Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Mo 17. Aug 2020, 19:49

Zythophilus hat geschrieben:Conueniunt podagri, quibus hic calida unda salutem
reddat,

Convenimus? An inter illos non(dum) numeraris? ;-)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8987
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 18. Aug 2020, 18:02

Nondum sum podager, sed nolunt pellere sanos.
Me magis hic gelido uasa liquore iuuant.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 18. Aug 2020, 18:02

Oppiduli Cubitus ripis tribus alluit Oegra:
Arx stat in hac media cognita rupe minax.
Sitne necesse, rogas, bibere eius fluminis undas:
Hic potum Cereris nouimus arte coqui!

http://www.oberpfalz-luftbild.de/f-ost/loket1.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 21. Aug 2020, 14:20

Francisci Thermae dant balnea dantque salutem.
Hauriturque latex aegraque membra lauat.
Cum sit opus somno et requiete morantibus aegris,
nulla loco toto nocte taberna patet.

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... o_4872.JPG
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 22. Aug 2020, 17:42

Angelicam tentis conscendi cruribus arcem:
Heu, sero uenio: Iam ruta cuncta iacent.

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... pohled.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 31. Aug 2020, 20:50

Mensis triginta Sextilis lucibus actis
ultima lux, hilaris dum fugit hora, perit,
cumque die fugit et perit irreuocabilis aestas,
prouidus huc nemo quam reuocare uelit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 1. Sep 2020, 09:24

Ordine Septembres solito uenere Kalendae:
Indicat autumnus tempus adesse suum.
Mirus et horribilis cum sit, qui labitur, annus,
temporaque et menses incipiunt et eunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae: Limerick

Beitragvon consus » Fr 4. Sep 2020, 11:31

There was an Old Person of Philae,
Whose conduct was scroobious and wily;
He rushed up a palm,
When the weather was calm,
And observed all the ruins of Philae.

(Edward Lear, Limerick 39)
----------------------------------------------


Erat quondam femina Philis,
Quam tabida torserat bilis;
Ascendit in palmam
Proceram et almam,
Ut fulicas viseret Philis.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14041
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 5. Sep 2020, 18:13

Miserunt pueros ad arua Cretae
nec mentes pueris fuere laetae.
Monstro est nauibus esca missa uiua,
et collecta fluens gulae saliua,
sed forma periit suae diaetae.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 6. Sep 2020, 11:49

Ne plures coeant in olenti fornice, suadent,
cum iam clausa diu lustra patere sinent.
Quot faciant, uigiles e moechis, stupra, requirent,
et simul incipient dinumerare lupas.

https://www.oe24.at/oesterreich/politik ... /436034007
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 27. Sep 2020, 10:19

Heus, effunditur editurque gratis,
donum, Bacche, tuum – quis haurit undas? –,
terram ut sanguine censeas madere
nec sorbere merum scatens labella
possunt, Bacchica dona. Perditumne
hoc munus? Minime! Latex ad Orcum
acer perueniet: Mero scelestus
gaudebit Niobes pater superbae
et nullo capiet uetante guttas.
https://www.cope.es/emisoras/castilla-l ... 25_1222688
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 11. Okt 2020, 21:47

Nos exire iterum domo uetabunt
cauponaeque fores scholaeque claudent,
ut morbus grauis arceatur osque
uitent semina pestis acris audax,
an nos per plateas sinent uagari
cauponasque siti premente adire?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 20. Okt 2020, 22:13

Non dubitat praesul, Satanas quin oderit audax,
quae Latium dederit, uerba, fugatque malum,
affirmatque ideo melius se daemonas Orci
pellere dicentem posse Latina sagax.

https://www.kath.net/news/73177?fbclid= ... 0L2aRbp89I
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 26. Okt 2020, 11:30

Nympharum leuium prope aquarum murmur amator
Naiadibusque, salax, causa timoris eras.
Se non eripiuit citiori nympha tibi ulla,
ni qua uidens facinus diua tulisset opem.
Elei te nunc mirantur segnius ire,
cum frenent fluuium moenia uimque tuam
undasque impediant posita ipso in flumine claustra,
et feritate cares, quae fuit ante tibi.
Te iam non fugiunt faciles, Alphee, sequentem
Naiades aut auidum te uaga nympha timet.
Te, Qui currebas et mobilis et ferus ante,
tranquillum fluuium latior aluus habet.

http://gnosisactivetravel.com/sites/def ... g_1425.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 28. Okt 2020, 11:40

Terreat haec teneros puerosque lagoena patresque
uirus inesse ratos daemoniumque nocens.

https://i0.wp.com/itengoo.com/wp-conten ... C600&ssl=1
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste

cron