nescio an rem parum accurate exposuerim. quamobrem exemplum velim afferre: res ita se habet, quasi musicus quaeratur, cuius nomen in ipsius lingua rivum significat. (> Bach)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Mihi ursus nomine Paddington esse videtur. An erro?
Vale! Tua amica et studiosa, Mystica
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
etiam tu in errore versaris, optima Mystica. neque enim pellicula quaeritur, sed drama notissimum , quod in theatris plerumque editur. ceterum Paddington , ni fallor, est regio urbana (scil. Londinii) nec viculus paganus, qui ex paucis tantum aedificiis constare solet.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
In celeberrima urbe Europaea, illustrissimi amici, saec. XVIII mirum constructum est aedificium rotundum quod CXL fere continet cubicula distributa per quinque contignationes. Equidem timeo ne nostra aetate non pauci homines aedificii interiora perlustrantes acerbo perfundantur horrore. In conspectum enim dantur permultae humani corporis partes deformatae.
Obversatur mihi ante oculos, illustrissimi amici, nomen mulieris pietatem turpiter neglegentis quam in scaenam producit clarissimus fabularum poeta. Quae mulier una erat ex tribus sororibus. In eius nomen si A litteram inserueritis, in memoriam redibitis principis rei publicae, qui hoc saeculo mortuus est. Quod nomen vel potius quae nomina?