica Sanctae Hildegardis Bingensis, quae "Caritas abundat " appellatur, a cantrice Maite Itoiz sollemniter cantatur.

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=B8W7EJkkDOM

Spero fore, ut illud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis vobis placeat!

Valete! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 860
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon mystica » Di 28. Jul 2020, 12:37

Salvete optimi sodales!

Bild

Inclinate aurem vestram, o sodales cari, et suscipite canticum caeleste Sanctae Hildegardis Bingensis,
quod " O Euchari " appellatur:

O Euchari,
in laeta via ambulasti!

O Euchari,
in laeta via ambulasti,

ubi cum Filio Dei mansisti,
illum tangendo
et miracula eiusque fecit videndo.

Cum sodales tui exterriti erant,
pro eo quod homines erant,
nec possibilitatem habebant
bona perfecte intueri.

Sed et in tua doctrina
Ecclesia effecta est rationalis,
ita quod supra montes clamavit
ut colles et ligna se declinarent
ac mamillas illius sugerent.

O Euchari,
in laeta via ambulasti!

O Euchari,
in laeta via ambulasti!

O Euchari,
in laeta via ambulasti!


lla sequentia "O Euchari" mystica Sanctae Hildegardis Bingensis, quae versione nova sollemniter cantata est.

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=ctx5fo-8DTI

Spero fore, ut illud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis vobis placeat!

Valete! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 860
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon mystica » Mi 29. Jul 2020, 08:52

Salvete optimi sodales!

Bild

Inclinate aurem vestram, o sodales cari, et suscipite antiphonum caeleste Sanctae Hildegardis Bingensis, quod "Locus iste sanctus est" appellatur:

Locus iste sanctus est, in quo orat sacerdos. Alleluia. Alleluia.
Locus iste sanctus est, in quo orat sacerdos. Alleluia. Alleluia.
Pro delictis et peccatis populi. Alleluia.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto!
Locus iste sanctus est, in quo orat sacerdos. Alleluia.


llud antiphonum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis, quae "Locus iste sanctus est " appellatur, a Schola Benedictina sollemniter cantatur.

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=Znj-fJ8M1Fo

Spero fore, ut illud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis vobis placeat!

Valete! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 860
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon mystica » Do 30. Jul 2020, 08:22

Salvete optimi sodales!

Bild

Inclinate aurem vestram, o sodales cari, et suscipite canticum caeleste Sanctae Hildegardis Bingensis, quod "O Virtus Sapientiae" appellatur:


O virtus Sapientiae,
quae circuiens circuisti
comprehendendo omnia
in una via, quae habet vitam,
tres alas habens,
quarum una in altum volat,
et altera de terra sudat,
et tertia undique volat.
Laus tibi sit, sicut te decet,
O Sapientia.


llud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis, quae "O Virtus Sapientiae" appellatur, a Choro Musico Berolinensis sollemniter cantatur.

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=lQXaDwkcQAk

Spero fore, ut illud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis vobis placeat!

Valete! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 860
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon mystica » Fr 31. Jul 2020, 15:10

Salvete optimi sodales!

Bild

Inclinate aurem vestram, o sodales cari, et suscipite canticum caeleste Sanctae Hildegardis Bingensis, quod "O Pastor animarum" appellatur:

O pastor animarum
et o prima vox
per quam omnes
creati sumus,
nunc tibi,
tibi placeas
ut digneris nos liberare
de miseriis
et languoribus nostris.


llud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis, quae "O Pastor Animarum" appellatur, a Schola Musica, quae Camerata Oxfordensis appellatur, sollemniter cantatur.

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=taanHO13WXE

Spero fore, ut illud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis vobis placeat!

Valete! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 860
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon mystica » Di 4. Aug 2020, 11:35

Salvete optimi sodales!

Bild

Inclinate aurem vestram, o sodales cari, et suscipite canticum caeleste Sanctae Hildegardis Bingensis, quod "O Magne Pater" appellatur:


O magne Pater,
in magna necessitate sumus.

Nunc igitur obsecramus,
obsecramus te
per Verbum tuum
per quod nos constituisti
plenos quibus indigemus.

Nunc placeat tibi, Pater,
quia te decet,
ut aspicias in nobis
per adiutorium tuum,
ut non deficiamus,
et ne nomen tuum
in nobis obscuretur,
et per ipsum nomen tuum
dignare nos adiuvare.


lllud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis, quae "O Magne Pater" appellatur, a Schola Musica, quae Ensemble Laude appellatur, sollemniter cantatur.

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=-XKxQEVYNtw

Spero fore, ut illud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis vobis placeat!

Valete! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 860
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon mystica » Mi 5. Aug 2020, 12:19

Salvete optimi sodales!

Bild

Inclinate aurem vestram, o sodales cari, et suscipite canticum caeleste Sanctae Hildegardis Bingensis, quod "Ave generosa" appellatur:

Ave generosa gloriosa et intacta puella,
tu pupilla castitatis,
tu materia sanctitatis,
quae Deo placuit.

Nam haec superna infusio in te fuit,
quod supernum Verbum in te carnem induit.

Tu candidum lilium
quod Deus ante omnem creaturam inspexit.

O pulcherrima et dulcissima,
quam valde Deus in te delectabatur,
cum amplexionem caloris sui in te posuit,
ita quod Filius eius de te lactatus est.

Venter enim tuus gaudium habuit
cum omnis caelestis symphonia de te sonuit,
quia virgo Filium Dei portasti,
ubi castitas tua in Deo claruit.

Viscera tua gaudium habuerunt
sicut gramen super quod ros cadit
cum ei viriditatem infundit,
ut et in te factum est,
O mater omnis gaudii.

Nunc omnis ecclesia in gaudio rutilet
ac in symphonia sonet
propter dulcissimam Virginem
et laudabilem Mariam,
Dei Genitricem. Amen.


lllud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis, quae "Ave generosa" appellatur, a Schola Musica, quae Camerata Oxfordensis appellatur, sollemniter cantatur.

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=Lbg4TSP44yU

Spero fore, ut illud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis vobis placeat!

Valete! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 860
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon mystica » Do 6. Aug 2020, 10:23

Salvete optimi sodales!

Bild

Inclinate aurem vestram, o sodales cari, et suscipite canticum caeleste Sanctae Hildegardis Bingensis, quod "Favius distillans" appellatur:

Favus distillans
Ursula virgo fuit,
quae Agnum Dei amplecti desideravit.

Mel et lac sub lingua eius,
quia pomiferum hortum
et flores florum
in turba virginum
ad se collegit.

Unde in nobilissima aurora
gaude, filia Sion.

Quia pomiferum hortum
et flores florum
in turba virginum
ad se collegit.

Gloria Patri et Filio
et Spiritui Sancto.

Quia pomiferum hortum
et flores florum
in turba virginum
ad se collegit.


lllud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis, quae "Favius distillans" appellatur, a Schola Musica, quae Ensemble Sequentia appellatur, sollemniter cantatur.

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=F82PbHYvEp8

Spero fore, ut illud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis vobis placeat!

Valete! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 860
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon mystica » Fr 7. Aug 2020, 10:45

Salvete optimi sodales!

Bild

Inclinate aurem vestram, o sodales cari, et suscipite canticum caeleste Sanctae Hildegardis Bingensis, quod " O Euchari " appellatur:

O Euchari, in laeta via
ambulasti ubi cum Filio Dei mansisti,
illum tangendo
et miracula eius quae fecit videndo.

Tu eum perfecte amasti
cum sodales tui exterriti erant,
pro eo quod homines erant,
nec possibilitatem habebant
bona perfecte intueri.


lllud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis, quae "O Euchari" appellatur, a cantrice Rebecca Nelsen, quae Ensemble Sequentia appellatur, sollemniter versione nova cantatur.

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=zXFF3mlk7Sw

Spero fore, ut illud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis vobis placeat!

Valete! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 860
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste