aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 16. Dez 2020, 19:35

id quidem timui, ne ipso hoc anno nimis facile esset solutu, quod proposui. :roll: nihilo minus tibi, mi amice, de re perfecte explicata gratulor! :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mi 16. Dez 2020, 19:43

consus hat geschrieben:* "Drum scheidet trauernd aber gefaßt von hier, und wenn euch je im Leben, wie der kommende Sturm, die Gewalt seiner Schöpfungen übermannt, wenn Eure Thränen fließen in der Mitte eines jetzt noch ungebornen Geschlechts, so erinnert euch dieser Stunde, und denkt: wir waren auch dabey, als sie ihn begruben, und als er starb, haben wir geweint."

Igitur hoc loco discedatis lugentes, sed animo collecti. Si umquam iis, quae ille creavit, quasi
tempestate appropinquante opprimemini, si lacrimae vestrae medio in genere adhuc non nato manabunt,
huius recordemini horae cogitantes: nos quoque aderamus, cum eum sepeliebant.
Quo moriente lacrimas profundebamus.

Emendanda, quaeso, emendetis!
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 17. Dez 2020, 01:19

marcus03 hat geschrieben:Igitur hoc loco discedatis lugentes, sed animo collecti(1). Si umquam iis, quae ille creavit(2), quasi
tempestate appropinquante opprimemini, si lacrimae vestrae medio in genere adhuc non nato(3) manabunt,
huius recordemini(4) horae cogitantes: nos quoque aderamus, cum eum sepeliebant.(5)
Quo moriente lacrimas profundebamus(6).


verba Francisci Grillparzer licet haud male abs te , optime Marce, in Latinum sint conversa, tamen interpretationem a me propositam non adaequant. (quam scilicet non ego composui, sed auctor libri ad usum discipulorum quondam editi :D ) . quamobrem non facere possum, quin nonnulla vituperem. quod quidem non facerem, nisi nos hortatus esses.
1) animo collecto
2) fortasse melius: (iis) operibus, quae...
3) nimis Germanice dictum! melius: una cum hominibus nondum natis
4) recordamini
5) cum + imperf. = cum iterativum ! (num Beethoven saepius est sepultus? :lol: ) quam ob rem scribi oportet: adfuimus, cum eum sepeliverunt
6) nonne chiasmum respicere debemus (A B B A) ? quem elegantius Latine reddi puto sic:
adfuimus, cum eum sepeliverunt, et cum mortuus est, flevimus.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma arithmeticum

Beitragvon consus » Do 17. Dez 2020, 13:09

Cum veterem librum evolvissem, amici sagacissimi, hoc aenigma inveni arithmeticum:
Duo viro erant filii, quorum unus erat legitimus, alter spurius. Pater cum mille* iis aureos testamento legaret, subtiliter cavit, ut quinta pars eius portionis patrimonii, quae post mortem filio legitimo persolvenda esset, decem aureis maior esset quam quarta pars eius portionis patrimonii, quae filio spurio dinumeranda esset.
Quot aurei post patris mortem numerandi erant filio legitimo, quot filio spurio?
_________________________________________________
* Ut res facilior sit, utimini modo notis numerorum Arabicis! :!:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 17. Dez 2020, 14:24

Conso amico suo sal.

quamvis pessimus olim fuerim discipulus in arte computandi, tamen hanc ausim aequationem temptare:
(a= portio legitimi, b= portio spurii)

a/5 = b/4 + 10
a + b = 1000

ex quo sequitur: (1000-b)/5 = (b+ 40) /4

> b = 422 , a = 578

a/5 = 115,6 b/4 = 105,5
:roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 17. Dez 2020, 14:25

x+y= 1000
y= 1000-x

x/5= y/4+10 = 250-x/4 +10 = 260-x/4
...
solutio:
577+7/9
422+2/9
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Gratulor.

Beitragvon consus » Do 17. Dez 2020, 18:47

Consus Tiberi et Marco amicis suis s. d. p.
Gaudio quod uterque vestrum aenigma solvit. :klatsch: :klatsch: Nulla alia re Tiberis et Marcus inter se differunt nisi quod Tiberis summas nummorum corrotundavit. Sequitur ut utrique vestrum ius sit novi proponendi aenigmatis.
Curate ut valeatis.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 17. Dez 2020, 20:11

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Do 17. Dez 2020, 21:05


O di immortales! :oops: :oops: :oops: :oops: Puto, si diligenter aenigmata hoc loco iam proposita perscrutatus essem, me hunc errorem vitare potuisse: Nihil aliud dico nisi hoc: Monitus quidem sum animo qui aliquid praesagiebat, sed fugi laborem. Ignoscite quaeso, amici!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 17. Dez 2020, 23:58

Nihil hercle est, cur erubescas. In tanta aenigmatum copia non mirum est, si quando bis idem proponitur. nihilo minus censeo indicem aenigmatum nobis haud mediocri fore auxilio ...
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 18. Dez 2020, 11:16

Maximas gratias tibi ago, mi amice, pro verbis tuis consolatoriis, quibus non mediocriter me confirmasti. :D Fortiter pergamus!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 21. Dez 2020, 21:54

Ecce aenigma, quod quodam modo ad hos dies pertinet...


In fabula quadam scriptoris celeberrimi saec. XIX haec fere verba legimus:

Praesagiunt finem viae certum tibi,
si perseveras ire iis. Mutabitur
sed ipse finis, si via deflexeris.

Quis scriptor ?
Quae fabula ?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 22. Dez 2020, 07:54

Carolus Dickens/Riccardi filius
A Christmas Carol (Eine Weihnachtsgeschichte)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Di 22. Dez 2020, 09:30

Nihil aliud nisi verba Britannica (Stropha quarta):
Men's courses will foreshadow certain ends, to which, if persevered in, they must lead. But if the courses be departed from, the ends will change.

:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 22. Dez 2020, 13:14

gratulor, Marce, tibi de aenigmate soluto. :)
denuo te nunc vocat ordo.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 18 Gäste