Quid intersit inter consobrinum et sobrinum, quaeritur

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Quid intersit inter consobrinum et sobrinum, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » So 9. Aug 2020, 22:38

Salvete sodales,
verbo nostro "Cousin" non unum vocabulum Latinum respondere didici, distinguendum enim esse inter consobrinum, avunculi (vel etiam materterae??) filium, et patruelem, patrui (vix amitae??) filium.
Hucine usque assentimini?
ad illa autem duo nomina videtur accedere sobrini, quod nomen Georgesius reddit (per) "zweites Geschwisterkind".
At quid, malum, sibi vult "zweites Geschwisterkind"? Num est frater consobrini aetate minor? :?
Bene valeatis!
Christianus
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quid intersit inter consobrinum et sobrinum, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » So 9. Aug 2020, 22:41

eheu!
accedit etiam amitinus :D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quid intersit inter consobrinum et sobrinum, quaeritur

Beitragvon Exinterator » Mo 10. Aug 2020, 16:26

sobrinus est filius consobrini: si tibi est sobrina eam ducere potes (dummodo non in ecclesia), sin minus quamvis aliam etiam matrem eius (consobrinam), vix enim ulla cognatione vincimini. At noli omnino matrimonium inire ...
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Quid intersit inter consobrinum et sobrinum, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Mo 10. Aug 2020, 18:10

Exinterator hat geschrieben:sobrinus est filius consobrini: si tibi est sobrina eam ducere potes (dummodo non in ecclesia), sin minus quamvis aliam etiam matrem eius (consobrinam), vix enim ulla cognatione vincimini. At noli omnino matrimonium inire ...


gratias tibi pro monitis tam de verbis Latinis quam de vita! :-D

non vere intellego istud "quamvis aliam" ...?

nullam esse cognationem inter sobrinos?

ecclesiam catholicam vetare consobrinam vel sobrinam in matrimonium ducere?

bene valeas!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quid intersit inter consobrinum et sobrinum, quaeritur

Beitragvon iurisconsultus » Mo 10. Aug 2020, 19:06

Salve ille,

vide cum Dig 38. tum Gaius Inst 3.10. in quo agitur de gradibus et adfinibus et nominibus:

http://www.thelatinlibrary.com/justinian/digest38.shtml
https://www.thelatinlibrary.com/gaius3.html#10
Zuletzt geändert von iurisconsultus am Mo 10. Aug 2020, 20:00, insgesamt 1-mal geändert.
Qui statuit aliquid parte inaudita altera,
aequum licet statuerit, haud aequus fuit.
(Sen. Med. 199-200)
Benutzeravatar
iurisconsultus
Dictator
 
Beiträge: 1238
Registriert: Di 31. Dez 2013, 15:37
Wohnort: Lentiae, in capite provinciae Austriae Superioris

Re: Quid intersit inter consobrinum et sobrinum, quaeritur

Beitragvon Exinterator » Mo 10. Aug 2020, 19:59

ille ego qui hat geschrieben:
Exinterator hat geschrieben:sobrinus est filius consobrini: si tibi est sobrina eam ducere potes (dummodo non in ecclesia), sin minus quamvis aliam etiam matrem eius (consobrinam), vix enim ulla cognatione vincimini. At noli omnino matrimonium inire ...


gratias tibi pro monitis tam de verbis Latinis quam de vita! :-D

non vere intellego istud "quamvis aliam" ...?


... feminam scilicet, quamcumque aliam dum spiritum ducat.
qui sunt intra sextum gradum affinitatis coniuncti nuptias inter se contrahere nequeunt (opus est dispensatione papae) attamen si nuptiae apud magistratum fiant etiam inter consobrinos contrahi possunt ... cur vix ullam cognationem inter consobrinos esse putem? mihi septem vel plures (nescio enim an numerosiores interim facti sint) consobrini ex parte patris sunt quorum vix ullum de visu novi.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Quid intersit inter consobrinum et sobrinum, quaeritur

Beitragvon medicus » Mi 12. Aug 2020, 10:06

Exinterator hat geschrieben: quorum vix ullum de visu novi.

Viro Coronae victo-adhuc quidem non victo- festum familiare more Italiano celebrate et invites omnes consobrinos consobrinasque!
:-D
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Quid intersit inter consobrinum et sobrinum, quaeritur

Beitragvon Exinterator » Mi 12. Aug 2020, 11:42

medicus hat geschrieben:
Exinterator hat geschrieben: quorum vix ullum de visu novi.

Viro Coronae victo-adhuc quidem non victo- festum familiare more Italiano celebrate et invites omnes consobrinos consobrinasque!
:-D

adfines similes sunt calceis: quo arctius tecum obstricti sunt eo molestiores evadunt
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 13 Gäste