de interpretationibus diu neglectis

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon consus » Di 1. Sep 2020, 19:47

Quibusdam rebus privatis, mi Tiberis, impeditus sum quominus in interpretando "fortiter" procederem, sed spero rem mox posse perfici.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon consus » Do 3. Sep 2020, 19:44

Ecce ultima narrationis pars, quam vos, amici litteratissimi, benevole lectuos esse spero.
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Veste tum exutus sum, et manibus barbae insertis inclinatoque capite homines quietus intueor. Totus sum paratus omnibusque validior; et maneo sic affectus, quamvis res non sit efficax: capite enim meo pedibusque nunc comprehensis in lectum me transferunt. Ad parietem versus iuxta vulnus me collocant. Tum omnes e cubiculo exeunt; claudunt ianuam; desinunt cantare; luna nubibus obtegitur; calefio circumfusus toralibus; nutant tamquam umbrae in fenestris capita equorum. „Scin‘“, audio in aurem mihi dictum, „fidem tibi habeo minimam. Tu quoque aliquo loco videris depulsus esse: non venis tua sponte. Quamquam adiuvare me debes, moribundum me in lecto coartas. Nihil mihi gratius est quam oculos tibi effodere.“ „Tetigisti acu“, inquam, „est quidem indignum, sed medicus sum. Quid faciam? Oro te credas me quoque in rem haud facilem coniectum esse.“ „Vin‘ hac me contentum esse excusatione? Vae mihi, contentum me esse oportet. Semper contentus esse cogor. Pulchro hoc vulnere debilitatus in vitam veni; nulla alia re praeditus eram.“ „Mi amicule“, inquam, „in hoc errore versaris: non omnia animo complecteris. Ego, ut qui in omnibus iam aegrotorum conclavibus longe lateque versatus sim, hoc tibi dico: vulnus tuum non ita malum est: factum in acuti anguli formam duobus ligonis ictibus. Multi suum offerunt latus et ligonem in silva sonantem vix audiunt, nedum eum sibi appropinquantem.“ „Itane res se habet aut me decipis febri laborantem?“ „Res ita se habet. Hanc a medico municipali datam fidem tecum traduc in locum illum.“ Et traduxit ac conquievit. Tum tempus erat cogitare de mea ipsius salute. Fidi adhuc equi suum locum tenebant. Cito congesta erant vestimenta, pellis, pera. Ne me detinerem, vestem non indui. Equis reditum perinde ac adventum maturantibus poteram quasi transilire ex hoc lecto in meum ipsius. Dicto audiens equus de fenestra recessit; conieci res in raedam; abiecta quidem longius est pellis, sed retenta manicis hamo adhaerentibus. Satis habebam. Celeriter conscendi equum. Remissa sunt lora, vix coniuncti sunt inter se equi, vaga pone sequebatur raeda, postrema per nivem trahebatur pellis. „Pergite alacres!“, inquam, neque tamen alacres progrediebamur; segniter tamquam senes incedebamus per deserta loca nivosa. Diu a tergo audiebamus novum, sed falsum puerorum cantum: „Gaudete, vos aegri, medicus vobis collocatus est in lecto!“
Numquam hoc modo domum revertor; florenti orbatus sum munere; is qui mihi successit fur est, sed frustra; locum enim meum explere nequit; domi meae odiosus furit agaso; victima eius Rosa; quid hoc sibi velit, fugio cogitare. Nudatus, expositus miserrimae huius aetatis frigori, usus raeda terrestri equisque caelestibus, senex passim vagor. Pellis ad partem raedae posteriorem adhaeret, neque vero eam manibus possum comprehendere; nemo ex agili aegrotorum colluvie ne digitum quidem porrigit mei adiuvandi causa. O me delusum et fraudatum! Semel falso tintinnabuli nocturni sono obsecutus – non video quomodo umquam damnum mihi restitui possit.
------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Dann bin ich entkleidet und sehe, die Finger im Barte, mit geneigtem Kopf die Leute ruhig an. Ich bin durchaus gefaßt und allen überlegen und bleibe es auch, trotzdem es mir nichts hilft, denn jetzt nehmen sie mich beim Kopf und bei den Füßen und tragen mich ins Bett. Zur Mauer an die Seite der Wunde legen sie mich. Dann gehen alle aus der Stube; die Tür wird zugemacht; der Gesang verstummt; Wolken treten vor den Mond; warm liegt das Bettzeug um mich; schattenhaft schwanken die Pferdeköpfe in den Fensterlöchern. „Weißt du,“ höre ich, mir ins Ohr gesagt, „mein Vertrauen zu dir ist sehr gering. Du bist ja auch nur irgendwo abgeschüttelt, kommst nicht auf eigenen Füßen. Statt zu helfen, engst du mir mein Sterbebett ein. Am liebsten kratzte ich dir die Augen aus.“ „Richtig,“ sage ich, „es ist eine Schmach. Nun bin ich aber Arzt. Was soll ich tun? Glaube mir, es wird auch mir nicht leicht.“ „Mit dieser Entschuldigung soll ich mich begnügen? Ach, ich muß wohl. Immer muß ich mich begnügen. Mit einer schönen Wunde kam ich auf die Welt; das war meine ganze Ausstattung.“ „Junger Freund,“ sage ich, „dein Fehler ist: du hast keinen Überblick. Ich, der ich schon in allen Krankenstuben, weit und breit, gewesen bin, sage dir: deine [25] Wunde ist so übel nicht. Im spitzen Winkel mit zwei Hieben der Hacke geschaffen. Viele bieten ihre Seite an und hören kaum die Hacke im Forst, geschweige denn, daß sie ihnen näherkommt.“ „Ist es wirklich so, oder täuschest du mich im Fieber?“ „Es ist wirklich so, nimm das Ehrenwort eines Amtsarztes mit hinüber.“ Und er nahm’s und wurde still. Aber jetzt war es Zeit, an meine Rettung zu denken. Noch standen treu die Pferde an ihren Plätzen. Kleider, Pelz und Tasche waren schnell zusammengerafft; mit dem Ankleiden wollte ich mich nicht aufhalten; beeilten sich die Pferde wie auf der Herfahrt, sprang ich ja gewissermaßen aus diesem Bett in meines. Gehorsam zog sich ein Pferd vom Fenster zurück; ich warf den Ballen in den Wagen; der Pelz flog zu weit, nur mit einem Ärmel hielt er sich an einem Haken fest. Gut genug. Ich schwang mich aufs Pferd. Die Riemen lose schleifend, ein Pferd kaum mit dem andern verbunden, der Wagen irrend hinterher, der Pelz als letzter im Schnee. „Munter!“, sagte ich, aber munter ging’s nicht; langsam wie alte Männer zogen wir durch die Schneewüste; lange klang hinter uns der neue, aber irrtümliche Gesang der Kinder: „Freuet euch, ihr Patienten, Der Arzt ist euch ins Bett gelegt!“
Niemals komme ich so nach Hause; meine blühende Praxis ist verloren; ein Nachfolger bestiehlt mich, aber ohne Nutzen, denn er kann mich nicht ersetzen; in meinem Hause wütet der ekle Pferdeknecht; Rosa ist sein Opfer; ich will es nicht ausdenken. Nackt, dem Froste dieses [26] unglückseligsten Zeitalters ausgesetzt, mit irdischem Wagen, unirdischen Pferden, treibe ich mich alter Mann umher. Mein Pelz hängt hinten am Wagen, ich kann ihn aber nicht erreichen, und keiner aus dem beweglichen Gesindel der Patienten rührt den Finger. Betrogen! Betrogen! Einmal dem Fehlläuten der Nachtglocke gefolgt — es ist niemals gutzumachen.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon Tiberis » Fr 4. Sep 2020, 15:01

:klatsch:
gratulor tibi, mi Conse, de ultima quoque fabulae parte excellentissime Latine reddita!
totam fabulam a nobis tam diligenter in Latinum conversam legere nonne iuvabit?
doleo quidem, quod nemo sodalium operi nostro interfuit... :sad:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon marcus03 » Fr 4. Sep 2020, 15:57

Tiberis hat geschrieben: tam diligenter in Latinum conversam legere nonne iuvabit?

Itast. Optime praeclarissimeque uterque vestrum vertit.
Nulli rei mihi alii estis nisi summae admirationi et invidiae. :klatsch: :hail
Si quidem noster cervisiae amantissimus interfuisset, triumviratum munere functum esse
dicere liceret. :)
Ille carmina pulcherrima componere malle videtur. Qua de causa ei venia detur!
Cuius munus nunc est omnia vobis versutissime versa in distycha idonea mutare. :lol:
Hoc libenter faciet - ad Kalendas Graecas quidem. :wink:
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8991
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon Tiberis » So 20. Sep 2020, 20:04

Ut vos, sodales spectatissimi, Kafkae fabulam a nobis in Latinum conversam facilius legatis, sex partibus continuatis totum opus vobis propono :



Francisci Kafka fabula de medico rustico


(1)Haud exigua laboravi difficultate: iter necessarium imminuit: homo graviter aegrotans in vico, qui decem milia aberat, me exspectabat. Spatium, quod erat inter me et illum, spisso nivis casu explebatur. Raeda quidem mihi expedita ac prompta fuit, magnis rotis, aptissima ad nostras vias rusticas ; Pellitus, riscum cum instrumentisin manu, et paratus ad iter faciendum in aula steti, sed equus, equus defuit. Equus meus proxima nocte perierat , cum in tanto hiemis gelu nimis contendisset et laborasset ; ancilla nunc per vicum erravit , ut aliquis equum sibi mutuum daret ; quam rem irritam fore intellexi. Sic magis magisque nive opertus, magis magisque immobilis factus inutilis astiti. Ad portam puella apparuit sola lanternam vibrans ; non mirum : quis in tanta tempestate equum suum ad tale iter mutuum dabit ?
Iterum aulam perlustravi, sed non inveni, quid facerem. Parum attentus , cum dubitatione vexarer, pedem ianuae fragili illisi suilis , quod multos annos non iam in usu erat. Quae patefacta in cardinibus oscillabatur. Teporem sensi et odorem equorum. Intus lanterna languida ex fune nutavit. Homo, qui subsedit in saepto humili, faciem simplicem cum oculis caeruleis ostendit. “Equos curru iungam?” quaesivit, cum per manus et genua proreperet. Nescivi, quid dicerem, cum caput tantummodo inclinarem, ut viderem, quid aliud in stabulo esset . Ancilla, quae apud me stetit, “nescimus”, inquit, “quales res in domo nostra paraverimus”, et ambo risimus.
(2) „Heus tu, frater, heus tu, soror!“ clamavit agaso, et duo equi, iumenta sane lacertosa robustisque lateribus praedita, membris ad corpus applicatis pronoque more camelorum capite formoso alter post alterum sola vi se inflectentis corporis promoti ex ostio, quod totum explebant, prodierunt, extemplo recti constiterunt, celsis membris spisseque fumante corpore. „Adiuva“, inquam, „eum“, et puella prompto animo properavit porrigere agasoni res necessarias ad equos raedae iungendos. Sed vix agasoni appropinquaverat, cum ille puellam amplexus est et suum ipsius os eius faciei impegit. Quae clamore sublato ad me confugit; rubri impressi sunt in puellae gena duo dentium ordines.
„Belua tu“, clamo furore incensus, „num caedi vis flagello?“, at confestim memini eum esse peregrinum, nescire me, unde venerit, meque ab eo libenter in iis iuvari negotiis quae suscipere ceteri omnes nequeant. Tamquam si cogitationes meas perspexerit, minitanti mihi non suscenset, sed equis continenter intentus caput tantum semel ad me convertit. Tum „Age“, inquit, „conscendite“, et ecce: omnia erant prompta.
Cum adeo generosis equis raedae iunctis nondum me vectum esse animadverterim, laetus conscendo. „At equos“, inquam, „egomet ipse regam: ignoras quo iter facturi simus.“ Tum ille, „Certe“, inquit, „te non comitabor: remanebo apud Rosam.“ „Di meliora“ clamat puella et ineluctabili fato prudenter praesenso domum currit. Audio catenam ianuae crepare, audio repagula suo loco inseri, video praeterea ab ea, ne reperiatur, in vestibulo et in cubiculis deinceps percursis omnia restingui lumina.
(3) Agasoni dixi : „Aut mecum venies aut iter non faciam, licet necessarium sit. Nullo modo puellam pro itinere commutabo.“ “Agedum” ait ille et manibus plausit; raeda proripitur ut lignum in flumine; vix servum audio impetu vehementi ianuam villae dirumpentem ac findentem; deinde aures oculique stridore afficiuntur constanter ad omnes sensus pertinente. Sed id ipsum tantummodo in praesentia: nam quasi ante ipsam aulae meae portam aula aegrotantis patefieret, iam illuc perveni. Stant equi quieti; nix cadere desiit; circum lunae fulgor. Parentes aegrotantis e domo properant, pone soror sequitur; a raeda prorsus levor; implicatos sermones eorum non intellego; in cubiculo aegroti vix possum spirare; focus neglectus fumat; fenestram aperiam, sed primo aegrotum videre volo. Macer, sine febri, nec frigidus nec calidus, vultu inani puer ex pluma se levat et, cum collum meum amplectitur, in aurem susurrat:”medice, sine me mori.” Circumspicio; nemo eum audivit. Proni mutique parentes iudicium meum exspectant; soror sellam attulit, in quo riscus meus deponeretur. Riscum aperio et instrumenta perscrutor; puer usque me captat, ut me de precibus suis moneat;
Capio aliquam volsellam ; quam in lumine candelae probatam rursus depono. « Di scilicet», mecum cogito, « in talibus rebus auxilium ferre solent, cum equum pro absente substituunt, propter necessitatem alterum addunt , quin etiam insuper agasonem… »
Nunc demum Rosa mihi rursus venit in mentem : Quid faciam ? Quomodo eam servabo ? Quomodo eam agasoni eripiam decem milia passuum absentem, inhabilibus equis raedam trahentibus ? qui nunc loris nescioquomodo laxatis fenestras nescio quomodo extrinsecus effringunt, cum uterque eorum caput fenestrae inserit et omnium conclamatione minime commotus puerum aegrotantem intuetur.
(4) „Statim“ mecum cogito „revehor“ tamquam si equi iubeant me reverti, sed pallium pellicium patior mihi detrahi a sorore, quae ardore me putet sopitum. Offertur mihi caliculus vitreus rhomio plenus; senex umerum meum familiariter pulsat, quod sibi licere thesauro suo dedito arbitratur. Indignatus huc et illuc caput verso; timeo ne senex propinqua sua exhalatione me afficiat; nulla alia de causa potionem recuso. Mater iuxta lectum stans me allicit; obsequor et equo magnum ad lacunar hinnitum tollente caput applico ad pectus pueri, qui madida mea barba tactus horrescit. Apparet id quod iam dudum novi: est sanus puer, affectus paulo minore sanguinis circulatione et a provida matre quasi coffea permadefactus, sed sanus est et, quod optimum factu videtur, uno impulsu e lecto extrudendus. Cum omnia in melius mutare nequeam, puerum patior in lecto remanere. Muneri regionali praefectus ad extremum officio fungor, usque eo ut paene nimium a me postulari censeam. Quamvis parvam mercedem accipiam, tamen munificus sum et libenter iis opitulor qui in egestate vivunt. Et Rosae me consulere oportet; quo facto nihil obstat quominus puer me moneat et ego quoque volo mori. Infinita hac hieme quid ago hoc loco? Interiit equus, neque quisquam in pago est, qui suum ipsius mihi equum commodet. Protrahenda ex hara mihi sunt iumenta; quae spero fortuito fore equos, sin minus me subus vehi oportet. Ita res se habet. Et adnuo familiae: nihil harum rerum norunt; etiamsi nossent, res ita se habere non arbitrarentur. Facile quidem est praecepta scribere, sed praeterea cum hominibus colloqui difficile est. Hic igitur aegroto puero officium me praestitisse cogito: denuo sine causa exegerunt ut operam subirem, sed hac re assuefactus sum: tota me regio excruciat nocturni tintinnabuli sono, sed hoc tempore destituenda mihi erat etiam Rosa, virgo illa formosissima quae multos per annos vix respecta domi meae vixerat; quae iactura gravior est quam ut a me feratur. Itaque quadam necessitate coactus argutias animo concipio ne in hanc familiam invehar quae Rosam quamvis libentissimo animo mihi nequeat reddere.
(5)sed risco cluso cum capitis nutu pellem mihi dari iubeo - tota familia me circumstante, patre pocillum rhomii ad nares admovente, matre,cui omnem spem ademisse videor (quidnam populus exspectat?), lacrimose labra mordente, sorore mantele cruentatum vibrante -, nescioquo modo paratus sum concedere, quantum id fieri potest, puerum fortasse aegrotum esse.
Accedo; ille leniter mihi arridet, quasi validissimum ius ei afferam - eheu, ambo nunc hinniunt equi! Quo strepitu nescio an iussu caelestium inspectio facilior sit futura - ; nunc vero puerum profecto aegrotare censeo. Cuius in latere dextro prope coxam vulnus patebat palmulae instar, roseum, sed magna cum varietate, fuscum ab imo, ad margines clarius, tenere granatum, sanguine inconstanter se colligente, apertum velut fodina quae sub divo exercetur. Id quidem ex longinquo; sed cum propius accedo, etiam graviora cognoscuntur. Quae quis inspicit .quin leniter sibilet? Vermes, digiti mei minimi instar, roseo colore, praeterea sanguine respersi , capitulis albis permultisque pediculis, cum in imo vulnere retinentur, ad lucem prorepunt. heu, puer miselle, tibi nemo iam potest mederi. Vulnus tuum magnum inveni; isto flore laterali peribis. Familia quidem beata est, quia me videt negotiosum; quod ita esse soror matri dicit, mater patri, pater hospitibus nonnullis, qui ,cum manibus passis aequilibritatem sustinent, summis pedum digitis nisi per ianuam luna illuminatam intrant. “Nonne me servabis?”, puer susurrat singultans et vulnere vivido plane caecatus. En homines regionem meam colentes, qui a medico poscere soleant, quod facere non potest. Fidem priscam amiserunt; sacerdos domi sedet et vestes suas sacerdotales pedetemptim divellit ; at medicus omnia praestare debet, scilicet tenera manu chirurgica. Quae cum ita sint, agite utcumque libebit. Me non obtuli; quin etiam ad sacra facienda si me abutimini, id ipsum patior. Quid melius appetam ut vetus medicus rusticus ancilla privatus? En, familia proceresque pagi iam veniunt meque exuunt; et chorus discipulorum, cui magister praeest, ante domum collocatus simplicissimos modos canit ad haec verba :
« si veste exutus ille erit, medebitur
at ni mederi vult homo, necate eum !
tantummodo est medicus, medicus tantummodo!»
(6) Veste tum exutus sum, et manibus barbae insertis inclinatoque capite homines quietus intueor. Totus sum paratus omnibusque validior; et maneo sic affectus, quamvis res non sit efficax: capite enim meo pedibusque nunc comprehensis in lectum me transferunt. Ad parietem versus iuxta vulnus me collocant. Tum omnes e cubiculo exeunt; claudunt ianuam; desinunt cantare; luna nubibus obtegitur; calefio circumfusus toralibus; nutant tamquam umbrae in fenestris capita equorum. „Scin‘“, audio in aurem mihi dictum, „fidem tibi habeo minimam. Tu quoque aliquo loco videris depulsus esse: non venis tua sponte. Quamquam adiuvare me debes, moribundum me in lecto coartas. Nihil mihi gratius est quam oculos tibi effodere.“ „Tetigisti acu“, inquam, „est quidem indignum, sed medicus sum. Quid faciam? Oro te credas me quoque in rem haud facilem coniectum esse.“ „Vin‘ hac me contentum esse excusatione? Vae mihi, contentum me esse oportet. Semper contentus esse cogor. Pulchro hoc vulnere debilitatus in vitam veni; nulla alia re praeditus eram.“ „Mi amicule“, inquam, „in hoc errore versaris: non omnia animo complecteris. Ego, ut qui in omnibus iam aegrotorum conclavibus longe lateque versatus sim, hoc tibi dico: vulnus tuum non ita malum est: factum in acuti anguli formam duobus ligonis ictibus. Multi suum offerunt latus et ligonem in silva sonantem vix audiunt, nedum eum sibi appropinquantem.“ „Itane res se habet aut me decipis febri laborantem?“ „Res ita se habet. Hanc a medico municipali datam fidem tecum traduc in locum illum.“ Et traduxit ac conquievit. Tum tempus erat cogitare de mea ipsius salute. Fidi adhuc equi suum locum tenebant. Cito congesta erant vestimenta, pellis, pera. Ne me detinerem, vestem non indui. Equis reditum perinde ac adventum maturantibus poteram quasi transilire ex hoc lecto in meum ipsius. Dicto audiens equus de fenestra recessit; conieci res in raedam; abiecta quidem longius est pellis, sed retenta manicis hamo adhaerentibus. Satis habebam. Celeriter conscendi equum. Remissa sunt lora, vix coniuncti sunt inter se equi, vaga pone sequebatur raeda, postrema per nivem trahebatur pellis. „Pergite alacres!“, inquam, neque tamen alacres progrediebamur; segniter tamquam senes incedebamus per deserta loca nivosa. Diu a tergo audiebamus novum, sed falsum puerorum cantum: „Gaudete, vos aegri, medicus vobis collocatus est in lecto!“
Numquam hoc modo domum revertor; florenti orbatus sum munere; is qui mihi successit fur est, sed frustra; locum enim meum explere nequit; domi meae odiosus furit agaso; victima eius Rosa; quid hoc sibi velit, fugio cogitare. Nudatus, expositus miserrimae huius aetatis frigori, usus raeda terrestri equisque caelestibus, senex passim vagor. Pellis ad partem raedae posteriorem adhaeret, neque vero eam manibus possum comprehendere; nemo ex agili aegrotorum colluvie ne digitum quidem porrigit mei adiuvandi causa. O me delusum et fraudatum! Semel falso tintinnabuli nocturni sono obsecutus – non video quomodo umquam damnum mihi restitui possit.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon ille ego qui » Mo 21. Sep 2020, 09:29

riscum cum instrumentisin manu


Estne ista constructio legitima?
Fortasse domus Reclamiana interpretationem vestram (sicut peiores illas Francisci Schlosser) prelo subicere volet ...
:-)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5849
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon Tiberis » Mo 21. Sep 2020, 23:49

ille ego qui hat geschrieben:Estne ista constructio legitima?


:?
quid tibi, optime Christiane, parum Latine dictum esse videtur?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon ille ego qui » Di 22. Sep 2020, 07:56

Unde pendet iste accusativus? An est accusativus absolutus, quem Germanice loquentes aliquando adhibemus? Velut: "Den Hut auf dem Kopf, verließ er das Haus." Ecquidnam hoc etiam Latine licet?
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5849
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon ille ego qui » Di 22. Sep 2020, 07:59

quamquam autem monent, ne phrasis praepositionalis (sit venia verbo!) loco attributi adhibeatur, de isto "cum instrumentis" hic vix dubito.
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5849
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon consus » Di 22. Sep 2020, 11:46

Nonne, mi Tiberis, pergere nos oportet interpretari? Ne res in oblivionem adduceretur, unam ex iis elegi narratiunculis quas Bertolt Brecht composuit de quodam viro quem Keuner appellabat. Spero interpretationem mox a me perfici posse.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon marcus03 » Di 22. Sep 2020, 13:47

Haec fabella mihi statim in mentem venit nomino "Keuner" audito:

Quidam vir, quem dominus K. diu non iam viderat, eum salutavit dicens: Tu minime mutatus es!
Heu! inquit K. pallescens.

PS:
Aliae fabellae in reti inveniuntur:
https://monoskop.org/images/e/e0/Brecht ... r_1949.pdf
Qui vult, eligat neque interpretari dubitet! :)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8991
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon ille ego qui » Mi 23. Sep 2020, 13:28

Unde pendet iste accusativus? An est accusativus absolutus, quem Germanice loquentes aliquando adhibemus? Velut: "Den Hut auf dem Kopf, verließ er das Haus." Ecquidnam hoc etiam Latine licet?


Quid sentis, mi optime?
Vale in vesperum! :-)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5849
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon consus » Fr 25. Sep 2020, 16:45

Bertolt Brecht: Herr Keuner und der hilflose Knabe
De Keuner viro insigni et puero auxilio orbato
Keuner vir insignis quondam puerum tacite flentem de causa sollicitudinis interrogavit. „Duo mihi erant denarii“ inquit puer „quibus tesseram theatri cinematographici emere cogitabam, tum alter venit puer et unum mihi de nummis e manu rapuit", simulque monstravit digito puerum, qui quodam spatio interiecto conspiciebatur. „Nonne opem implorasti?“ inquit Keuner. Puer paulo vehementius lacrimans respondit: „Certe imploravi“. Comiter eum palpans Keuner denuo interrogavit: „Nemone clamantem te audivit?“ „Nemo prorsus“ respondit inter fletus puer. „Nonne maiore tu voce potes clamare?“ inquit Keuner. „Non possum“ respondit puer atque ad novam erectus spem eum intuebatur; Keuner enim leniter ei arridebat. „Sic istum quoque mihi redde!“ inquit Keuner et reliquo denario rapto e manu pueri bono abiit animo.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon consus » Fr 25. Sep 2020, 20:46

ille ego qui scripsit / hat geschrieben:Unde pendet iste accusativus? An est accusativus absolutus, quem Germanice loquentes aliquando adhibemus? Velut: "Den Hut auf dem Kopf, verließ er das Haus." Ecquidnam hoc etiam Latine licet?

Nonne rem hoc modo licet explicare? "riscum cum instrumentis in manu <tenens>": quo participio detracto res videtur, ut ita dicam, audacissima esse ellipsis.
:?:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon Tiberis » Fr 25. Sep 2020, 20:52

Bertolt Brecht de Socrate


Dominus K., cum librum de historia philosophiae legisset, contemptim locutus est de philosophis, qui demonstrare conarentur res omnino cognosci non posse. « cum sophistae »,inquit, « dictitarent se multa scire, quamvis nulli rei studuissent, Socrates sophista eo arrogantiae processit, ut diceret id se scire, ut nesciret. Cui dicto eum additurum esse exspectares hoc : ‘quia ipse quoque nulli rei studui’ ; nam ut aliquid sciamus, studio opus est. Sed nil praeterea dixisse videtur ; nescio an plausus infinitus, qui post sententiam eius primam erupit quique plausus erat duorum milium annorum, quidquid praeterea dixisset, absumpturus fuerit. »
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 10 Gäste