aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

?

Beitragvon consus » Di 18. Aug 2020, 10:39

Procedamus, o Mystica, in aenigmate solvendo!
Quamquam Catholicorum castra non sequor, tamen non mediocrem operam dedi, ut eruerem quae res esset mystica illa mors…
I.Quid igitur mors mystica sit?
„mori sibi ipsi“
II. Quis hunc versum ante sepulturam mysticam ipsam sollemniter dicit?
Nonne dici solet ab homine qui religiosum profitetur ordinem?
III. Ubi locus huius versus invenitur?
Multos video in bibliis locos quibus illud mori sibi ipsi declaratur; ut exempla proferam: Joh 3, 3-7; Gal 2, 19-20 …
Et apud Thomam a Kempis scriptum videmus hoc (De imitatione Christi 3, 53, 17):
Sed quia pauci sibi ipsis mori perfecte laborant, nec plene extra se tendunt, propterea in se implicati remanent, nec supra se elevari in spiritu possunt.

:nixweiss:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: ?

Beitragvon mystica » Di 18. Aug 2020, 19:23

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 11:13, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Beitragvon consus » Di 18. Aug 2020, 20:12

Forsitan, o Mystica, ante oculos tibi obversetur caput quartum regulae Sancti Benedicti, ubi scriptum videmus hoc:

abnegare semetipsum sibi ut sequatur Christum

et

mortem cotidie ante oculos suspectam habere

:)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mi 19. Aug 2020, 08:51

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 11:14, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Beitragvon consus » Mi 19. Aug 2020, 09:53

Biblia sancta, o Mystica, iuxta vulgatam versionem inspexi, et ecce in libro psalmorum iuxta septuaginta emendato apparuerunt verba Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum et vivam, et ne confundas me ab expectatione mea (Ps 118, 116). Quo versu investigato aenigma spero ad exitum perventurum esse.
Vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mi 19. Aug 2020, 10:38

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 11:14, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Aenigma geographicum

Beitragvon consus » Sa 22. Aug 2020, 10:52

Amicis suis sal.
Europae regiones quae ad orientem spectant amplissimarum sunt plenae urbium. Ex eo numero quaedam est urbs cui insolitum datum est nomen; cuius vis est nihil aliud nisi ‚curvum cornu‘.
Quae urbs?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Sa 22. Aug 2020, 11:56

Krywyj Rih (Ucrainice Кривий Ріг; russice Кривой Рог Kriwoi Rog) ?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11400
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Gratulor.

Beitragvon consus » Sa 22. Aug 2020, 12:10

Tetigisti acu, Marce!
:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Sa 22. Aug 2020, 14:52

Aenigma novum et mathematicum:

Quaeritur quaedam aequatio nomenque eius, qui eam protulit.
Qua aequatione aestimari licet, quot inveniantur stellae errantes, in quibus fieri possit, ut
vita procreata sit.
Haec quaestio olim praemio maximo affecta erat. Quam dico rem?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11400
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Sa 22. Aug 2020, 14:52

Aenigma novum et mathematicum:

Quaeritur quaedam aequatio nomenque eius, qui eam protulit.
Qua aequatione aestimari licet, quot inveniantur stellae errantes, in quibus fieri possit, ut
vita procreata sit.
Haec quaestio olim praemio maximo affecta erat. Quam dico rem?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11400
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 22. Aug 2020, 15:34

nescio an aequatio quaedam tibi obversetur, quae anno MCMLXI a Francisco Drake, astrophysico Americano, proposita est. sed quo praemio Drake donatus sit, plane ignoro. :roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Sa 22. Aug 2020, 15:49

Tiberis scropsit / hat geschrieben:... sed quo praemio Drake donatus sit, plane ignoro...
Nonne praemio Societatis Astronomicae Americanae (AAS) honoratus est? Cf. https://currents.ucsc.edu/00-01/01-29/drake.html
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Sa 22. Aug 2020, 15:51

Ea aequatio ipsa quidem mihi obversabatur aenigma excogitanti. :klatsch:

https://www.stern.de/kultur/film/-wer-w ... 88604.html
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11400
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 22. Aug 2020, 20:35

Ecce novum:

Mons altissimus ab indigenis nomine sane miro appellatur: quod nomen ex duabus partibus constat, quarum utraque idem significat lingua scilicet diversa.
qui mons? quo nomine ab indigenis appellatur? hoc nomen quid significat?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 16 Gäste