Maximas gratias tibi ago pro interpretatione, quae mihi magno auxilio est. Tu es optimus!
Cura ut valeas! Tua amica et studiosa, Mystica

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
[25] quod vos cum facere non potestis, tamquam in aram confugitis ad deum.
Et Chrysippus tibi acute dicere videbatur, homo sine dubio versutus et callidus — versutos eos appello, quorum celeriter mens versatur, callidos autem, quorum tamquam manus opere, sic animus usu concalluit —;
is igitur 'Si aliquid est', inquit, 'quod homo efficere non possit, qui id efficit, melior est homine;
homo autem haec, quae in mundo sunt, efficere non potest;
qui potuit igitur, is praestat homini; homini autem praestare quis possit nisi deus; est igitur deus'. Haec omnia in eodem, quo illa Zenonis, errore versantur.
[26] Quid enim sit melius, quid praestabilius, quid inter naturam et rationem intersit, non distinguitur.
Idemque, si dei non sint, negat esse in omni natura quicquam homine melius;
id autem putare quemquam hominem, nihil homine esse melius, summae adrogantiae censet esse.
mystica hat geschrieben:Quid enim sit melius, quid praestabilius, quid inter naturam et rationem intersit, non distinguitur.
mystica hat geschrieben:Idemque, si dei non sint, negat esse in omni natura quicquam homine melius;
mystica hat geschrieben:id autem putare quemquam hominem, nihil homine esse melius, summae adrogantiae censet esse.
[26] Sit sane adrogantis pluris se putare quam mundum; at illud non modo non adrogantis, sed potius prudentis, intellegere se habere sensum et rationem, haec eadem Orionem et Caniculam non habere.
Et 'Si domus pulchra sit, intellegamus eam dominis', inquit, 'aedificatam esse, non muribus; sic igitur mundum deorum domum existimare debemus'.
Ita prorsus existimarem, si illum aedificatum, non, quemadmodum docebo, a natura conformatum putarem.
[27] At enim quaerit apud Xenophontem Socrates, unde animum arripuerimus, si nullus fuerit in mundo.
Et ego quaero, unde orationem, unde numeros, unde cantus; nisi vero loqui solem cum Iuna putamus, cum propius accesserit, aut ad harmoniam canere mundum, ut Pythagoras existimat.
Naturae ista sunt, Balbe, naturae non artificiose ambulantis, ut ait Zeno — quod quidem quale sit, iam videbimus —, sed omnia cientis et agitantis motibus et mutationibus suis.
mystica hat geschrieben: At enim quaerit apud Xenophontem Socrates, unde animum arripuerimus, si nullus fuerit in mundo.
mystica hat geschrieben:Et ego quaero, unde orationem, unde numeros, unde cantus; nisi vero loqui solem cum Iuna putamus, cum propius accesserit, aut ad harmoniam canere mundum, ut Pythagoras existimat.
mystica hat geschrieben:Naturae ista sunt, Balbe, naturae non artificiose ambulantis, ut ait Zeno — quod quidem quale sit, iam videbimus —, sed omnia cientis et agitantis motibus et mutationibus suis.
[28] Itaque illa mihi placebat oratio de convenientia consensuque naturae, quam quasi cognatione continuatam conspirare dicebas; illud non probabam, quod negabas id accidere potuisse, nisi ea uno divino spiritu contineretur.
Illa vero cohaeret et permanet naturae viribus, non deorum, estque in ea iste quasi consensus, quam synpatheian Graeci vocant; sed ea, quo sua sponte maior est, eo minus divina ratione fieri existimanda est.
mystica hat geschrieben:[28] Itaque illa mihi placebat oratio de convenientia consensuque naturae, quam quasi cognatione continuatam conspirare dicebas; illud non probabam, quod negabas id accidere potuisse, nisi ea uno divino spiritu contineretur.
Mitglieder in diesem Forum: Majestic-12 [Bot] und 16 Gäste