aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 30. Nov 2020, 15:18

In fabula notissima quae agit partes
primas, habet persona dramatis nomen,
quo lingua eadem viculus solet dici.

quod nomen?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10882
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mo 30. Nov 2020, 15:49

Anatevka ?
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9210
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 30. Nov 2020, 19:13

erras, mi Marce. :sad: num vocabulum "anatevka" idem significat ac viculus? (praeterea anatevka nomen oppiduli - ficticii - est, non viculi)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10882
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 30. Nov 2020, 19:33

nescio an rem parum accurate exposuerim. quamobrem exemplum velim afferre: res ita se habet, quasi musicus quaeratur, cuius nomen in ipsius lingua rivum significat. (> Bach)

:idea:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10882
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mo 30. Nov 2020, 20:07

Salve optime Tiberis, mi amice care!

Mihi ursus nomine Paddington esse videtur. An erro? :?

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1034
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 1. Dez 2020, 00:36

etiam tu in errore versaris, optima Mystica. neque enim pellicula quaeritur, sed drama notissimum , quod in theatris plerumque editur. ceterum Paddington , ni fallor, est regio urbana (scil. Londinii) nec viculus paganus, qui ex paucis tantum aedificiis constare solet. :wink:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10882
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Di 1. Dez 2020, 08:32

Aenigma tuum, mi ingeniosissime amice, puto esse de nomine Hamlet, quod verbum Britannicum viculum significat ("a settlement smaller than a village").
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14115
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 1. Dez 2020, 12:40

Res denuo tibi est soluta perfecte.
congratulor! nunc , Conse, tu novum pone! :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10882
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma architectonicum

Beitragvon consus » Mi 2. Dez 2020, 12:53

In celeberrima urbe Europaea, illustrissimi amici, saec. XVIII mirum constructum est aedificium rotundum quod CXL fere continet cubicula distributa per quinque contignationes. Equidem timeo ne nostra aetate non pauci homines aedificii interiora perlustrantes acerbo perfundantur horrore. In conspectum enim dantur permultae humani corporis partes deformatae.

Quod aedificium? Qua in urbe?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14115
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mi 2. Dez 2020, 13:33

consus hat geschrieben:Quod aedificium? Qua in urbe?

Aedificium turris mororum vocatur, sita Vindobonae, mihi adhuc non nota :-o
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5435
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Gratulor.

Beitragvon consus » Mi 2. Dez 2020, 16:29

Bene, o medice, solvisti aenigma. Ecce https://de.wikipedia.org/wiki/Narrenturm :D Nunc ordo te vocat...
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14115
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mi 2. Dez 2020, 21:20

Salvete collegae doctissimi! Hic est aenigma novum:

Quaeritur nomen, quod et plantam et hominem significat, qui fortis non est, sed nervorum infirmorum. Nomen Graecae et Latinae originis est.
Zuletzt geändert von medicus am Do 3. Dez 2020, 08:41, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5435
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » Mi 2. Dez 2020, 23:00

Cogitare te, optime medice, puto de Mimosa pudíca. Theodiscum verbum "Mimose" hominem significat, qui facile laeditur. :?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14115
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Do 3. Dez 2020, 08:44

Salve conse, aenigma optime solvisti, de illa planta cogitavi. :D
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5435
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Aenigma theatrale

Beitragvon consus » Fr 4. Dez 2020, 15:53

Obversatur mihi ante oculos, illustrissimi amici, nomen mulieris pietatem turpiter neglegentis quam in scaenam producit clarissimus fabularum poeta. Quae mulier una erat ex tribus sororibus. In eius nomen si A litteram inserueritis, in memoriam redibitis principis rei publicae, qui hoc saeculo mortuus est.
Quod nomen vel potius quae nomina?
:book:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14115
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste