aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Di 29. Sep 2020, 20:09

Salve optime Marce, mi amice carissime!
Recte dixisti, optime Marce, virum quaesitum Dionysium Heracleotam esse. Atque locum quaesitum ex libro Ciceronis, qui De Finibus inscribitur, recte invenisti. Tibi gratulor! :klatsch: :klatsch:

Salve optime Conse, mi amice care!
Tibi gratulor! :klatsch: In libro Ciceronis, qui Tusculanae Disputationes inscribitur, locum rectum invenisti.


Sed nunc a vobis scire libenter velim, quomodo iste Dionysius Heracleotes voce Graeca contemptim appelletur?

Nam considerandum est magnum flagitium fuisse, si quis sectam philosophorum reliquerit.

Valete! Vestra Mystica :wink:
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1232
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mi 30. Sep 2020, 07:40

metathemenos (Überläüfer)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9366
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mi 30. Sep 2020, 08:43

Salve optime Marce, mi amice carissime!

Recte dixisti vocem graecam quaesitam μεταθέμενος esse.
Hoc enim est cognomen: Διονύσιος ὁ Μεταθέμενος

Tibi gratulor! Aenigma solvisti!
:klatsch: :klatsch: :klatsch:

Magno cum gaudio te ordine voco!

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica :wink:
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1232
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mi 30. Sep 2020, 10:01

Etsi minutissimum sum, ingentes moles moliri possum cum permultis mei generis.
Duplex mihi est natura, quae diutissime ignota erat.
Nomen meum ornamentum quoddam significat.

Quid sum?
A quo verbo Graeco duco meam originem?
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9366
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mi 30. Sep 2020, 12:43

Cum verba tua legerem, Marce, cogitavi de tortuosa quadam re quae Graece ἕλιξ appellatur. Quod sciam, structuram acoris desoxyribonucleici comparari licet cum duplici helice.
:roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14142
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mi 30. Sep 2020, 12:51

Helicem non dico.
De ornamento agitur, quod saepe catena iunctum gestatur.
Illa helix ornamentum non est.
Res quaesita multo minor est helice.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9366
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mi 30. Sep 2020, 21:11

Salve optime Marce, mi amice carissime!

Res quaesita videtur mihi margarita esse.

Illa res voce Graeca μαργαριτάρι appellatur.

An erro? :?

Vale! Tua Mystica :wink:
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1232
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 1. Okt 2020, 06:33

Margaritam quoque non dico.
Gemma quidem est, sed non solum.
Memento vocem Graecam quaesitam duas significare res.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9366
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Do 1. Okt 2020, 08:43

Ex itinere: "electron"
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14142
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 1. Okt 2020, 08:51

Nunc quidem aenigma solvisti, mi conse sagacissime. Gratulor. :klatsch:

Illae moles ingentes sunt e.g. omnes res, quae vi electrica moventur ut haec tramina:
https://www.ingenieur.de/technik/fachbe ... uege-welt/
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9366
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

aenigma philologicum

Beitragvon consus » Sa 3. Okt 2020, 13:12

Denuo ex itinere:
Oro vos, amici illustrissimi, investigetis unum verbum quo duae significantur res; quarum una est avis, altera autem instrumentum quo olim milites ad muros demoliendos utebantur.
:smile:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14142
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 3. Okt 2020, 17:01

Salve conse in itinere! Num quaeris verbum Latinum? Ego quidem inveni verbum Theodiscum "Ramme"
http://nabu.eschringen.de/rabenvoegel
Zuletzt geändert von medicus am So 4. Okt 2020, 04:13, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5600
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Sa 3. Okt 2020, 17:57

Non solum nigra auis prudens est nomine coruus.
Machina, quae rueret moenia firma, fuit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15863
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Gratulor

Beitragvon consus » So 4. Okt 2020, 11:32

Consus Medico et Zythophilo s. d. p.
Sagaciter verbum corvi investigastis, :klatsch: , sed abs te, optime Medice, doleo nihil aliud scriptum esse nisi vocabulum Theodiscum (cf. Grimm s. v. Rabe nr. 6). Politissimum distichon componens tu, mi Zythophile, verbo Latino usus es, quod mihi ante oculos obversabatur. Utcumque res se habet, sequitur ut utrique vestrum ius sit novi proponendi aenigmatis.
Curate ut valeatis.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14142
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 4. Okt 2020, 11:45

Zythophilus nomen Latinum avis et machinae invenit.Qua de causa ego aenigma novum proponere nolo. :roll:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5600
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 7 Gäste